Gallia Christiana 1715 01/Instrumenta/Baionensis
I.
Raimundus epiſcopus Vaſatenſis ad eccleſiam Laburdenſem a ſummo pontifice deſignatus obtinet a Sancio vicecomite reſtitutionem omnium bonorum hujus eccleſia.Ex libro aureo. IN nomine ſanctæ & individuæ Trinitatis, ego Raimundus indignus & peccator, tamen epiſcopus ſanctæ Baſatenſis eccleſiæ vocatus, necnon de Laburdenſis, recordans quia pulvis homo, & caro hominis fenum, ſcienſque me denudatis oſſibus Chriſto rationem redditurum, cupiens conſedere cum his a dextris Dei, qui audituri ſunt illud lætabundum, Matth. 25. 34.Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum eſt ab origine mundi : ſtatui apud me cum conſilio abbatum, qui in noſtra diœceſi ſub norma ſanctæ religionis vivunt, & clericorum in Laburdenſi clauſtro canonice viventium, & optimatum qui fideles ſanctæ eccleſiæ videntur eſſe, ut ea quæ corrigenda ſunt noſtris in locis corrigantur, & correcta in melius provehantur. Deo igitur auxiliante multa noſtris in temporibus vitia ſunt ſepulturæ tradita, quæ a modernis bonarum virtutum videntur eſſe vexilla. Denique illud propheticum & tremendum expectans : Iſ. 38. 12.de mane uſque ad veſperam finies me, ſi quid bonæ acquiſitionis eſt acquiſitum, dignum eſt magno cum ſtudio memoriæ tradendum & ſcribendum, ne poſteris ſit oblivione mittendum ; multa denique ſunt exenia a ſancta Dei eccleſia abſtracta, necnon & vota fidelium quæ pro redemptione animarum erant oblata, injuſte ſubſtracta, quæ ſi in armariis fuiſſent condita, uſque manerent intacta, viventibus Deo ſervientibus ex ipſis fructuariis uſibus. Sed nunc de Laburdenſi epiſcopatu notum fieri volumus omnibus ſanctæ Dei eccleſiæ fidelibus, qualiter rogatu domni Auſtendi archiepiſcopi Auxienſis civitatem ſupradictam adii quæ ab antiquis deſtructa cum eccleſia, quæ in honore ſanctæ Dei genitricis, ſemperque virginis Mariæ videtur eſſe conſecrata, & ea quæ in jus ipſius eccleſiæ olim a ſenibus & veteranis dicebantur eſſe acquiſita, inveni in dominio vicecomitis eſſe poſſeſſa. Ego denique cum conſilio ſupradicti archiepiſcopi accepta donatione a domno Nicolo pontifice Romano in Lateranenſi ſynodo, de ſuſcepto ab ipſo pontificatus officio, pro reſtauratione ſanctæ eccleſiæ in ſupradicta civitate, quæ potui ad poſſe ſarta tecta reſtitui, & in meliori gradu opifica virtute conſummavi. Sciſcitans ergo vicecomitem ipſius civitatis Fortunum Sancium nomine, fratremque ejus Lupum Sancium, obtinui apud eos ipſius gratia in cujus manu cor regum conſtat, ut de eis quæ propria videbantur eſſe, ob redemptionem animarum ſuarum, & parentum, Chriſto matrique ejus, cujus invocatio in ſupradicta civitate honoratur & colitur, concederent. Hæc nempe quæ ſubtus ſcripta ſunt ſtabili firmatione ſunt data, reddita & conceſſa. In primis Chriſto & matri ejus ipſam eccleſiam cum appenditiis reddidit, portæ orientalis uſque ad portam ſancti Leonis, quartas decimæ eccleſiarum omnium. Teſtes & viſores ii ſunt, Forto Sancius, Anegalinus, Lupus Anerius, Sancius Fort. Garſianer, Rexmirus & alii quam plures. Hoc ſcriptum & ſtabilitum ſi quis inquietare voluerit, imprimis quod reclamare voluerit non vindicet, & inſuper cum Juda proditore, Anna. & Caipha, atque Pilato damnationem accipiat.
II.
