Jump to content

Genealogiae deorum/Liber quintus

Unchecked
E Wikisource
 Liber IV


Tantalus e Plote est nympha tibi Iuppiter ortus,
      Quem natum fama est apposuisse deis.
Ille quidem superum fertur conuiua fuisse,
      Arcanis summi nec caruisse patris.
 5 Quae quoniam est ausus mortalia ferre sub ora,
      Pectora sunt multo pressa dolore Iouis.
Protinus ad Stygios pulsus fuit ille recessus,
      Pomaque et inter aquas esurit atque sitit.
Taygeta huic Nioben peperit, quam prole superba
 10       Teque uiro Amphion, diriguisse canunt.
Edidit, et Pelopem, tergo qui insignis eburno
      Fulsit, ubi infernis est reuocatus aquis.
Quatuor inde Pelops foetus tulit Hippodamia,
      Quam uictam celeri duxerat ille rota.
 15 Lysidicem matrem Alcmenae, dirumque Thyesten,
      Atreumque ferum, Plistheniumque simul.
Polluit Atrei thalamos scelerata libido
      Fratris, et Harpagigen, Plistheniumque tulit.
Tantalus accessit thalamo sublatus eodem,
 20       Sed prior et Pelope nata Thyeste fuit:
Cui pater impurus sese commiscuit, inde
      Sanctior Aegisthus non genitore satus
At miser Atreus natorum epulanda Thyesti
      Membra tori obiecit fraude recepta sui.
 25 Quem mox Aegisthus ferro confecit, et ille
      Ereptum patri reddidit imperium.
Filius Atreo Euiolus fuit, atque Melampus,
      Tertius Alceon, mater et omnis abest.
Plisthenio geniti Menelaus, et ipse Agamemnon:
 30       Quos Merope exortos matre fuisse uolunt.
Hos pater Atreo fratri, quum cessit in auras,
      Tradidit: inque suam rettulit ille fidem.
Atridas hinc fama uocat, quos extulit Atreus
      Vt genitor primis fidus ab unguiculis.
 35 Ex Helena Hermionen genuit Menelaus, Oresti
      Pactam, nec Pyrrho surripiente datam.
Quo tamen occiso, rursum hanc sibi duxit Orestes,
      Vt nos antiqui temporis acta monent.
Te Menelaë patrem fortis uocat et Megapenthes,
 40       Quem tibi foetura Lydia serua dedit.
Rege Mycenarum fluxere Agamemnone foetus,
      Matre Clytemnestra, quos memorasse libet.
Laodice, Electra, Iphianassa aut Iphigenia,
      Pulchraque Chrysothemis: sed nec Alesus abest.
 45 Altera consequitur mox Iphianassa, et Orestes
      Filius: huius habet semina Tisamenes.
Huius item, patuit genitrix et nullla, Corinthus:
      Quo dicta est, Ephire terra uocata prius.
Alter ab hoc patris de nomine fertur Orestes
 50       Editus. hinc populos exiliisse uolunt.
Fama Iouem magno patrem tulit Hercule factum,
      Quum latus Alcmenae fubdidit ille suo:
Et tribus edixit fieri de noctibus unam,
      Vt posset uoto commodiore frui.
 55 Seminis Herculei Lydus, Lamyrusque fuerunt,
      Eurythe rex Iole quos tua nata dedit.
E Lydo Lanius processerat: abdita mater.
      Herculis et stirpem tu Diodore tenes.
Teque Sophon prodit: genitrix est neutra reperta.
 60       Hercule terquinum nascitur inde genus.
Deicoon Megara, Teriomachusque parente,
      Et Creontiades: quos pater ipse necat.
Illa etiam Oxeam genuit. cum matre peremit
      Hunc quoque, dum Stygio uictor ab orbe redit.
 65 Ex Paphia (si uera canunt) susceptus Ithoneus,
      Ilus et ex aluo Deïanira tuo.
Tlepolemum nixa Astyocha est: Sardumque Crominque
      Atque Agilem, et Cyrnum, cognita nulla tulit.
Telephis ex Auge est, lactatus ab ubere ceruae,
 70       Et pater Eurypylo, tum Cyparisse tibi.
A Pyrrho Eurypylus caesus fuit, iste dolore
      Languit, arboreo stipite membra tegens.
Thessalus Alcida, Phidippus et Antiphus illo
      Exorti certum non habuere torum.
 75 Fertur Auentinus diuo quoque ab Hercule natus,
      Matre Rhea, ut uates Andicus ore sonat.
Inde Scythes, Scythica est regio quo dicta. Gelonum
      Addimus: hoc populos de duce rumor ait.
Herculis Heracles dixerunt nomen Achaei,
 80       Quod per Iunonem praemia laudis habet:
Viribus, infracta superans et mente labores,
      Quos audax subiit obiicente dea.
