Tē quoque, magna Palēs, et tē memorande canēmus
pāstor ab Amphryso, uōs, siluae amnēsque Lycaeī.
Cētera, quae uacuās tenuissent carmine mentēs,
omnia iam uulgāta: quis aut Eurysthea dūrum
aut inlaudātī nescit Būsīridis ārās? 5
Cui nīn dictus Hylās puer et Lātōnia Dēlōs
Hippodamēque umerōque Pelops īnsignis eburnō,
ācer equis? Temptanda uia est, quā mē quoque possim
tollere humō uictorque uirum uolitāre per ōra.
Prīmus egō in patriam mēcum, modo uīta supersit, 10
Āoniō rediēns dēdūcam uertice Mūsās;
prīmus Idūmaeās referam tibi, Mantua, palmās,
et uiridī in campō templum dē marmore pōnam
propter aquam, tardis ingēns ubi flexibus errat
Mincius et tenerā praetexit harundine rīpās. 15
In mediō mihi Caesar erit templumque tenēbit:
illī uictor ego et Tyriō cōnspectus in ostrō
centum quadriiugōs agitābō ad flūmina currūs.
Cūncta mihi Alphēum linquēns lūcōsque Molorchī
cursibus et crūdō dēcernet Graecia caestū. 20
Ipse caput tonsae foliīs ornātus olīuae
dōna feram. Iam nunc sollemnis dūcere pompās
ad dēlūbra iuuat caesōsque uidēre iuuencōs,
uel scaena ut uersīs discēdat frontibus utque
purpureā intextī tollant aulaea Britannī. 25
In foribus pugnam ex aurō solidōque elephantō
Gangaridum faciam uictorisque arma Quirinī,
atque hīc undantem bellō magnumque fluentem
Nīlum ac nāuālī surgentīs aere columnās.
Addam urbēs Asiae domitās pulsumque Niphātēn 30
fīdentemque fugā Parthum uersīsque sagittīs;
et duo rapta manū dīuersō ex hoste tropaea
bisque triumphātās utrōque ab lītore gentīs.
Stābunt et Pariī lapidēs, spīrantia signa,
Assaracī prōlēs dēmissaeque ab Ioue gentis 35
nōmina, Trōsque parēns et Trōiae Cynthius auctor.
Inuidiā īnfēlīx Furiās amnemque seuērum
Cōcȳtī metuet tortōsque Ixīonis anguis
immanemque rotam et nōn exsuperābile saxum.
Intereā Dryadum siluās saltūsque sequāmur 40
intactōs, tua, Maecēnās, haud mollia iussa:
tē sine nil altum mēns incohat. Ēn age segnis
rumpe morās; uocat ingentī clāmōre Cithaeron
Tāygetīque canēs domitrixque Epidaurus equōrum,
et uōx adsensū nemorum ingemināta remūgit. 45
Mox tamen ardentīs accingar dīcere pugnās
Caesaris et nōmen fāmā tot ferre per annōs,
Tīthōnī prīmā quot abest ab orīgine Caesar.
Seu quis Olympiacae mīrātus praemia palmae
pāscit equōs, seu quis fortīs ad arātra iuuencōs, 50
corpora praecipue mātrum legat. Optima toruae
fōrma bouis cui turpe caput, cui plūrima ceruix,
et crūrum tenus ā mentō paleāria pendent;
tum longō nūllus laterī modus: omnia magna,
pēs etiam, et camurīs hirtae sub cornibus aurēs. 55
Nec mihi displiceat maculīs insignis et albō,
aut iuga dētrectāns interdumque aspera cornū
et faciem taurō propior, quaeque ardua tōtā
et gradiēns īmā uerrit uestīgia cauda.
Aetās Lucinam iustōsque patī hymenaeōs 60
dēsinit ante decem, post quattuor incipit annōs;
cētera nec feturae habilīs nec fortis arātrīs.
Intereā, superat gregibus dum laeta iuuentās,
solue marēs; mitte in Venerem pecuāria prīmus,
atque aliam ex aliā generandō suffice prōlem. 65
Optima quaeque diēs miserīs mortālibus aeuī
prīma fugit; subeunt morbī trīstīsque senectus
et labor, et dūrae rapit inclēmentia mortis.
Semper erunt quārum mūtārī corpora mālīs:
semper enim refice ac, nē post āmissa requīrās, 70
ante uenī et subolem armentō sortīre quotannis.
