Jump to content

Genealogiae deorum/Liber quartus

Unchecked
E Wikisource
 Liber III Liber V 


Tertius eximium nobis parat ecce laborem
      Saturno genitus Iuppiter, ortus Opi.
Edidit hic Musas, uatum pia numina, doctas:
      Mnemosyne dicta est quas peperisse nouem.
 5 Per totidem noctes socium quae passa Tonantem
      Vertice Pierio foetibus aucta redit.
Calliopen graeco primam sermone poetae,
      Quod bona uox illi fertur adesse, uocant.
Quod celebret quae gesta canit per carmina, Clio,
 10       Surgit et ex illa gloria, nomen habet.
Hanc uentricem historiae monumenta tulerunt,
      Qua nota antiqui temporis acta forent.
Dicta fuit dulces Erato quia cantet amores:
      Nam quod erin dicit Graius, amare sonat.
 15 Illius inuentum connubia prima fuisse,
      Rettulit ad nostros nuncia fama dies.
At quia multiplici cantu uiret usque, Thalia,
      Inque dies floret Palladis auctus amor.
Hac una arboribus fretos autore serendis,
 20       Rumor ait primos edidicisse patres.
Melpomenae a cantu stetit appeltatio. uerum
      Terpsichorae, celeres quod iuuet ipsa choros.
Euterpenque uocant, quoniam delectet, et esse
      Omnibus assueuit grata canore suo.
 25 Huic primum dulcem modulata est tibia cantum,
      Si ratus a priscis sermo refertur auis.
Laudibus a multis, memoriue Polymnia mente,
      Aruorum cultus, notitiamque dedit.
A coelo Uranie, coelestes promere cantus
 30       Fertur, et astrorum praedocuisse uias.
Has simul a cantu Latium dixisse camoenas,
      Argiuum Musas, dogmata, certa fides.
Seu quod nos doceant: nam fert idioma Pelasgum,
      Nostra quod assueuit lingua docere, myin.
 35 Siue quod iniquirant. hae namque fuisse putantur
      Artibus autores omnibus, atque duces.
Quod tuus his Helicon Boeotia mons dedit ortum,
      Inde Heliconiadum nomina saepe tenent.
Non procul assurgit quoniam Parnassia rupes
 40       Phocidis aut impar uertice, uel niuibus,
Quam simul has habitasse ferunt, Parnassidas inde
      Carminibus crebris turba diserta uocat.
Quod Thracum Aonia est regio, contermina terrae
      Phocidos, Aonidas hinc uocitare solent.
 45 Quodque Cytheronem satum coluisse feruntur,
      Appellant uatum metra Cytheriadas.
Pieridas Macedum regio celebrata uocari
      Tradidit, antiquo nomine Pieria.
Emathiam dixere noui. sed Pieris illi
 50       Pieriae dederat nomina sylua prius.
Sunt qui Pieridum cantantibus agmine uicto,
      A totidem Musis nomina sumpta uelint.
Thespia Phocaeo sedet urbs, Helicone propinquo
      Littore, qua genitam Thespida in urbe uolunt.
 55 Extitit una nouem Musarum Thespis alumna,
      Vnde illas soliti dicere Thespiadas.
Fons tuus est Helicon nitidis purissimus undis,
      Pegasus impacto quem pede pressit equus.
Hunc Hippocrenen Dores, Romanaque fontem
 60       Lingua Caballinum, Pegaseumque tulit.
Pegasidas referun atque Hippocrenidas ergo,
      Fonte sub hoc Musas quas habitare canunt.
Libethrus Macedum latis fons ortus in oris,
      Magnetum populi qua regione sedent:
 65 Libethra hunc iuxta est antrum, Libethrides inde
      Nomen habent, locus his quum sit uterque sacer.
