Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/101

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
101. Quod mundus in maligno positus est et undique angustie.
1872

 100. Quod Christus peccatorem non statim per justiciam precipitat, sed misericorditer eum penitentem expectat. 102. De transgressionibus anime et vulneribus ejus. 

Cap. 101. (93.)

Quod mundus in maligno positus est et undique angustie.

Narratur de quodam homine nomine Ganterus, quod locum gaudendi sine fine optabat; quadam die mane surrexit et solus ad viam ambulabat, quousque ad quoddam regnum pervenit, in quo rex illius regni defunctus nuper erat. Satrape regni videntes eum strenuum, illum in regem elegerunt; ille vero sic electus valde est gavisus. Cum autem nox adesset, servi eum in cameram introduxerunt, in quo leonem fortissimum ad caput lecti vidit, et ad pedes draconem, ad latus dextrum lecti ursum, ex alio latere serpentes et bufones. Ait Ganterus: Quid est hoc? Numquid me oportet in isto lecto jacere cum istis bestiis? Ajunt: Immo, domine, nam reges ante te in isto lecto jacuerunt et per istas bestias sunt devorati. Ait rex: Michi omnia bene placent, sed tantum istum lectum cum bestiis abhorreo, quod rex vester esse nolo. Et ab eis recessit et ad aliud regnum pervenit, ubi similiter in regem est electus. Cum nox adesset, cameram intravit, lectum pulcherrimum novaculis acutis plenum vidit. Ait Ganterus: Nonne oportet me in isto lecto jacere? Servi dixerunt: Eciam, domine, nam reges ante te hic jacuerunt et in isto lecto mortui sunt. At ille: Omnia bona sunt, excepto isto lecto, et ideo rex vester esse nolo. Mane surrexit et viam trium dierum solus perrexit. In via quendam senem super fontem invenit sedentem, habentem in manu sua baculum et ait Gantero: Carissime, unde venis? At ille: De partibus remotis. Quo pergis? At ille: Tria quero et invenire non potero. Que sunt illa tria? Ganterus respondit: Primum est habundancia sine defectu, secundum est gaudium sine tristicia, tercium est lumen sine tenebris. Ait senex: Baculum istum accipe et per istam viam perge. Montem altum videbis ante te; ad pedem montis stat una scala [80] habens sex gradus. Scalam ascende. Cum vero ad sextum gradum perveneris, in summitate montis palacium pulcherrimum videbis. In janua tres ictus percute. Janitor tibi respondebit. Ostende ei baculum istum et dicite: Qui est dominus istius baculi, tibi precepit, ut me intrare permittas. Cum vero introitum habueris, ibidem tria que queris invenies. Ille vero omnia adimplevit, sicut ei senex dixerat; cum vero janitor baculum vidisset, ei introitum dedit, ubi illa tria et multa plura invenit et ibidem toto tempore vite sue permansit etc.

Carissimi, iste Ganterus potest dici quilibet bonus christianus, qui mundum simpliciter debet spernere et ista tria querere, scilicet habundanciam sine defectu, gaudium sine tristicia, lumen sine tenebris. Ista non poterunt haberi, nisi in vita eterna et hoc cum magno labore. O homo, fac tu, sicut fecit Ganterus, perge viam trium dierum i. e. per oracionem, jejunium et elemosinam. Si contingat te ad quoddam regnum pervenire, i. e. mundana aliqua et cives i. e. mundane vanitates te in regem eligunt i. e. cor tuum in superbiam ducunt, respice ad lectum! Lectus iste est vita humana, in qua per breve tempus jacebis. Sed respice ad leonem i. e. diabolum semper contra te paratum, et draconem i. e. mortem, que te in omni loco exspectat, et ursum i. e. propriam conscienciam, que te condempnabit, et vermes i. e. peccata tua, que te accusabunt. Si ista intime cogitaveris, cito de regno mundi te expedire poteris. Deinde ad aliud regnum perrexit etc. Sic homo, si diabolum in una parte superaverit, hominem ad aliud regnum scilicet peccati ducit, scilicet ad regnum carnis, in quo regnant delicie carnales et voluptates. Si in eis consentires, factus eris filius perdicionis; attende ergo ad lectum. Lectus iste est infernus, in quo dives ille jacet plenus novaculis scilicet penis gravissimis. Si istum lectum intime recogites, delicias carnis omnino respues. Si velis ergo ista tria invenire, quere senem cum baculo, scilicet dominum nostrum Ihesum Christum, qui tibi concedat baculum sancte crucis. Baculus iste est penitencia, que debet nos ad viam salutis dirigere, unde Psalmista: Virga tua et baculus tuus etc. Sed post hec oportet te ascendere scalam sancte vite, in [80b] qua sunt gradus vii, scilicet vii opera misericordie, per que poteris ad eternam vitam pervenire. Sed oportet tres ictus facere, scilicet contricionem, confessionem et satisfactionem[1] habere; tunc janitor i. e. bonitas divina te in regnum eternum perducet; ibi est habundancia sine defectu, gaudium sine tristicia, lumen sine tenebris invenies. Ad quod lumen etc.



  1. satisfactionem] orig. satasfactionem.