Nec nōn et pecorī est īdem dīlēctus equīnō:
tū modo, quōs in spem statuēs summittere gentis,
praecipuum iam inde ā tenerīs impende labōrem.
Continuō pecoris generōsī pullus in aruīs 75
altius ingreditur et mollia crūra repōnit;
prīmus et īre uiam et fluuiōs temptāre minācīs
audet et ignōtō sēsē committere pontī,
nec uānōs horret strepitus. Illī ardua ceruix
argūtumque caput, breuis aluus obēsaque terga, 80
luxuriatque torīs animōsum pectus. Honestī
spādīcēs glaucīque, color dēterrimus albis
et giluō. Tum, sī qua sonum procul arma dēdēre,
stāre locō nescit, micat auribus et tremit artūs,
collectumque premēns uoluit sub nāribus ignem. 85
Dēnsa iuba, et dextrō iactāta recumbit in armō;
at duplex agitur per lumbōs spīna, cauatque
tellūrem et solidō grauiter sonat ungula cornū.
Tālis Amyclaeī domitus Pollūcis habēnis
Cyllarus et, quōrum Grāī meminēre poētae, 90
Mārtis equī biiugēs et magnī currus Achillī.
Tālis et ipse iubam ceruīce effundit equīna
coniugis aduentū pernix Sāturnus, et altum
Pēlion hinnītū fugiēns implēuit acūtō.
Hunc quoque, ubi aut morbō grauis aut iam segnior annīs 95
dēficit, abde domō, nec turpī ignōsce senectae.
Frīgidus in Venerem senior, frūstrāque labōrem
ingrātum trahit, et, sī quandō ad proelia uentum est,
ut quondam in stipulīs magnus sine uīribus ignīs,
incassum furit. Ergō animōs aeuumque notābis 100
praecipuē: hinc alias artīs prōlemque parentum
et quis cuique dolor uictō, quae glōria palmae.
Nōnne uidēs, cum praecipitī certāmine campum
corripuēre, ruuntque ēffūsī carcere currūs,
cum spēs adrectae iuuenum, exsultantīque haurī 105
corda pauor pulsāns? Illī instant uerbere tortō
et prōnī dant lōra, uolat uī feruidus axis;
iamque humilēs iamque ēlātī sublīme uidentur
aera per uacuum ferrī atque adsurgere in aurās.
Nec mora nec requiēs; at fuluae nimbus harēnae 110
tollitur, ūmēscunt spūmīs flātūque sequentum:
tantus amor laudum, tantae est uictōria cūrae.
prīmus Ericthonius currus et quattuor ausus
iungere equōs rapidusque rotīs insistere uictor.
Frēna Pelethroniī Lapithae gȳrōsque dedēre 115
impositī dorsō, atque equitem docuēre sub armīs
insultāre solō et gressus glomerāre superbōs.
Aequus uterque labor, aeque iuuēnemque magistrī
exquīrunt calidumque animīs et cursibus ācrem,
quāmuis saepe fugā uersōs ille ēgerit hostīs 120
et patriam Ēpīrum referat fortīsque Mycēnās,
Neptūnīque ipsa dedūcat orīgine gentem.
Hīs animaduersīs īnstant sub tempus et omnīs
impendunt cūrās dēnsō distendere pinguī,
quem legere dūcem et pecorī dixēre marītum, 125
flōrentīsque secant herbās fluuiōsque ministrant
farraque, nē blandō nequeat superesse labōrī
inualidīque patrum referant iēiūnia nātī.
Ipsa autem maciē tenuant armenta uolentēs,
atque, ubi concubitus prīmōs iam nōta uoluptās 130
sollicitat, frondēsque negant et fontibus arcent.
Saepe etiam cursū quatiunt et sōle fatīgant,
cum grauiter tunsīs gemit ārea frūgibus, et cum
surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inānēs.
Hōc faciunt, nimiō nē lūxū obtunsior ūsus 135
sit genitālī aruō et sulcōs oblīmet inertīs,
sed rapiat sitiēns Venerem interiusque recondat.
Rūrsus cūra patrum cadere et succēdere mātrum
incipit. Exactis grauidae cum mēnsibus errant,
nōn illās grauibus quisquam iuga dūcere plaustrīs, 140
nōn saltū superāre uiam sit passus et ācrī
carpere prāta fugā fluuiōsque innāre rapācīs.