Pimpleo de fonte alio, uicoue iacente
      Sub Macedum campis, quos patet esse uagos,
Monte uel Orchomenum, Pimpleidas appellarunt:
 70       Quod patet hos illas incoluisse locos.
Nec mihi Castalius fons, in radicibus imis
      Parnassi montis praetereundus erit:
Castaliae qui nomen habet de nomine nymphae,
      Quo sacra Musarum ludere sueta cohors:
 75 Castalidas tali memorant a fonte poëtae,
      Quarum perpetuo uerba fauore serunt.
Mnemosyne extremum tribuit cognomen. at iuud
      Syllaba non patitur uersibus esse meis.
Id patronymicis non multum creditur impar
 80       Quid faciam? mater prodere sollicitat.
Da ueniam lector, uult Mnemosynidas illa
      Dicere, sic nomen tollere ad astra suum.
Ab Ioue rex olim Messenius ortus Achaeus,
      Vnde suum populus nomen Achiuus habet:
 85 Menaque prolatis in mensem dicta praeesse
      Floribus, et Phrygia Xanthus ab urbe cadens.
Mater abest. Ioue nata Venus, pulchraque Dione,
      Vulcani coniunx tertia dicta Venus.
Venere est generatus Amor. Corymosa Tonanti
 90       Myrmidonem fertur nympha tulisse deo.
Leda Clytemnaestram fuit, haec Agamemnonis uxor:
      Leda Helenam, nupsit quae Menelaë tibi.
Quam Phrygius postquam rapuit Lacedaemone pastor,
      In Troiam bello Graecia tota ruit.
 95 Iuppiter ex Leda Pollucem et Castora, fratres,
      Gignit: equo hic, pugnis inclytus ille fuit.
Nata Ioui e Cerere est coniunx Proserpina Ditis,
      E luna exortum te Dionyse putant.
Ioue nympha Garamantide, prodit Iarbas,
 100       Getulum tenuit qui ditione solum.
Nympha Ioui geminos peperitque Thalia Paliscos,
      Hiscentem referunt nomina rursus humum.
Europam niueo mutatus corpora tauro,
      Transtulit ad Cretae littora nota pater.
 105 Hinc satus es Lyciae rex iam Rhadamante future,
      Cuius et inferno iura sub orbe patent.
Prodiit hinc Minos, qui post Cretensia regna,
      Cum fratre in Stygio iudicat acta foro.
Minoi Androgeum, Phaedram simul, atque Ariadnam,
 110       Pasiphaë coniunx, edita sole, parit.
Glaucum etiam Minos genuit, cum Deucalione,
      Natum Deucalion Idomenea tulit.
Orsilochum Idomeneus, Ithaci quem perdidit ensis:
      Hique omnes tacitis exiliere toris.
 115 Aurea Luciferum nixa est Aurora Tonanti,
      Ceycem Alcyones edidit ille uirum.
Edidit accipitrem factum quoque Daedaliona,
      Dictaque Trachinna est nympha utriusque parens.
Daedalion sed te latuitque puerpera, gignit
 120       Paeonii coniunx credita Lichione:
Qua cithara insignis tibi natus Apollo Philemon,
      Furque tibi est Hermes nobilis Autolius.
Tu quoque siderei non ultima gloria coeli,
      Diceris Orion semen habere Iouis:
 125 Si modo danda fides Nasonis uersibus ulla est,
      Immictum corio dum bouis esse refert.
Quod licet ediderint facinus tria numina, summum
      Fama patris dignum fecit honore Iouem.
Neptunno Ascraeus quanquam Minoida uates
 130       Credidit Euryalen hunc peperisse deo.
Sunt quoque Trinacrio qui dicant Oenopione
      Progenitum, uel quem miserit alma Chios:
Illius et natam Meropen, uel nomine dictam
      Candiopen femori supposuisse suo.
 135 Ex illa Hippolagum genuisse, sed ille Dryantem:
      Is te rex Thracum docte Lycurge tulit.
Protulit Augeum rex Harpalicenque Lycurgus,
      Quae patrem e mediis abstulit ense Getis.
Et te, quae nimio correpta cupidine Phylli,
 140       Ad reditum lento Demophoonte cadis.
Horum nulla datur genitrix. sed et Aona celsus
      Iuppiter e nympha Mnoside progenuit.