G. dux Aquitanorum dat Raimundo de Martres epiſcopo Baionenſi medietatem civitatis.Ex libro aureo. NOtum habeant omnes tam præſentes quam futuri, quod ego G. dux Aquitanorum donavi B. Mariæ de Baiona, & Raimundo de Martres epiſcopo, medietatem civitatis de Baiona, pro redemptione animæ meæ, & parentum meorum, cum omni jure quod ibi habebam, liberam & abſque ulla contradictione in perpetuum poſſidendam ; ita quod nullus de ſucceſſione mea jam dictam eccleſiam de Baiona, & epiſcopum, atque canonicos ibidem Deo ſervientes, in nullo unquam infeſtare præsumar. Donavi etiam extra muros padouentiam per terras cultas & incultas, ita ut ibi grangias & agriculturas facere poſſint, & per mare & aquas dulces ſimiliter, ut molendina ibi & piſcaturas libere & abſque ulla contradictione facerent. Ceterum ut hoc donum firmum & illibatum permaneat, quanto meo ſupra memoratum epiſcopum, & eccleſiam de Baiona inveſtio, & proprio ſigillo confirmo & corroboro. Teſtes ſunt Stephanus de Caumont, Ugo Tibol, Gaufridus de Rochafort, Aimar de Archiag, Bardon de Cunnag, Gaſton de Bearn, W. R. de Genſag, Robertus vicecomes de Tartas, Petrus de Mugron, Lobes vicecomes de Maredme, W. de S. Martino, B. de Baiona. Datum fuit apud S. Severum.
Idem epiſcopus cum B. vicecomite Laburdenſi convocatis baronibus & optimatibus totius Laburdenſis agri & Arberoe, ſodalitium ſtatuit ad uſus operis eccleſiæ B. Mariæ.
III.
Tempore F. Baionenſis epiſcopi B. vicecomes Baionenſis decernit quid homines Laburdenſes & de Arberoe morientes dare epiſcopo teneantur.Ex libro aureo. DUbitatum fuit ab hominibus de Labord, & de Arberoe, quid vel quantum deberent relinquere Baionenſi eccleſiæ in morte ſua, pro ſalute animarum ſuarum. Quocirca B. vicecomes de Baiona in feſto nativitatis S. Mariæ, præſente F. Baionenſi epiſcopo, & univerſis canonicis, ſtatuit cum conſilio & voluntate & aſſenſu baronum terræ, & totius populi, ut qui haberet duas equitaturas, unam in morte ſua relinqueret epiſcopo.Qui non habet equitaturam niſi unam, & qui haberet quatuor boves aratorios, equitaturam vel meliorem bovem relinqueret epiſcopo : qui haberet quatuor aratorios boves, & nullam equitaturam, ſimiliter meliorem bovem relinqueret epiſcopo : qui haberet tantum duos boves aratorios, & alia decem capita boum, vaccam prægnanrem, vel bovem de vacca prægnante, relinqueret epiſcopo : qui haberet tantum duos boves aratorios & non haberet alia decem capita boum, ſed haberet porcos vel oves, quinque ſolidos relinqueret epiſcopo & hoc tali pacto, ut ſi amici vel cognati ejus qui mortuus eſſet vellent, epiſcopum ** ſ. epiſcopus. in eccleſia ubi defunctus jaceret, miſſam celebraret ; ſin autem in cathedrali eccleſia. Præterea ſtaturum eſt ut fideliter darent decimas equarum, vaccarum, porcorum, ovium ; et ſi epiſcopus vel nuntius ejus conquereretur, quod male decimatum eſſet, juraret ille qui decimam dediſſet cum duobus de melioribus manfionariis ejuſdem parochiæ, qui conjugati eſſent, quod fideliter reddidiſſet decimam. Hoc ſtatutum fecerunt ſicut ſcriptum eſt, B. vicecomes de Baiona, & G. de Baiona, S. Bonion & filii ejus, B. de Urtubie, A. de Naubies, An. de Saut, A. de Urtuccega, Braſc. de Sance.
IV.
De moneta Morlanenſi, ex charta ejuſdem urbis.NOtum ſit omnibus hominibus præſentibus atque futuris, quod ego Girardus monetarius acquiſivi a domino Centullo comite magiſterium ſectionis cognorum monetæ hujus villæ, mihi & poſteris meis jure perpetuo. Poſt mortem vero ipſius habui inde magnam contentionem cum dompno Gastone vicecomite, quouſque per judicium ferri, ita me ſupradictum magiſterium acquiſiſſe oſtendi ſibi ; atque centum ſolidos illi tribuendo perpetualiter ipſum magiſterium mihi & poſteris meis confirmavit. Ego autem offero Deo & ſanctæ Fidi decimam partem hujus honoris, pro ſalute animæ meæ & omnium parentum meorum. Si quis vero hoc donum delere voluerit, de libro viventium deleatur, & cum juſtis non ſcribatur, ſed pars ipſius cum diabolo & angelis ejus inveniatur.