Saltibus in uacuis pāscunt et plēna secundum
flūmina, muscus ubi et uiridissima grāmine rīpā,
spēluncaeque tegant et saxea prōcubet umbra. 145
Est lūcōs Silarī circa īlicibusque uirentem
plūrimus Alburnum uolitāns, cui nōmen asīlō
Rōmānum est, oestrum Grāī uertēre uocantēs,
asper, acerba sonāns, quō tōtā exterrita siluis
diffugiunt armenta; furit mūgītibus aether 150
concussus siluaeque et siccī rīpa Tanāgrī.
Hōc quondam mōnstrō horribilis exercuit īrās
Inachiae Iūnō pēstem meditāta iuuencae.
Hunc quoque (nam mediīs feruōribus ācrior instat)
arcēbis grauidō pecorī, armentaque pāscēs 155
sōle recēns ortō aut noctem ducentibus astrīs.
Post partum cūra in uitulōs trādūcitur omnis;
continuōque notās et nōmina gentis inurunt,
et quōs aut pecorī mālint summittere habendō
aut ārīs seruāre sacrōs aut scindere terram 160
et campum horrentem frāctis inuertere glaebis.
Cētera pāscuntur uiridīs armenta per herbās:
tū quōs ad studium atque ūsum fōrmābis agrestem
iam uitulōs hortāre uiamque insiste domandī,
dum facilēs animī iuuenum, dum mōbilis aetās. 165
Ac prīmum laxōs tenuī dē uīmine circlōs
ceruīcī subnecte; dehinc, ubi lībera colla
seruitiō adsuerint, ipsis ē torquibus aptōs
iunge parēs, et cōge gradum conferre iuuencōs;
atque illōs iam saepe rotae dūcantur inānēs 170
per terram, et summō uestīgia puluere signent.
Post ualidō nītēns sub pondere fāginus axis
instrepat, et iunctōs tēmō trahat aereus orbis.
Intereā pūbī indomitae nōn grāmina tantum
nec uescās salicum frōndēs uluamque palustrem, 175
sed frūmenta manū carpēs sata; nec tibi fētae
mōre patrum niuea implēbunt mulctrāria uaccae,
sed tōtā in dulcis consūment ūbera nātōs.
Sin ad bella magis studium turmāsque ferōcis,
aut Alphēa rotis praelābī flūmina Pīsae 180
et Iouis in lūcō currus agitāre uolantis,
prīmus equī labor est animōs atque arma uidēre
bellantum lituōsque patī, tractūque gementem
ferre rotam et stabulō frēnōs audīre sonantis;
tum magis atque magis blandīs gaudēre magistrī 185
laudibus et plausae sonitum ceruīcis amāre.
Atque haec iam prīmō dēpulsus ab ūbere mātris
audeat, inque uicem det mollibus ōra capistris
inualidus etiamque tremēns, etiam inscius aeuī.
At trībus exactis ubī quarta accesserit aestās, 190
carpere mox gȳrum incipiat gradibusque sonāre
compositis, sinuetque alterna uolūmina crūrum,
sitque labōrantī similis; tum cursibus aurās
tum uocet, ac per aperta uolāns ceu līber habēnis
aequora uix summa uestīgia pōnat harēna: 195
qualis Hyperboreis Aquilō cum dēnsus ab ōrīs
incubuit, Scythiaeque hiemēs atque ārida differt
nūbila; tum segetēs altae campīque natantēs
lēnibus horrescunt flābrīs, summaeque sonōrem
dant siluae, longīque urgent ad lītora flūctūs; 200
ille uolat simul arua fugā simul aequora uerrēns.
Hinc uel ad Eleī mētās et maxima campī
sudābit spatia et spūmās aget ōre cruentās,
Belgica uel mollī melius feret esseda collō.
Tum dēmum crassa magnum farrāgine corpus 205
crēscere iam domitis sinitō; namque ante domandum
ingentīs tollent animōs, prēnsīque negābunt
uerbera lenta patī et dūrīs pārēre lupātīs.
Sed nōn ūlla magis uīris industria firmat
quam Venerem et caecī stimulōs āuertere amōrīs, 210
sīue boum sīue est cui grātior ūsus equōrum.
