Gesta Romanorum (Oesterley)/100

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
100. Quod Christus peccatorem non statim per justiciam precipitat, sed misericorditer eum penitentem expectat.
1872
Fairytale left blue.png 99. De virili pugna Christi et ejus victoria. 101. Quod mundus in maligno positus est et undique angustie. Fairytale right blue.png

Cap. 100. (92.)

Quod Christus peccatorem non statim per justitiam precipitat, sed misericorditer eum penitentem expectat.

Dioclesianus regnavit, qui statuit pro lege, quod si mulier aliqua sub viro suo esset adulterata, occidi deberet. Accidit casus, quod quidam miles quandam puellam in uxorem duxit et ex ea unum filium genuit; crevit puer et ab omnibus est dilectus. Post hec pater ejus ad quoddam bellum perrexit et viriliter pugnavit, in quo bello brachium dextrum amisit. Interim eo abeunte uxor ejus est adulterata; redit maritus, adulteratam invenit; unde secundum legem maritus eam occidere deberet; vocavit filium suum et ait: Carissime, mater tua adulterium commisit, unde secundum legem per me mori deberet; sed brachium amisi, ideo non potero eam occidere; precipio ergo tibi, ut eam occidas. Ait filius: Lex precepit, parentes honorare; si ergo deberem propriam matrem occidere, contra legem perpetrarem et matris malediccionem incurrerem; nolo tibi in hoc obedire. Et sic mulier per filium evasit mortem.

Carissimi, iste imperator est deus pater, miles est dominus noster Ihesus Christus, uxor anima. Deus pater precepit, si anima sub Christo adulterata fuerit, occidi deberet eternaliter, scilicet in penis permanere, et quociens anima mortaliter peccat, tociens adulteratur. Deus [79b] filius contra diabolum ad bellum perrexit, in quo bello brachium dextrum [deposuit], scilicet omnem austeritatem, quam ante incarnationem ejus habuit. Ideo mansuetus factus est, quasi agnus, non vult nos occidere. Sed deus pater precepit, ut occidatur; respondit filius: Carnem humanam de matre mea sumpsi, et ideo hominem occidere non potero. Et sic peccator per contricionem et confessionem evadere potest et ad vitam eternam pervenire, ad quam etc.