Genealogiae deorum/Liber tertius

E Wikisource
 Liber II Liber IV 


Oceanus Vesta et Coelo genitore creatus,
      Plurima, sed uaria pignora matre, dedit.
Pleionem, quam duxit Atlas: Phlaëtontaque nixam
      Te Clymene et Circen te quoque Persa feram.
 5 Hinc Aethram, Atlantis quae dicta est altera coniunx:
      Et quae Vulcanum nutriit Eurynomen.
Corufice, Pallas qua inuentrix nata quadrigae est:
      Et quae Chironem Phyllira protulerit.
Tum Solem, quo mel, quoque est medicina reperta.
 10       Nec sati hos uteri qui genuere, patent.
At Dorim Oceano Thetis est, et Protea, foeta:
      Et Tritona, genus qui tenet ambiguum.
Neptunno fertur nam diua Salacia coniunx
      Mensibus expletis hunc peperisse deo.
 15 Sustulit Idotheam Proteus, nigramque Melantho,
      Neptunno oppressam: mater utrique latet.
E terra pater Oceanus bis flumina sena
      Prodidit: haec uario fluctibus ore ruunt.
Thessalia exoritur Peneus, amoenaque Tempe
 20       Alluit, et Macedum littora pulsat aquis.
Hic Daphnen Phoebo dilectam protulit olim,
      Quae fugiens lauri cortice tecta fuit.
Te quoque Aristaei Cyrene cognita mater,
      Quem cum melle oleum praedocuisse uolunt.
 25 Currit ab Aoniis Epidamnum Asopus ab alto
      Fulmine iam tactus, dum mouet arma Ioui.
Ipsea qui genuit, comitatum Eteoclea bello:
      Nomen et Aeginan, insula cuius habet.
Appenninigenam Thuscosque Umbrosque secanem
 30       Rhoma capit Tyberim, dum freta longa petit.
Ocnus ab hoc genitus proles fuit inctyta, Manto
      Tyrrhesiae uatis filia quem peperit.
Impiger Aoniam Cephisus fluctibus ambit,
      Cui latus implicuit candida Lyriope,
 35 Narcissumque tulit: qui dum secernit in undis,
      Dicitur in florem uersus amore sui.
E Pindo tellus Acheloum Thessala monte
      Excipit: Aetoli est terminus ille soli.
Atque uno tantum perfertur in aequora cornu:
 40       Herculeae reliquum diminuere manus.
Syrenas genuit (si uera est fama) puellas.
      Terpsichore has peperit, Musa ue Calliope.
Leucosiam, Lygiam, Pisnoen, carmina dicunt:
      Quarta tribus iuncta est, Parthenopea soror:
 45 Vrbs noua Parthenope cuius de nomine dicta est,
      Hac quoniam moriens urbe sepulta fuit.
Irrigat Argolicos Inachus delapsus Achaeis,
      Cui stirps incerta est trina parente data.
Io prima fuit, quam Iuppiter arserat: ante
 50       Quam data Iunoni munere uacca foret.
Altera Phaegeus, superis quem prima sacella,
      Cumque annis menses instituisse ferunt.
His subit, Argiuum tenuit qui regna, Phoroneus:
      Quo satus Aegialeus dicitur, et Niobe.
 55 Crimnisus Siculas fluuius perlabitur oras,
      Sargesta hunc nato fecit Aceste patrem.
Hanc tulit Hippotes Troiani sanguinis unus,
      Oppressit fluuius, dum canis ora gerit.
Flumina Thessalico ducit Sperchius ab orbe:
 60       Pegaseumque sinum,Thermopylasque premens.
Pelleis huic genuit Polydoris Mnesthea, qui se
      Pellidae socium Pergama ad alta dedit.
Appameam Maeander habet, Phrygiasque Celenas,
      Inque suos ortus uersus ora rigat.
 65 Alluit Ioniam, Carasque, urbemque Prienam,
      Miletumque acto diuidit ille sinu.
Biblidis et Cauni Cyanen genuisse parentem
      Hunc fama est: dubium de genitrice tamen.
Paphlagonum campos rutilantibus Axius undis
 70       Spargit, et elatis fontibus arua tegit.
Maxima Achessomeni quae nata Perhibia dicta est,
      Illius amplexum sustinuisse ferunt.
Sub decimumque fuit mensem Pelagonius ortus,
      Qui tulit Asteropum: nec torus, unde, patet.
 75 Hellidis Alpheus claro de fonte putatur
      Editus, Arcadico flumina ferre solo
Qui terras fubter, pelagique abstrufa profundi
      Labitur, et Siculo tollit in orbe caput.