Atque ideō taurōs procul atque in sōla relēgant
pascua post montem oppositum et trāns flūmina lāta,
aut intus clausōs satura ad praesēpia seruant.
Carpit enim uīris paulātim ūritque uidendō 215
fēmina, nec nemōrum patitur meminisse nec herbae
dulcibus illa quidem inlecebrīs, et saepe superbōs
cornibus inter sē subigit dēcernere amantīs.
Pāscitur in magnā Sīlā formōsa iuuenca:
illī alternantēs multa uī proelia miscent 220
uulneribus crēbrīs; lauit āter corpora sanguis,
uersaque in obnixōs urgentur cornua uastō
cum gemitū; reboant siluaeque et longus Olympus.
Nec mōs bellantīs ūnā stabulāre, sed alter
uictus abit longēque ignītīs exsulat ōrīs, 225
multa gemēns ignōmīniam plāgāsque superbī
uictōris, tum quōs āmīsit inultus amōrēs,
et stabula aspectāns rēgnīs excessit auītīs.
Ergō omnī cūra uirīs exercet et inter
dūra iacet pernox instrātō saxa cubīlī 230
frondibus hirsūtīs et cārice pāstus acūtā,
et temptat sēsē atque īrāscī in cornua discit
arboris obnixus truncō, uentōsque lacessit
ictibus, et spārsa ad pugnam prōlūdit harēna.
Post ubi collectum rōbur uīrēsque refectae, 235
signa mouet praecepsque oblītum fertur in hostem:
flūctus utī mediō coepit cum albescere pontō,
longius ex altōque sinum trahit, utque uolūtus
ad terrās immāne sonat per saxa neque ipsō
monte minor prōcumbit, at īma exaestuat unda 240
uerticibus nigramque altē subiectat harēnam.
Omne adeō genus in terrīs hominumque ferārum-
que et genus aequoreum, pecudēs pictaeque uolūcrēs,
in furiās ignemque ruunt: amor omnibus īdem.
Tempore nōn aliō catulōrum oblīta leaena 245
saeuior errāuit campīs, nec fūnera uulgō
tam multa infōrmēs ursī strāgemque dedēre
per siluās; tum saeuus aper, tum pessima tigris;
heu male tum Libyae sōlis erratur in agrīs.
Nōnne uidēs ut tōta tremor pertemptet equōrum 250
corpora, sī tantum nōtās odor attulit aurās?
Ac neque eōs iam frēna uirum neque uerbera saeua,
nōn scopulī rūpēsque cauae atque obiecta retardant
flūmina correptōsque undā torquentia montis.
Ipse ruit dentēsque Sabellicus exacuit sūs 255
et pede prōsubigit terram, fricat arbore costās
atque hinc atque illīnc umerōs ad uulnera dūrat.
Quid iuuenis, magnum cui uersat in ossibus ignem
dūrus amor? Nempe abruptīs turbāta procellīs
nocte natat caecā sērus freta, quem super ingēns 260
porta tonat caelī, et scopulīs inlīsa reclāmant
aequora; nec miserī possunt reuocāre parentēs,
nec moritūra super crūdēlī fūnere uirgō.
Quid lynces Bacchī uariae et genus ācre lupōrum
atque canum? Quid quae imbellēs dant proelia ceruī? 265
Scīlicet ante omnīs furor est insignis equārum;
et mēntem Venus ipsa dedit, quō tempore Glaucī
Potniadēs mālīs membra absumpsēre quadrīgae.
Illās dūcit amor trāns Gargara trānsque sonantem
Ascanium; superant montīs et flūmina trānant. 270
Continuōque auidīs ubi subdita flamma medullīs
(uēre magis, quia uēre calor redit ossibus), illae
ōre omnēs uersae in Zephyrum stant rūpibus altīs,
exceptantque leuis aurās, et saepe sine ullis
coniugiīs uentō grauidae (mīrābile dictū) 275
saxa per et scopulōs et dēpressās conuallīs
diffugiunt, nōn, Eure, tuōs neque sōlis ad ortus,
in Borean Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
nāscitur et pluuiō contristat frīgore caelum.
Hīc dēmum, hippomanēs uērō quod nōmine dīcunt 280
pāstōrēs, lentum destillat ab inguine uīrus,
hippomanēs, quod saepe malae lēgēre nouercae
miscueruntque herbās et nōn innoxia uerba.