Aone dixerunt ignota matre Dymantem,
      Ignotaque duos esse Dymante satos.
 145 Hinc Asium, tibi qui non uanus auunculus Hector,
      Atque Hecubae, ex alio sed patre, frater erat.
Hinc ea, qua sumptis nondum processerat alis
      Aesacus in mergum uersus, Alixirhoë.
E Ioue Sarpedon, peperit quem Laodamia:
 150       At nothus ex illo prodiit Antiphates.
De Ioue Pilumnus, qui stercora ferre per agros,
      Et docuit populos pinsere grana rudes.
Huic Daunum Acrisii Danaë compressa tulisse
      Creditur: a Dauno, Daunius ortus ager.
 155 Ex Dauno Turnum formosa Venilia gignit
      Iuturnam Daunus matre latente serit.
Filius aetherii Iouis est Acrisius, huius
      Laërtes, dubio partus uterque toro.
Laerti coniunx Anticlia fudit Ulyssem,
 160       Et natam pulchris uultibus Echimenen.
Sunt quibus Autolia est Anticlia dicta, patremque
      Qui Laertiadae Sisyphon esse putent.
Is latro notus erat, seruans angusta uiarum,
      Et saxo impediens praetereuntis iter
 165 Laetaque quum peteret noua nupta oracula diuum,
      Vim tulit et saeua traxit in antra manu.
Inde grauis peperisse uiro narratur Ulyssem,
      Quem Laertiaden Sisyphiumque uocant.
Penelope est illi satus Icareotide, nulla
 170       Cui par uisa fide est, coniuge Telemachus.
Telegonus Circe: patrios qui noscere uultus
      Dum cupit, incautus perdidit ipse patrem.
Ausonius tacito ex utero quoque natus Ulyssi
      Fertur, ab hoc fluxit nomen in Ausoniam.
 175 Mercuriumque Tonans eduxit Atlantide Maia
      Portantem gemini nuncia fida poli.
Myrtilus Oenomai currus auriga, parentem
      Hunc uocat. at genitrix non satis ulla patet.
Huic parit Eudorum soboles Polymela Philantis,
 180       Huic Lara dat geminos, siue Larunda, Lares.
Esse Lares, Geniosque uolunt, data numina bina
      Omnibus: et uitae, funeris atque duces.
Sunt quoque Penelopen qui, uix bene credita uerba,
      Mercurio natum Pana tulisse uelint:
 185 Non quem Pana deum uenerantur in Arcade terra,
      Sed quem de cunctis sustulit illa procis.
Mercurio Euandrum peperit Nicostrata regem
      Arcadia Euandro stirps geminata fuit.
Hinc genitrix orta est Pallantia grata Latini,
 190       Vnde Palatinus nomina sumpsit apex.
Hinc ferus a Turno confossus uulnere Pallas,
      Et quibus exierit uiscera neuter habet.
Persea rex superum genuit Saturnius, auro
      Quem pluuio Danaë protulit Acrisii.
 195 Is Persen, prima est a quo monstrata sagitta:
      Censuit ut quondam Plinius ore graui.
Mater in obscuro est. quos uero exinde creauit,
      Edidit hos illi quatuor Andromeda.
Quattuor e numero surgit mihi primus Erythreus,
 200       Vnde putant rubro nomina facta mari.
Consequitur Sthelenus, cui durum Eurysthea coniunx,
      Sit licet ignoti nominis illa, parit.
Tertius accedit Bacchemon: filius illi
      Ortus Achemenides, Orchamus inde fuit.
 205 Non torus illuxit: sed te uocat Orchame patrem
      Leucothoë, tibi quam sustulit Eurynome.
Gorgophonem prodit quarto sed in ordine Perseus,
      Pignora quo uates bina recepta ferunt.
Hinc Electrionem, quo sis Alcmena profecta
 210       Herculis aetherio de Ioue facta parens.
Alceum hinc, qui te Amphitryo produxerit. atqui
      Omnibus his uentres, qui peperere, latent.