Dictus ab altrice est idem Tyrinthius urbe,
      Quae Tyrins Argis proxima terra fuit.
 85 Amphitryoniades, Alcmena matre creatus
      Quod fuerit, cui uir contigit Amphitryo.
At quoniam Alceus pater extitit Amphitryonis,
      Alciden uatum carmina saepe uocant.
Ipse puer geminos a cunis reppulit angues,
 90       Elidens tenera guttura pressa manu.
Vastantem iuuenis Teumesia regna leonem
      Strauit, et inde humeros tergore fultus abit.
Mox alium Nemeam iuxta, paruasque Cleonas,
      Qui leo funestus sub regione fuit.
 95 Hospitio fretus pastoris forte Molorchi,
      Perculit, et claua quam dedit ille necat.
Sunt tamen hunc illumque putent qui prorsus eundem,
      Et uaria priscos mente fuisse patet.
Lernaeam absumpsit ferro, sed et ignibus, hydram,
 100       Septenum posset quum renouare caput.
Maenalium confecit aprum, quod in Arcade terra
      Monstrum erat, infesto cuncta pauore tenens.
Hunc alii ad durum perhibent Eurysthea tractum,
      Quum nondum letho succubuisset aper.
 105 Is tamen Arcadiae uariis a montibus hausit
      Nomina, quos uersu non memorasse piget.
Maenalus est, Pholoë, Cyllene, atque inde Lycaeus,
      Quo Iouis aetherii templa uetusta sedent:
Parthenius, Lampheus, Nonacris, et ipse Erymanthus:
 110       Vnde Erymantheum fama uocauit aprum.
Arthemiseus item. sed enim quia Thessalis ora,
      Maenala, et Arcadicum continet omne solum:
Maenaliam consueta feram sunt carmina uatum,
      Et magicos uersus dicere Maenalios.
 115 Aeripedem ceruam, atque auratis cornibus, olim
      Maenalium solita est quae coluisse nemus,
Alcides potuit celeri comprehendere cursu,
      Et captae spolium cornua fulua tulit.
Stymphalidas summo percussit in aëre telis,
 120       Stymphalus Arcadico quas tu orbe lacus.
Corpore tam grandi uolucres, ut lumina possent
      Solis, et obducta tollere nube diem.
Taurum Cecropias immani corpore terras
      Vastantem, Herculeae perdomuere manus.
 125 Victus et ablato cornu est Achelous ab iisdem,
      Se licet in formas uerteret ille nouas.
Palma sequens illi uenit Diomede perempto,
      Threiiciis olim Bisthoniisque duce:
Hospitibus qui suetus equos depascere caesis,
 130       His cibus Alcida subiiciente fuit.
Busirim Aegypti regem, qui proxima Nilo
      Diripiens, toto littore saeuus erat:
Hospitis innumeri foedans quoque templa cruore,
      Occisum illius obtulit ipse deis.
 135 Antaeum, Libycis cui regia Lixus in oris,
      Cui fuit immani corpore terra parens,
Omnibus infestum, terraeque marique cruentum,
      Perdidit, inque ulnis compulit ire neci.
Tum geminas pelago fertur posuisse columnas,
 140       Qua sese Oceano porrigit unda minax.
Atque duos montes, Abilam, Calpenque, recisos,
      Perpetuum solitos continuare iugum.
Hesperidum uigili mala asseruata dracone
      Aurea, confecta fustulit inde fera.
 145 Gerionem triplici forma Tartesia nactum
      Littora, et Hispana sub ditione pecus,
Strauit: et ablatis gregibus perduxit in ortus
      Hesperii magnum quod decus orbis erat.
Thermodoontiacam spoliauit Amazona balteo,
 150       Hunc Mycenei regis ad ora tulit.
Nec Cacus Herculeas uires et pondera clauae
      Fugit, ubi auersas traxit in antra boues.
Sed iacuit, foribus linquens affixa cruentis,
      Quae dederat letho perditus ora uirum.
 155 Centauros solita domitos uirtute peremit,
      Pirithoi cupidos dissociare torum.
Amphitryoniadae pactam quoque Deianiram,
      Eurythus optaret quum rapuisse ferox.
Foedifragum rapta fixit Calydonide Nessum,
 160       Eueni ut tumidas exuperauit aquas:
Sanguine qui moriens, tibi Deianira fluentem
      Pestifero uestem tristia dona dedit.
Neleos unde nam sobolem, patriamque, domumque
      Dirut, in Pylios dum grauiora parat.
 165 Vnus abit tanta Nestor subtractus ab ira,
      Posset ut in Phrygios utilis ire suis.
Bergion, Albionemque tibi Neptunne creatos,
      Sistere dum uellent praetereuntis iter:
Ad Rhodanum, et lapidum campum, cessante pharetra
 170       Fundere Gnossiaci noxia tela soli,
Imbribus adiutus lapidum, Ioue pauca rogato,
      Vicit, et incoeptam protulit inde uiam.