Sed fugit intereā, fugit inreparābile tempus,
singula dum captī circumuectāmur amōre. 285
Hōc satis armentīs: superat pārs altera cūrae,
lānigerōs agitāre gregēs hirtāsque capellās;
hīc labor, hinc laudem fortēs spērāte colōnī.
Nec sum animī dubius uerbīs ea uincere magnum
quam sit et angustīs hunc addere rēbus honōrem; 290
sed mē Parnāsī dēserta per ardua dulcis
raptat amor; iuuat īre iugis, quā nūlla priōrum
Castaliam mollī dēuertitur orbita clīuō.
Nunc, ueneranda Pales, magnō nunc ōre sonandum.
Incipiēns stabulīs ēdīcō in mollibus herbam 295
carpere ouis, dum mōx frondōsa redūcitur aestās,
et multā dūram stipulā filicumque manīplīs
sternere subter humum, glaciēs nē frīgida laedat
molle pecus scabiemque ferat turpīsque podagrās.
Post hinc digressus iubeō frondentia capris 300
arbūtā sufficere et fluuiōs praebēre recentīs,
et stabula ā uentīs hibernō oppōnere sōlī
ad medium conuersa diem, cum frīgidus ōlim
iam cadit extrēmōque inrōrat Aquārius annō.
Hae quoque nōn cūra nōbīs leuiōre tuendae, 305
nec minor ūsus erit, quamuīs Mīlēsia magnō
uellera mūtentur Tyriōs incocta rubōrēs.
Densior hinc subolēs, hinc largī cōpia lactīs;
quam magis exhaustō spūmāuerit ūbere mulctrā,
laeta magis pressīs mānābunt flūmina mammīs. 310
Nec minus intereā barbās incānaque menta
Cīnyphiī tondent hircī saetāsque comantis
ūsum in castrōrum et miserīs uēlāmina nautīs.
Pāscuntur uērō siluās et summa Lycaeī,
horrentisque rubōs et amantis ardua dūmōs, 315
atque ipsae memorēs redeunt in tēcta suōsque
dūcunt et grauidō superant uix ūbere lēmen.
Ergō omnī studiō glaciem uentōsque niuālīs,
quō minor est illīs cūrae mortālis egestās,
auertēs, uictumque ferēs et uirgea laetus 320
pābula, nec tōtā claudēs faenīlia brūma.
At uērō Zephyrīs cum laeta uocantibus aestās
in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Lūciferī prīmō cum sīdere frigīda rūrā
carpamus, dum mānē nōuum, dum grāmina cānent, 325
et rōs in tenerā pecorī grātissimus herbā.
Inde ubi quarta sitim caelī collēgerit hōrā
et cantū querulae rumpent arbusta cicādae,
ad puteōs aut alta gregēs ad stagna iubēbō
currentem īlignīs pōtāre canālibus undam; 330
aestibus at mediīs umbrōsam exquīrere uallem,
sīcubi magna Iouis antīquō rōbore quercus
ingentīs tendat rāmōs, aut sicubī nigrum
īlicibus crēbrīs sacrā nemus accubet umbrā;
tum tenuīs dare rūrsus aquās et pāscere rūrsus 335
sōlis ad occāsum, cum frīgidus āera Vesper
temperat, et saltus reficit iam roscida lūna,
lītoraque alcyonen resonant, acalanthida dūmī.
Quid tibi pastōrēs Libyae, quid pāscua uersū
prōsequar et rārīs habitāta mapālia tēctīs? 340
Saepe diem noctemque et tōtum ex ōrdine mēnsem
pāscitur itque pecus longa in dēserta sine ūllīs
hospitiīs: tantum campī iacet. Omnia sēcum
armentārius Āfer agit, tēctumque laremque
armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharētram; 345
nōn secus ac patriīs ācer Rōmānus in armīs
iniūstō sub fasce uiam cum carpit, et hostī
ante exspectātum positīs stat in agmine castrīs.
At nōn quā Scythiae gentēs Maeotiaque unda,
turbidus et torquēns flāuentīs Hister harēnās, 350
quaque redit medium Rhodopē porrecta sub axem.