Sunt tamen Alcmenae qui peruenisse parentem
      Eurydicen Pelopis Lysidicenue putent.
 215 Alcmena Amphitryo de uxore Iphiclea gignit,
      Huic puer obscura matre Iolaus adest.
Aeacon Aegina est magno connixa Tonanti,
      Qui prius Oenopian de genitrice uocat,
Et scelera in Stygio cum fratribus excutit orbe.
 220       Phocus ab hoc, Peleus, cum Telamone sati.
Mater abest. duplex Telamone est orta propago,
      Diuerso quanquam uenerit illa toro.
Hesiona est Teucer nam Laomedontide cretus,
      Aiacem dubiae progenuere fores.
 225 At Peleus tacita Polydorim sustulit aluo,
      Insignem bello Mnesthea quae peperit
E Thetide eximium atque inuictae mentis Achillem,
      Scyria cui Pyrrhum Deidamia parit.
Andromache est, aut Hermione Peripelea Pyrrho
 230       Foeta. Molossus at est ortus ab Andromacha.
Hunc genuisse ferunt Polydectam, nullaque certa est
      Mater: et ignotum, uir, mulierne fuit.
Vulcanum regina Ioui tulit inclyta Iuno:
      Quem Lemni fabrum, Mulciberemque uocant.
 235 Huic Praenestinae fundator Caeculus urbis
      Filius, ambiguo contigit e thalamo.
Cacus et Herculeis oppressus uiribus olim,
      In sua dum tractas diripit antra boues.
Dum tua Vulcanus cupido petit ore Minerua,
 240       Oscula dum pugnas, uimque pudica fugis:
Natus Erichthonius sparso de semine terrae
      Dicitur. hoc Cephali Procris amica sui,
Hoc Boreae coniunx, matrum decus, Orithyia,
      Et rex Pandion Atticus exiliit.
 245 Esse duas perhibent genitas Pandione, Prognen,
      Quae Thracum regis Tereos uxor erat:
Et quae trunca fuit liuguam Philomela scelesti
      Ne facinus posset Tereos ore loqui.
Nulla tamen genitrix, positis tot in ordie natis,
 250       Emicuit, cuius nomina fama gerat.
Tullius inde tibi Vulcane est Seruius ortus,
      Cressia cui mater Corniculana fuit.
Contigit huic duplex, uario sed pectore, nata:
      Haec maior, fuit haec Tullia dicta minor.
 255 Venter abest. Aruntis eat prior, altera Luci
      Vxor: Tarquinius quos pater ediderat.
Dissimilis natura fuit: pius ille, ferocem
      Hic animum gessit: dissimilisque torus.
Fata animos iunxere. perit minor, et perit Aruns.
 260       Lucius et maior conueniuntque duo.
Quid moror? impulsu iam sumptae coniugis ille
      Regalem ascendi corrupuitque gradum.
Dumque socer prodit solium capturus, ab illo
      Pellitur et nullo uulnere plangit humum.
 265 Audierat coniunx, regem uisura maritum
      Prosiliit, rapidis in fora uecta rotis.
Dum redit, auriga est uiso genitore perempto
      Territus, et frenis iam retinebat equos.
Nata uetat, patriosque iubet proculcet ut artus
 270       Curribus et scindat uerbere quadrupedes.
Filia dura quidem, atque omni damnabilis aeuo,
      Cumque uiro et natis funere digna graui.
Hippotae Sergesta Ioui te filia Trois,
      Aeole non ficto nixa putatur auo.
 275 Non minus Hippotades igitur, quam frater Acestes,
      Diceris. haec natos uos tulit una duos.
Multa sed ignotis proles tibi matribus orta:
      Primaque Ceycis creditur Alcyone.
Tum Canace, et Macareus: uetito quo iunxit amore,
 280       Quae solet ignotos iungere saepe, Venus.
Misenusque iacens tribuit qui nomina monti
      Baiarum, praestans aere ciere uiros.
Nec non Salmoneus, tonitrum qui imitatus Olympi,
      Fulmine sub Stygias est reuolutus aquas.