Morlanum urbs eſt in Bearnenſi provincia, celebris ob monetam ibidem cudi ſolitam. Nihil enim frequentius occurrit in veteribus monumentis, quam moneta, in primis ſolidorum Morlanenſium mentio. Ex litteris Hugonis epiſcopi Vaſatenſis & capituli liquet hanc pecuniam in Vaſadeſio, & in tota Auſcitana provincia curſum habuiſſe. Quapropter Hugo ejuſque eccleſiæ canonici rogarunt Eduardum Angliæ regem Aquitaniæ ducem ne in ſua diœceſi curſum hujus monetæ prohiberet. Vide l. 4. hiſt. Bearn. cap. 16.
V.
Charta donationis prioratus de Behaum, factæ Nicolao abbati Leunſii.1227.
Ex ſchedis D. Othenarti. UNiverſis fidelibus, quibus chartam præſentem videre contigerit, Petrus Arnaldus dominus de Luxa in Domino ſalutem. Cum ſecundum Apoſtolum operandum ſit bonum ad omnes, maxime ad domeſticos fidei, notum eſſe volo, tam præſentibus quam futuris, quod ego intuitu pietatis ductus, pro ſalute tam animae meæ, quam parentum & prædeceſſorum & ſucceſſorum meorum, locum qui dicitur Behaum, cum omnibus dependentiis ſuis, ſicut eum tenuit pater meus, & ego poſt ipſum, de aſſenſu & voluntate reverendi patris domini Galhardi, venerabilis Aquenſis epiſcopi, & conſanguinei mei Amanevi de Mixa archidiaconi, & etiam eccleſiæ Aquenſis, devota & liberali largitione domino Nicolao abbati, & fratribus Honciæ Præmonſtratenſis ordinis, contuli in perpetuam elemoſynam, perpetuis temporibus pacifice & libere poſſidendum. De duabus autem partibus quas habebam in Vetato dedi unam, & abbati, & fratribus memoratis ab ipſis tenendam, eo modo quo ego meam poſſidebo, partem conceſſi. Præterea dictis abbati & fratribus padouentias per terram meam & dominium meum in paſcuis, herbis, eremis, aquis & nemoribus, & per ſacramentum a me corporaliter prœſtitum renuntiavi omni juri, quod habebam in dido loco de Behaum, & appenditiis ſuis, ſub eodem ſacramento promittens quod memoratum locum, & fratres ibidem exiſtentes, ſicut domum propriam de Luxa bona fide, & ſine dolo defendam, & manu tenebo. Iſta elemoſyna & donatio facta fuit apud Behaum in eccleſia S. Petri ſuper altare per ramum & ceſpitem in præſentia quamplurimorum clericorum, & etiam fratrum & ſororum ibidem degentium, qui omnes ſine contradictione aliqua promiſerunt obedientiam in manus abbatis Honciæ ſupradicti, qui abbas ad hoc dictos fratres & ſorores de Behaum ad obedientiam recepit, quia nullius ordinis erant, nec ibidem veſtigium aliquod religionis cujuſpiam invenit. Ibidem etiam in præſentia omnium ſuper Evangelium & Crucem, ſuper
tionem & elemoſynam per me factam manu propria juravi, quod de cetero non reclamarem, aut fratribus moleſtiam vel gravamen inferri vel moleſtari permitterem, atque omnia perpetuo firmiter & irrefragabiliter obſervanda mecum, & ...... obligo omnes illos qui mihi ſuccedent in hereditate paterna. Nec omittendum puto quod iſti meæ donationi inter alios probos homines interfuit domini Amanci....... archipreſbytero ejuſdem epiſcopi, Petrus de Grammont prior d'Uxiat, qui auctoritate pontificia excommunicavit omnes illos qui de cetero reclamabunt, vel ſe opponent donationi & elemoſynæ, coram eo & tantis perſonis a me tam solemniter factæ. Verum quia generatio præterit, & mortalium labilis memoria noſcitur eſſe, ne de hac ipſi mea largitione ſubrepens oblivio poſteris ſeminarium ſubminiſtret, ſicut a me ſolmniter eſt acta, in ſcripto redacta, ſigilli mei caractere roboravi teſtibus ſubnotatis qui præſentes fuerunt. Signum Nicolai abbatis, & Bernardi de Luxia prioris, & vicarii de ſancto Johanne proviſoris de Honcia, & Lup. Vergonis monachi de Sordua ſubdiaconi, & Petrus de Grammont prioris d'Uxiat archipreſbyteri epiſcopi, & Bernardi de Luxia patrini mei, & Bernardi d Aguerre, & Conſtantini d'Eſtibans, & Petri Arnaldi Vaſconis, & Arnaldi Ramonet Dones, & aliorum quam plurimorum. Actum anno Incarnationis mccxxvii.