Illīc clausa tenent stabulis armenta, neque ūllae
aut herbae campō appārent aut arbore frōndēs;
sed iacet aggeribus niueīs īnfōrmis et altō
terra gelū lātē septemque adsurgit in ulnās. 355
Semper hiems, semper spīrantēs frīgora Caurī;
tum Sōl pallentīs haud umquam discutit umbrās,
nec cum inuectus equīs altum petit aethera, nec cum
praecipitem Ōceanī rubrō lauit aequore currum.
Cōncrēscunt subitae currentī in flūmine crustae, 360
undaque iam tergō ferrātōs sustinet orbīs,
puppibus illa prius, patulīs nunc hospita plaustrīs;
aeraque dissiliunt uulgō, uestesque rigescunt
indūtae, caeduntque secūribus ūmida uīna,
et tōtae solidam in glaciem uertēre lacūnae, 365
stīriaque impexīs indūruit horrida barbīs.
Intereā tōtō nōn sētius āere ningit:
intereunt pecudēs, stant circumfūsa pruīnīs
corpora magna boum, confertōque agmine ceruī
torpent mōle noua et summīs uix cornibus exstant 370
hōs nōn immissīs canibus, nōn cassibus ūllīs
pūniceaeue agitant pauidōs formīdine pennae,
sed frūstrā oppositum trūdentīs pectore montem
comminus obtruncant ferrō grauiterque rudentīs
caedunt et magnō laetī clāmōre reportant. 375
Ipsī in dēfossīs specubus sēcūra sub alta
ōtia agunt terrā, congestaque rōbora tōtās-
que aduoluēre focīs ulmōs ignīque dedēre.
Hīc noctem lūdō dūcunt, et pōcula laetī
fermentō atque acidīs imitantur uītea sorbīs. 380
Tālis Hyperboreō Septem subiecta triōnī
gēns effrēna uirum Rīphaeō tunditur Eurō
et pecudum fuluīs uēlātur corpora saetīs.
Sī tibi lānitium cūrae, prīmum aspera silua
lappaeque tribolīque absint; fuge pābula laeta; 385
continuōque gregēs uillīs lege mollibus albōs.
Illum autem, quamuīs ariēs sit candidus ipse,
nigra subest ūdō tantum cui lingua palātō,
reice, ne maculis infuscet uellera pullīs
nāscentum, plēnōque alium circumspice campō. 390
Mūnere sīc niueō lānae, sī crēdere dignum est,
Pan deus Arcadiae captam tē, Lūna, fefellit
in nemora alta uocāns; nec tū aspernāta uocantem.
At cui lactis amor, cytisum lōtōsque frequentīs
ipse manū salsāsque ferat praesēpibus herbās: 395
hinc et amant fluuiōs magis, et magis ūbera tendunt
et salis occultum referunt in lacte sapōrem.
Multi etiam excrētōs prohibent ā mātribus haedōs,
prīmaque ferrātis praefīgunt ōra capistris.
Quod surgente die mulsēre horīsque diurnīs, 400
nocte premunt; quod iam tenebrīs et sōle cadente,
sub lūcem: exportant calathis (adit oppida pāstor),
aut parcō sale contingunt hiemīque repōnunt.
Nec tibi cūra canum fuerit postrēma, sed ūna
uēlōcis Spartae catulōs ācremque Molossum 405
pāsce serō pinguī. Numquam custōdibus illīs
nocturnum stabulīs fūrem incursusque lupōrum
aut impācātōs ā tergō horrēbis Hibērōs.
Saepe etiam cursū timidōs agitābis onagrōs,
et canibus leporem, canibus uānābere dammās; 410
saepe uolūtābrīs pulsōs siluestribus aprōs
lātrātū turbābis agēns, montīsque per altōs
ingentem clāmōre premēs ad rētia ceruum.
Disce et odōrātam stabulīs accendere cēdrum
galbaneōque agitāre grauīs nīdōre chelȳdrōs. 415
Saepe sub immōtīs praesēpibus aut mala tactū
uīpera dēlituit caelumque exterrita fūgit,
aut tēctō adsuētus coluber succēdere et umbrae
(pestis acerba boum) pecorīque aspergere uīrus
fōuit humum. Cape saxa manū, cape rōbora, pāstor 420
tollentemque minās et sībila colla tumentem
dēice! Iamque fugā timidum caput abdidit alte,
cum mediī nexus extrēmaeque agmina caudae
soluuntur, tardōsque trahit sinus ultimus orbīs.