 285 Hoc Tyro genita est, Neptunno foeta gemellos,
      Critheaque Aeoliden postmodo nacta uirum.
Te Cephalus, Procis coniunx, uocat Aeole patrem,
      Hesperus Aurora est cui pariente satus.
Te uocat Iphiclus, cui pota uenena Podarcem
 290       Serpentis natum contribuisse uolunt.
Rex Athamas uocat, Inoë cui foeta Learchum:
      Illisit saxo quem pater inde furens.
Et qui Portumnus, Melicerta est, siue Palaemon
      Dictus, et Inous de pariente deus.
 295 Prima tamen coniunx Athamanti prodidit Hellen
      Neiphile, unde Helles nomina pontus habet.
Est aurato uectum super aequora Phryxum
      Ariete, quum nondum lapsa natasset aquis.
E Phryxo, ignota fluxitque Cytorus ab aluo,
 300       Paphlagonum de quo terra uocata fuit.
Aeolus est Ephirae tibi rex et conditor altae
      Sisyphe ab antiquis creditus, esse pater:
Quem fama Ionii, Aegaeique in littoris ora
      Abruptum est olim corripuisse iugum,
 305 Perdere consuetum saxo de monte reuulso,
      Fors quibus illorsum saeua dedisset iter.
Vnde Acheronte situs, praegrandi pondere saxum
      Voluis, et elapsum rursus ad ima petis.
Nupta tibi Merope est Peligni carmine uatis:
 310       Qua Glaucum magnum deinde Creonta seris:
Hunc regem accipimus defuncto patre Corinthi
      Natam unam, obscuro sed genuisse toro.
Nata Creusa fuit. sponsam hanc non duxit Iason,
      Cum patre quod rapta est Colchidis arte focis.
 315 Bellerephon Glauco est ignoto uentre creatus,
      Achimene huic coniunx pignora terna dedit:
Isandrum, Hippolochum, pulchram quoque Laodamiam:
      Quae te Sarpedon de Ioue nixa fuit.
Hippolocho est alter Glaucus, sed ab ubere tecto
 320       Partus, et hic Phrygiis moenibus auxit opem.
Crithea uentorum genuit rex Aeolus. illi
      E Tyro natos quattuor esse putant:
Aesona, Medeae rediit cui fortior aetas
      Artibus: hinc Pheritas, Alcimedonque subit.
 325 Hinc Amythaon adest. fratres Polymela, et Iason,
      Aesone sunt orti: nec tamen unde, patet.
Hypsipyle Euneumque, Thoantaque gignit Iason,
      Aurato felix uellere nomen habens.
Gignit et obscuro Philomelum corpore. Plutum
 330       Ille, sed hic nato fit Pareante pater.
Hinc Paron appellant, quae sit Minoia primum
      Dicta, quod hac sedem fixerit ille suam.
Fudit Epitropium Alcimedon. Amythaone creti
      Sunt duo: inde Bias, inde Melampus adest.
 335 Nec quibus e thalamis patuit. fueratque Melampus
      Herbarumque potens, augurioque sacer.
Theodamasque illo satus est, non segnior augur,
      Suffectus titulis Amphiaraë tuis.
Mantyona, Antiphatemque Bias de coniuge Pero
 340       Extulit. at geminos Mantyon ipse creat:
Formosum Clytonem, Aurora est qui raptus ab alma:
      Et uatem, nomen cui Polyphidis erat.
Ille Theoclimene est factus pater augure docto:
      Nec trius his data sunt ubera certa satis.
 345 Antiphate est, et mater abest, generatus Oicleus.
      Haustus ab hoc satus est Amphiaraus humo.
Cui natum Amphilochum peperit coniunx Eriphile,
      Quique illam Alcmaeon perdere sustinuit.
De genitore etiam prodit Catyllus eodem,
 350       Hoc triplex dubiis nixibus inde puer.
Tyburtus simul, atque Corax, Catyllus et alter,
      Moenia sunt quorum Tyburis aucta manu.