Alpheo Orsilochus satus est, illoque Diocles:
 80       Hoc pariter Criton, alter et Orsilochus,
Ignotis uenere toris. hos, fama, gemellos
      Ad Troiam Aeneae procubuisse manu.
Nilus ab Aegypto Aethiopum disterminat oram,
      Omnia foecundans quae madesecit aquis.
 85 Incerti est ortus, fluuiorum creditus ingens,
      Et quinum incerta matre tulisse genus.
Herculis hic nomen sibi possidet, illa Mineruae:
      Hic Dionysus erit, Mercuriusque subit.
Mercurius, nobis qui fertur in ordine quartus:
 90       Pluribus hic Hermes, sed trimegistus adest.
Hic genuit Daphnin, syluis qui pastor in altis
      Primus, et egregio frontis honore fuit.
Mercurium pariter quintum, cui Mercuriorum
      Cunctorum ascribi plurima gesta uolunt.
 95 Editus hoc Norax, quem protulit Oschyra nympha,
      E Pirenei semine progenita.
Vulcanum quintam sobolem tibi Nile dederunt:
      Hic Apim Aegyptus, quo duce gaudet, ait.
Is tulit Aethiopem, populi quo autore feruntur:
 100       Quum primum Aetlantes, aetheriique forent.
Solem etiam genuit, quo Lampaethusa parente,
      Et Phaetusa fuit, Lampetieque sata.
Tum Phaëthon, Clymene peperit quem candida nympha,
      Heu patrii currus qui male rexit equos,
 105 E Phaëtonte Lygus non certa nascitur aluo,
      Quo Lygures populos nomen habere putant.
Ascraeus, fluuios Tethy genitrice profectos,
      Oceano, uates, et genitore canit.
In quibus Eridanus grandis memoratur, et Ister,
 110       Strymon, et Alpheus, Nilus, et Heptaporus:
Maeander, Rhesus, Mysoque sub orbe Caycus,
      Idaeo Rhodius uertice ad ima cadens.
Colchorum Phasis, Lydorum turbidus auro
      Hermus, et in Phrygiis quem Simoenta uocant.
 115 Argento similes qui fert Acrioius undas,
      Nesus item, pronis inde Liachmon aquis:
Aesippus, Ladon, Grenicon, Partheniusque:
      Peneum his addi Sangariumque, duos.
Euenum, Ardiscum pariter, diumque Scamandrum:
 120       Seque alios uates scribere posse negat.
Enixa Oceano Tethys quoque Nerea magna,
      Qui tulit e Dori coniuge Nereidas.
Illa quidem soror et coniunx, ut Iuno Tonanti,
      Nereos est olim dicta fuisse dei.
 125 Nereides uariis traxerunt nomina rebus,
      Ingenio, uictu, corpore, uentre, locis.
Dictaque prima Thetis, Pelidae mater Achillis:
      Proxima Cymodoce, fluctibus una quies.
Cymothoë, Spio, Glauce, Nesaeo, Pherusa,
 130       Amphithoë, Clio, Dynameneque potens.
Phillodoce, Euarne, Proto, Xantho, Galatea
      Alba comas, Drymo quercubus assimilis.
Actaea, Amphinome, Autonoë et formosa Menippe:
      Inde Ephyre, et Melite dulcius ore canens.
 135 Apseudes, Panope, Nemertes, Callianira,
      Opis, Dexamene, Deiopea subit.
Has Hiera, atque Arethusa, Lycorias, Orithyia,
      Cum Clymene, et Doto, Callianassa premunt.
Eucrate insequitur, Neso, Cymoque, Saoque,
 140       Atque Eudora nitens, Moera, Thalia, Thoë.
Pasithea, et niueis post has Eunica lacertis,
      Eulimene, et curis Protomedea frequens.
Hinc Amphitrite, et pacata mente Galene,
      Multorumque Erato pignus amoris habens.
 145 Hippothoë, Hipponoë, Euagore tu Pontoporea,
      Eione, et risu praedita Glauconome.
Laomedia sagax, Halimedaque cura profundi,
      Legibus a multis dictaque Pollynome.
Liagore, Eupompe, Psamathe, Pronoea, Themiste,
 150       Aeterni referens pectora iusta patris.
Cydippe, et florens Ianira, et Doris, Agaue,
      Mox Halia, et roseis compta Ianassa genis.
Tum quae stagna colit Limnoria, blanda Lygea
      Additur, extremo es tuque Amathyia, loco.