Est etiam ille malus Calabrīs in saltibus anguis 425
squamea conuoluēns sublāto pectore terga
atque notis longam maculōsus grandibus aluum,
quī, dum amnēs ūllī rumpuntur fontibus et dum
uēre madent ūdō terrae ac pluuiālibus Austris,
stagna colit rīpīsque habitāns hīc piscibus ātram 430
improbus ingluuiem rānīsque loquācibus explet;
postquam exusta palus terraeque ardōre dehiscunt,
exsilit in siccum, et flammantia lūmina torquēns
saeuit agrīs asperque sitī atque exterritus aestū.
Nē mihi tum mollīs sub dīuō carpere somnōs 435
neu dorsō nemorīs libeat iacuisse per herbās,
cum positīs nouus exuuiīs nitidusque iuuenta
uoluitur, aut catulōs tēctīs aut ōua relinquēns,
arduus ad sōlem et linguīs micat ōre trisulcīs.
Morbōrum quoque tē causās et signa docēbō. 440
Turpis ouis temptat scabiēs, ubī frīgidus imber
altius ad uīuum persēdit et horrida cānō
brūma gelū, uel cum tonsīs inlōtus adhaesit
sūdor, et hirsūtī secuērunt corpora ueprēs.
Dulcibus idcircō fluuiīs pecus omne magistrī 445
perfundunt, ūdīsque ariēs in gurgite uillīs
mersātur, missusque secundō dēfluit amnī;
aut tōnsum trīstī contingunt corpus amurca
et spūmās miscent argentī uīuaque sulpurā
Idaeāsque picēs et pinguīs unguine cērās 450
scillamque elleborōsque grauīs nigrumque bitūmen.
Nōn tamen ūlla magis praesēns fortūna labōrum est
quam sī quis ferrō potuit rescindere summum
ulceris ōs: alitur uitium uīuītque tegendō,
dum medicās adhibēre manus ad uulnera pāstor 455
abnēgat et meliōra deōs sedet ōmina poscēns.
Quīn etiam, īma dolor bālantum lāpsus ad ossa
cum furit atque artūs dēpāscitur ārida fēbrīs,
prōfuit incensōs aestus āuertere et inter
īma ferīre pedis salientem sanguine uēnam, 460
Bīsaltae quō mōre solent ācerque Gelōnus,
cum fugit in Rhodopēn atque in dēserta Getārum,
et lac concrētum cum sanguine pōtat equīnō.
Quam procul aut mollī succēdere saepius umbrae
uīderis aut summās carpentem ignāuius herbās 465
extremāmque sequī, aut mediō prōcumbere campō
pāscentem et sērae sōlam dēcēdere noctī—
continuō culpam ferrō compēsce, priusquam
dīra per incautum serpant contāgia uulgus.
Nōn tam crēber agēns hiemem ruit aequore turbō 470
quam multae pecudum pestēs. Nec singula morbī
corpora corripiunt, sed tōta aestīua repente,
spemque gregemque simul cunctamque ab orīgine gentem.
Tum sciat, āeriās Alpīs et Nōrica sī quīs
castella in tumulīs et Iapydis arua Timāuī 475
nunc quoque post tantō uideat, dēsertaque rēgna
pāstorum et longē saltus lātēque uacantīs.
Hīc quondam morbō caelī miseranda coorta est
tempestās tōtōque autumnī incanduit aestū
et genus omne necī pecudum dedit, omne ferārum, 480
corrūpitque lacus, īnfēcit pābula tābō.
Nec uia mortis erat simplex; sed ubi ignea uēnīs
omnibus ācta sitis miserōs adduxerat artūs,
rūrsus abundābat fluidus liquor omniaque in sē
ossa minūtātim morbō cōnlāpsa trahēbat. 485
Saepe in honōre deum mediō stāns hostia ad āram,
lānea dum niueā circumdatur infula uittā,
inter cunctantīs cecidit moribunda ministrōs;
aut sī quam ferrō mactāuerat ante sacerdōs,
inde neque impositīs ārdent altāria fibrīs, 490
nec respōnsa potest cōnsultus reddere uātēs,
ac uix suppositī tinguntur sanguine cultrī
summaque iēiūnā saniē īnfuscatur harēnā.
Hinc laetis uitulī uulgō moriuntur in herbīs
et dulcīs animās plēna ad praēsepia reddunt; 495
hinc canibus blāndīs rabiēs uenit, et quatit aegrōs
tussis anhēla suēs ac faucibus angit obēsīs.