Prostrauit cetum, soluit scopuloque puellam
      Hesionam, Phrygio Laomedonte satam:
 175 Mercedem et taedas natae, tantique laboris
      Cum patre diuino semine pactus equos.
Periurum posthac regem, et promissa negantem
      Vltus, in Iliacos praelia magna tulit.
Deleuitque urbem, et populos cum rege peremit,
 180       Abduxitque illi qui puer unus erat:
Sumere quem Priami nomen uicinia fecit,
      Hunc redimens auri pondere ab hoste graui.
Extremam Italiae quum praedo Lacinius oram,
      Graecia quae magna est, in scelus omne daret:
 185 Multaque diripiens infestior omnibus esset,
      Concidit, Alcidae percutiente manu.
Condita Iunoni qui templa Lacinia dixit,
      Quoque iacent furis mons sibi nomen habet.
Alcmenae genito, saeuorum est causa laborum,
 190       Dixerat Eurystheus, maxima Iuno tibi.
Atque hinc Alciden telo penetrare trisulco,
      Iunonis mammam non timuisse ferunt.
Terrigenum superi tremerent quum praelia, quisque
      Interiore poli sede receptus erat:
 195 Nutabat curuum nimio sub pondere coelum,
      Casuros poterat terra timere deos:
Protinus Alcides magno sociatus Atlante,
      Orbem humeris subiit, sustinuitque suis.
Aut quum fessus Atlas humerum mutare pararet,
 200       Herculis interea membra tulere polum.
Ductaret quum forte boues Tyrinthius olim,
      Qua Siculum cohibent littora longa fretum:
Ecce uorax anus una pecus furata Charybdis,
      Coeperat abstrusis occuluisse locis.
 205 Amphitryoniades tumidas hanc misit in undas.
      Quas illa absorbens, ut pecus ante, rapit.
Hinc Erycem Butae, Siculas qui rexit habenas,
      Viribus, eximium caestibus, ipse necat.
Plutonem Pyliis, ipso oppugnante, fauentem,
 210       Percussit teli cuspide tergemini.
Quod nisi Paeoniis foret ille adiutus ab herbis,
      Omnia morte premens ipse peremptus erat.
Erginum Orchomeni mira feritate tyrannum
      Sustulit, atque urbi libera colla dedit.
 215 Ad Sagarim fluuim, qui Lydia temperat arua,
      Saeuus inauditi corporis anguis erat.
Hic homines rapiens, et agros et cuncta terebat,
      Qui tamen Herculeo robore caesus obit.
Iussus ad Hesperios olim dum pergeret hortos,
 220       Deuius a recta coeperat ire uia.
Caucason ingressus, uinctumque Promethea uidit,
      Pascentemque iecur non pereuntis auem:
Quem miserans, aquilam fixit. qua caesa sagitta est,
      Dicitur haec astris esse relata poli.
 225 Pirithoum Theseus Stygias comitatus ad umbras,
      Stabat in inferno carcere uinctus adhuc.
Id postquam Alcides didicit, per operta Laconum
      Taenaron ingressus, limina Ditis adit.
Liberat Aegiden, triplici ligat inde catena
 230       Cerberon, abstractum donat habere uiro.
Soluit et Alcesten Peliae, pro coniuge mortem
      Quae subit Admeto, uiuus ut ipse foret.
Rettulit hanc illi, Stygioque ex orbe retractam
      Rursus in aërio sistere posse dedit.
 235 Comperit infernis quum iam rediisset ab undis,
      Nescio quem Thebis imperitare Lycum.
Ceperat hic solium uiolento iure, subacta
      Herculis et Megara coniuge laetus erat:
Deiectum regno occidit, Thebasque tyranno
 240       Soluit, et oppressa dempsit ab urbe iugum.
Mox furiis captus saeua Iunone magistra,
      Vxorem et natos sustulit ense suos.
Eurytus Oechaliae natam promiserat illi
      Rex, Iolen, stabili iungere connubio.
 245 Fallentem Alcides, et tradere uelle negantem,
      Perdidit illius cum patriaque domum.
Inde Iolen raptam tanto dilexit amore,
      Illius ut iussu quodque subiret opus.
Senserat id coniunx, et Deianira morantem
 250       Allicere ad sese credula posse uirum,
Acceptam a Neso uestem, pia dona marito
      Coniugis immemori misit habenda suae.
Induerat missam: quae dum uenatibus instat,
      Humidus et toto corpore sudor abit,
Ipsius occulto penetrauit membra ueneno:255
      Quod, nisi mors potuit dura leuare nihil.
Concidit ille igitur muliebri uictus amore,
      Qui nihil inuictum liquit in orbe ferox.

FINIS.