 155 Insuper Oceanum Hesiodus, cum coniuge Tethy,
      Multiplices nymphas progenuisse refert.
Quas numero ter mille canit, pressasque paludes,
      Atque solum uariis incoluisse locis.
Ante omnes Pytho, Uranieque simillima diuis
 160       Incedunt, Prymno tertia iura tenet.
Admete hinc, Clymene, Electre, et formosa Rhodea,
      Callirhoe, Zeuxo, sedula deinde Thoe.
Melobosis, Pluto, Polydoraque, Pasithoëque,
      Plexaure, atque Asie, tuque Petrea subis.
 165 Xantha, Galaxaure, simul Europea, Telesto,
      Cumque Hippo, adiuncta est his Ianira procax.
Eurynome, et pulchrum pectus sortita Dione,
      Flauaque Cerceis, et moderata Tyche.
Idyia, Eudore, Perseis, Acasta, Menestho:
 170       Quae secum Amphirhoen, Ocyrhoenque trahit:
Styx, et Iantha uenit, Clytie, dulcisque Calypso:
      Nec non Chreseis, pulchraque Doris adest.
Caetera quis poterit comprehendere nomina uersu,
      Sedibus, ore, cibis (ficta) uel officiis?
 175 Vltima Saturnus Coeli Vestaeque propago,
      Dena quidem, at septem pignora sumpsit Opi.
Plutonem infernum, qui te Reuerentia natam
      Dicitur ignoto progenuisse toro.
Glaucam etiam tulit et Vestam, Cereremque secundam,
 180       Persephoncs matrem, falcifer ille senex.
Vos quoque Neptune, et Iuno, et qui Iuppiter olim
      Dictus es a primo tertius esse Ioue.
Tum Cronin, a nostris qui Serpentarius esse
      Constet, et obscura sit genitrice satus.
 185 Phyllira teque seni Chiron praeceptor Achillis
      Extulit, unde uocant te quoque Phylliriden.
Chironi Ocyrhoen rapidis (sic fama) Cayci
      Fluminis in ripis filia nympha parit.
Ausoniae regem Picum Saturnus. at ille
 190       Et sentam Faunam, te quo Faune tulit.
Eurymedon Fauno, Eurymedonte Perhibia regis
      Phaeacum genitrix edita Nausithoi,
E Fauno Satyros, Panes, Faunosque creatos,
      Syluanosque uolunt: nullaque mater adest.
 195 Acis et ex illo, nymphaque Simethide cretus,
      Saepe suo fouit quem Gatatea sinu.
Nympha quoque e Fauno est enixa Marica Latinum,
      Praeneste hinc, cuius urbs sibi nomen habet.
Hinc etiam Aeneae coniunx Lauinia nata est,
 200       Nondum auis: hanc uxor gignit Amata uiro.
Ecce pater Neptunnus adest, longa agmina secum
      Natorum uariis matribus orta ferens.
Ex Helope est Dorus, parit Euryma Telemon, unde
      Eurymedes dictus uatibus ille fuit.
 205 Ex Amphitrite Steropen, Brontem atque Pyragmon,
      Busirimque Epaphi sustulit ex Libya.
Alcyone Hircaeum, Phorcum pariente Thoossa,
      Qui maris e monstro Gorgonas exhibuit.
Euryalen, Sthenno, plenamque decore Medusam,
 210       Gorgonibus frater tuque Bathylle uenis.
Scylla quoque e Phorco genita, et Critheide nympha:
      Et ui certa datur nulla, Thoossa parens.
E terra Harpyias gignis Neptunne, Podargen,
      Ocypetenque, duas nomine phama refert.
 215 Has praeter geminas iunxere Celeno, et Ahello:
      Sic numero harpyias quatuor esse patet.
Quas tamen Electra quidam et Thaumante profectas,
      (Vt sunt diuersa pectora mente) uolunt.
Nycteus e pelagique deo satus, atque Celeno:
 220       Qui sibi Nyctimenen, Antiopamque tulit.
Mater Amalthaea est natarum dicta duarum,
      Nympha sub Idaeis cognita littoribus.
Neptunnum alatus patrem genitrice Medusa
      Pegasus, haud dubia uoce referre solet.
 225 Hunc etiam memorant genitorem, Othus, atque Ephialtes:
      Vxor Aloëos hos Iphimedia parit.
Te quoque de nata Phorci Polypheme Thoossa,
      Sub liquido aequoreus protulit orbe senex.