SUPPLENDA INSTRUMENTIS
Ausciensis provinciæ.
Ex collectione inſtrumentorum à Rimerio Anglo edita.Pro Ecclesia Auxitania. LItteræ Gaſtonis de Bearn, de non recedendo a curia regis Angliæ ſine ſua voluntate & licentia ſpeciali. Noverint univerſi preſentes litteras inſpecturi, quod die lunæ proxima poſt feſtum ſancti Michaëlis anno Domini m. cc. lxxiii. in præſentia reverendi patris Girardi epiſcopi Lettorienſis. & venerabilis patris Galgiardi abbatis Fygiaci. &c. Tom. II. pag. 13. & 14.
De ſeneſcallo Vaſconiæ bona eccleſiaſtica occupante.Sereniſſimo principi domino Eduardo Dei gratia regi Angliæ illuſtri, Amanevus ejuſdem permiſſione archiepiſcopus Auxitanenſis, &c. datum viii. idus Martii anno Domini m. cc. lxxiv. Tom. II. p. 2.
Litteræ contra ſeneſcallum Vaſconiæ eccleſiæ bona diripientem, Regi Angliæ directæ. Sereniſſimo principi domino Eduardo regi Angliæ &c. Amanevus archiepiſcopus Auxitanenſis, G. Lettorenſis, C. Olorenſis, H. Vaſatenſis, A. Aquenſis, P. Adurenſis, & A. Coſeranenſis epiſcopi ejus ſuffraganei, &c. datum apud Auxim pridie nonas Febr. an. Dom. m. cc. lxxix. Tom. II. p. 129.
Pro Ecclesia Baionensi.Charta de diſcuſſionibus inter ſubditos regis Angliæ & homines de poteſtate regis Caſtellæ, & comitis de Biſcay pacificandis. Rex ad quos &c. ſalutem, &c. Nos de fidelitate & circumſpectione provida dilectorum & fidelium noſtrorum Petri de ſancto Johanne epiſcopi Baionæ &c. tenore præſentium concedimus poteſtatem &c. xxviii. Aprilis m. ccc. xliv. Tom. V. p. 415.
Epiſtola ad P. epiſcopum Baionæ, & magiſtrum Gerardum de Podio ambaſſatores ſuper ligis ineundis, ac ſuper matrimonio inter primogenitum regis Caſtellæ & Johannam filiam regis Angliæ. xx. Junii m. ccc. xlv. Tom. V. p. 464.
De tractando cum rege Caſtellæ ſuper ligis & matrimonio inter primogenitum regis Caſtellæ & Johannam filiam regis Angliæ. Univerſis &c. Eduardus Dei gratia rex Franciæ & Angliæ &c. Noveritis quod nos fidelitate & circumſpectione provida venerabilis patris Petri epiſcopi Bajonæ, & fidelium noſtrorum dilectorum Petri de Fermet abbatis de ſancta Cruce, magiſtri Johannis Wawayn conſtabularii noſtri Burdigalæ. xxx. Aug. m. ccc. xlv. Tom. V. pag. 475. Fit adhuc mentio Petri de Sirvieto abbatis S. Crucis Burdigalia vii. Mart. anno m. ccc. xlvi. Tom. 5. p. 498. 501.
De arbitratoribus ſuper querelis inter ſubditos regum Angliæ & Caſtellæ conſtitutis epiſtola ad P. epiſcopum Baionæ directa. xiv. Febr. m. ccc. xlviii. Tom. V. pag. 610.