Lābitur īnfēlix studiōrum atque immemor herbae
uictor equus fontīsque auertitur et pede terram
crēbra ferit; dēmissae aurēs, incertus ibīdem 500
sūdor et ille quidem moritūris frigidus; āret
pellis et ad tactum tractantī dūra resistit.
haec ante exitium prīmis dant signa diēbus:
sīn in prōcessū coepit crūdēscere morbus,
tum uērō ardentēs oculī atque attractus ab altō 505
spīritus, interdum gemitū grauis, īmaque longō
īlia singultū tendunt, it nāribus āter
sanguis, et obsessās faucēs premit aspera lingua.
Prōfuit insertō laticēs īnfundere cornū
Lēnaeōs; ea uīsa salus morientibus ūna. 510
Mōx erat hōc ipsum exitiō, furiisque refectī
ārdēbant, ipsīque suōs iam morte sub aegra
(dī meliōra piīs, erroremque hostibus illum!)
Discissōs nūdīs laniābant dentibus artus.
Ecce autem dūrō fūmāns sub uōmere taurus 515
concidit et mixtum spūmīs uomit ōre cruōrem
extremōsque ciet gemitus. It trīstis arātor
maerentem ābiungēns frāternā morte iuuencum,
atque opere in mediō dēfīxa relīquit arātra.
Nōn umbrae altōrum nemorum, nōn mollia possunt 520
prāta mouēre animum, nōn quī per saxa uolūtus
pūrior ēlectrō campum petit amnis; at īma
soluuntur latera, atque oculōs stupor urget inertīs
Ad terramque fluit dēuēxō pondere ceruix.
Quid labor aut benefacta iuuant? Quid uōmere terrās 525
inuertisse grauīs? Atquī nōn Massica Bacchī
mūnera, nōn illīs epulae nocuēre repostae:
frōndibus et uictū pāscuntur simplicis herbae,
pōcula sunt fōntēs liquidī atque exercita cursū
flūmina, nec somnōs abrumpit cūra salubrīs. 530
Tempore nōn aliō dīcunt regiōnibus illīs
quaesītās ad sacra bouēs Iūnōnis et ūrīs
imparibus ductōs alta ad dōnāria currus.
Ergo aegre rāstrīs terram rīmantur, et ipsīs
unguibus infodiunt frūgēs, montīsque per altōs 535
contentā ceruīce trahunt strīdentia plaustra.
Nōn lupus insidiās explōrat ouīlia circum
nec gregibus nocturnus obambulat: ācrior illum
cūra domat; timidī dammae ceruīque fugācēs
nunc interque canēs et circum tēcta uagantur. 540
Iam maris immēnsī prōlem et genus omne natantum
lītore in extrēmō ceu naufraga corpora flūctūs
prōluit; insolitae fugiunt in flūmina phōcae.
Interit et curuīs frūstrā dēfensa latēbris
uīpera et attonitī squāmīs astantibus hydrī. 545
Ipsīs est āēr auibus nōn aequus, et illae
praecipitēs alāa uītam sub nube relinquunt.
Praetereā iam nec mūtārī pābula rēfert,
quaesītaeque nocent artēs; cessēre magistrī,
Phillyridēs Chīrōn Amythāoniusque Melampus. 550
Saeuit et in lūcem Stygiīs ēmissa tenebris
pallida Tīsiphonē Morbōs agit ante Metumque,
inque diēs auidum surgēns caput altius effert.
Bālātū pecorum et crēbrīs mūgītibus amnēs
ārentēsque sonant rīpae collēsque supīnī. 555
Iamque cateruātim dat strāgem atque aggerat ipsīs
in stabulīs turpī dīlāpsa cadāuera tābō,
dōnec humō tegere ac foueīs abscondere discunt.
Nam neque erat coriīs ūsus, nec uiscera quisquam
aut undīs abolēre potest aut uincere flamma; 560
nē tondēre quidem morbō inluuiēque perēsa
uellera nec tēlās possunt attingere putrīs;
uērum etiam inuīsōs sī quis temptārat amictus,
ardentēs papulae atque immundus olentia sūdor
membra sequēbātur, nec longō deinde morantī 565
tempore contactōs artōs sacer ignis edēbat.