Incerta genitrice Taram, qui condidit urbem,
 230       Vnde Tarentini littora nota sinus.
Sicanum incerta, de quo Sicania: dicta
      Collibus a ternis Trinacris ora prius.
Incertis Siculum, Siculae quem nomina terrae:
      Aonaque, Aoniae quem tribuisse uolunt.
 235 Bergion, Albionem, Actorium, Meliona, Pelasgum,
      Chrysaorem dubiis edidit inde toris.
Et Cygnum, ad Troiam qui impar congressus Achilli
      Occidit, eque suo corpore fecit auem.
Mesapum pariter, uates quo autore putatur
 240       Ennius a proauis continuasse genus.
Addidit Onchestum, qui moenia condidit urbis,
      Quam de se Onchestam dicier instituit.
Hoc Megareus, illo Hippomanes genitore creatus:
      Cui cessit cursu uirgo Atalanta pedum.
 245 Ortus Amymone est Danai, Neptunnia proles
      Nauplius: auditis si modo danda fides.
Hic natum obscura Palamedem excepit ab aluo,
      Insidiis Ithaci quem mala saxa premunt.
Mox Amycum nympha ex Milite Neptunne tulisti:
 250       Is Buthen, uterum fama sed occuluit.
E Buthe generatus Eryx, magnaque Dione:
      Cuius et a templo dicta Erycina fuit.
Aegaeum maris inde pater, qui rexit Athenas,
      Sed tacito fertur progenuisse toro.
 255 Huic Medum Medea parit, quo Media dicta est:
      Quae tristes succos edere terra solet.
Huic Aethra eximium bello factisque superbum
      Thesea, qui e Phaedra sustulit Antigonum.
Deseruitque suam Phyllida, Demophoontem,
 260       Illo quae potãit non redeunte mori.
Hippolytum Hippolyta Theseus quoque Amazone gignit,
      Quem trepidi phoca dilacerastis equi:
Virbion hinc dictum, quoniam reuocatus ab umbris
      Arte Machaonia, bis uir in orbe fuit.
 265 Virbius huic etiam, quem mater Aricia syluis
      Extulerit, fertur deinde fuisse puer.
Hinc tibi Nausithoum Neptunne Perhibia fudit,
      Illo Rixinorque Alcinouque sati.
Rixinorque Aretem genuit, latuere parentes.
 270       Ex Arete Alcinous Laodamanta serit,
Clynium, atque Halium, et madidum quae excepit Ulyssem
      Nausicaam et patrios uexit ad usque lares.
E nympha Peliam Tyro Neptunnus, et altam
      Nelea qui struxit protulit inde Pylon.
 275 Patricidarum dubia genitrice sororum,
      Et tuus est Pelias dictus Acaste pater.
Tum duodena senex Chlori de coniuge Neleus,
      Carmine Maeonio pignora clara dedit.
Quattuor at nobis patuerunt nomina tantum:
 280       Surripuit famae caetera tempus edax.
Inde Periclymen Chromius uenit inde, Biantis
      Haec Pero est coniunx, hic quoque Nestor adest.
Nestoris Antilochus, Pisistratus, Anthos, Echephron,
      Et Stratius, Perseus, cum Thrasimede, uiri.
 285 Foemina sola fuit Polycastis nomine dicta:
      Quos omnes coniunx parturit Eurydice.
Iuno tuum Saturne genus, sed in ordine primum,
      Si modo Nasonis carmina pondus habent:
Lactucis Heben fertur peperisse comesis,
 290       E tactu floris belligerumque deum:
Iuratae quem Flora deae se posse tacere
      Nascentem in campis prodidit Oleniis.
Sunt quoque percussa Martem qui dicere uulua
      Exortum pergant maxima Iuno tibi.
 295 Marte deo belli prodit terquina propago,
      Et uariis foetus pastus ab uberibus.
Aliger ex Venere est susceptus matre Cupido,
      Psycha uoluptatem protulit Aligero.
Hermionen Martique Venus pulcherrima nixa est,
 300       Quod graue Vulcani corda tulere uiri.
Hinc fuit Hermione Cadmo quum contigit uxor,
      Infaustum claudi nacta monile dei.
Astyocha Ascalaphus tibi Mars, et Ialmenus orti.
      Actoris Azidae haec filia clara fuit.
 305 Ex Thebe Euadne est, Asopi coniuge, nata,
      Ignibus in mediis concomitata uirum.
Zesius ex Hebe. tua sed Remus Ilia proles
      Romanique caput Romulus imperii.
Bisthonide e nympha Mars est quoque Terea nactus:
 310       Cui parit et Progne, deinde propinat, Itym.
Quae sequitur dubiis e uentribus orta propago,
      Belligero pariter dicitur esse deo.
Britona Minoëm, quae se non passa furentem,
      In mare seruata uirgitate, dedit.
 315 Cuius ab aequorea subducto retibus unda
      Corpore, Dictynne condita templa deae.
Tum iaculi inuentor, quod Plinius asserit: unde
      Creditur Aetolus nomina ferre solum.
Occiditque animal qui primus Hyperuius, et qui
 320       Helidis et Pisae rex fuit Oenomaus.
Oenomai genita est Pelopi quo iuncta parente
      Victa olim rapidis Hippodamia rotis.
Ex Merope, aut Sterope Atlantis, Parthaona gignit
      Mars deus. at foetus quattuor ille creat.
 325 Thestion e nympha genitum Calydonide, matrem
      Sustulit Alteam qui Meleagre tibi:
Quosque dedit letho fratres Meleagrius ensis
      (Temporis uf prisci nuncia fama refert)
Insignem Phlexippo equis, et Toxion arcu:
 330       Quorum opera Aetolus funera sensit aper.
Cuius ob ereptum quod uirgo Atalanta gerebat
      Sorte caput, iuuenes occubuere duo.
Agrius, atque Melas, et rex Calydonius Oeneus:
      Caetera Parthaon stirps tibi nata fuit.
 335 Et pater Altheae, fratrumque puerpera nulla,
      Aut modo quam dictos tris genuisse ferant.
Altheaque Oeneus Meleagrum, et Tydea sumpsit,
      Praelia miscentis fulmina bina dei.
Atlanta Meleagre seris tibi Parthenopeum,
 340       Tydea Deiphite dat Diomede patrem.
Sunt tua incertis proles genitricibus Oeneu,
      Alcidae coniunx Deianira feri.
Quem dedit et letho Menalippum dextera Tydei,
      Cauta parum: et Gorge, non renuenda soror.
 345 Marte satus Phlegyas superum contemptor, et altis
      Subdere qui potuit Delphica templa focis.
Quem deus Arcitenens calamis prostrauit acutis,
      Inde animam Stygios trusit ad usque lacus:
Atque sub ingenti religatam sistere saxo,
 350       Pendet ubi assidue uasta ruina dedit.
Causa mali princeps, Phoebo uitiata Coronis,
      Extitit. hinc Phlegyam perculit ira patrem.
Ortus et Ixion Phtegya. non ille parente
      Sanctior, et poena non leuiore cadit.
 355 Hoc patre Pirithous, Ditis quem regna petentem
      Cerberus aegida uix superante, necat.
Sed tulerat fortem bello prius is Polypoeten,
      Illius hunc coniunx Hippodamia parit.
At miser Ixion coelo pietate receptus,
 360       Conscius arcani cum Ioue factus erat.
Dumque toros sternit molles, dum caetera tractat,
      Iunonem est ausus sollicitare deam.
Suppositamque ferox genuit de nube uirorum
      Corpora, Centauros quadrupedumque truces.
 365 Nomina sunt, Amycus, Rhoetus, Grinaeus, Oëclus:
      Eurytus, Orneus, Mermerus, atque Medon,
Pisenor, Lycidas, Thaumas, Pholus, Astylus, Hyleus,
      Nesus, Abas, Menaleus, Monycus, Antimachus,
Eurynomus, Thereus, Dorylas, Danis, Iphinousque,
 370       Teleboas, et cum Demoleonte Chromis,
Dictys, Helops, Phareus, Caeneus, Petreus, Aphidas,
      Nesaeus, Thonius, Pyramus, et Stiphelus,
Nedimnus, Ripheus, Phelegraeus, et ipse Bianor,
      Hippasus, Hylonome, Cyllarus, inde Lycus,
 375 Phaeocomes, Imbreus, Caenaeus, Araeus, Odites,
      iunctus Eridupo tuque Pyrete uenis:
Mox Helimus subi et Latreus, Bromus, atque Lycepes:
      Quaeque duplex retinet caetera turba genus.
Iamque audax nimium Ixion Iunonis adulter,
 380       Sedibus aetheriis a Ioue pulsus erat.
Venerat in terras, et se iactare potitum
      Iunonis sancto coeperat ille toro.
Iuppiter exarsit: temeraria uerba loquentis
      Fulmine ab aetherio perculit ora polo.
Subque imos pepulit manes et tartara nigra,385
      Versarique dedit noxia membra rota.