Gesta Romanorum (Oesterley)/103

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
103. De omnibus rebus cum consensu et providentia semper agendis.
1872

Fairytale left blue.png 102. De transgressionibus anime et vulneribus ejus. 104. De beneficiorum memoria. Fairytale right blue.png

Cap. 103. (95.)

De omnibus rebus cum consensu et providencia semper agendis.

Domicianus regnavit, prudens valde et per omnia justus, quoniam nulli parcebat, quin per viam justicie transiret. Accidit semel, dum in mensa sederet, venit quidam mercator et ad januam pulsavit; janitor vero portam aperuit et, quid ei placeret, quesivit. At ille: Mercator sum, aliqua habeo ad vendendum utilia pro persona imperatoris. Janitor hoc audiens eum introduxit; ille vero imperatorem satis humiliter salutavit. Ait ei imperator: Carissime, quale mercatorium ad vendendum habes? Et ille: Domine, tres sapiencias. Qui ait: Et quomodo michi dabis quamlibet sapienciam? Et ille: Pro mille florenis. Ait rex: Et si sapiencie tue michi non prosunt, pecuniam meam perdo. Ait mercator: Domine, si sapiencie mee in vobis locum non optinent, pecuniam reddam. Ait imperator: Optime dicis, dic modo michi sapiencias, quas michi vendere velis. Et ille: Domine, prima sapiencia est ista: Quicquid agas, prudenter agas, et respice finem. Secunda est ista: Numquam viam publicam dimittas propter semitam. Tercia sapiencia est ista: Numquam hospicium ad manendum de nocte in domo alicujus accipias, ubi dominus domus est senex et uxor juvencula. Hec tria custodias, et bene tibi erit. Rex dedit ei pro qualibet sapiencia mille florenos; et primam sapienciam, scilicet: Quicquid agas etc., fecit scribi in aula, in camera et in omnibus locis, in quibus ambulare [82b] solebat, et in mappis, in quibus comedebat. Post hec cito, quia tam justus erat, multi de imperio contra eum conspirabant, ut eum occiderent, et quia per viam potencie hoc adimplere non poterant, cum barbitonsore ejus loquebantur, ut, cum barbam ejus raderet, guttur ejus scinderet, et mercedem haberet. Barbitonsor vero, accepta ab eis pecunia, fideliter adimplere promisit. Cum vero imperator radi deberet, barbitonsor barbam lavit, et dum incepit radere, respexit inferius, vidit manutergium circa collum ejus, in quo erat scriptum: Quicquid agas etc. Cum barbitonsor scripturam legisset, intra se cogitabat: Hodie sum conductus, ut istum hominem occidam; si hoc fecero, finis meus erit pessimus, quia morte turpissima ero condempnatus, quia, quicquid agas, bonum est, respicere finem, ut dicit ista scriptura. Statim manus ejus inceperunt tremere ita, quod novacula de manibus ejus cecidit. Hoc percipiens rex ait: Dic michi, quid tibi est? Et ille: O domine, miserere mei, hodie sum conductus propter precium te occidere; a casu sicut deus voluit scripturam manutergii legi, scilicet: Quicquid agas etc.; statim consideravi, quod finis meus esset mors turpissima, ideo manus mee tremebant. Imperator cum hoc audisset, intra se cogitabat: Prima sapiencia vitam meam salvavit, bona hora precium pro ea dedi. Et ait barbitonsori: Ammodo sis fidelis, tibi remitto. Satrape imperii hoc videntes, quod non poterant per illam viam eum occidere, intra se tractabant, quomodo eum occiderent, et adinvicem dixerunt: Tali die recedet versus illam civitatem; simus illo die in semita absconditi per quam transitum faciet, et eum occidamus. At illi: Bonum est consilium. Rex eodem tempore versus civitatem preparabat se, et cum equitasset usque ad semitam illam, dixerunt ei sui milites:[1] Domine, bonum est, per istam semitam transire, quam per latam viam, quia propinquior est. Rex intra se cogitabat: Secunda sapiencia erat, quod numquam viam publicam propter semitam dimitterem. Sapienciam meam tenebo. Dixitque militibus suis: Nolo viam publicam dimittere, vos ergo, qui vultis per semitam pergere, ite et omnia in adventu meo preparate. Illi vero per semitam perrexerunt et inimici regis cum essent in semitis, credebant, quod [83] rex inter eos esset, omnes surrexerunt et quotquot venerunt, occiderunt. Rex cum hoc audisset, ait intra se: Jam secunda sapiencia mea vitam meam salvavit. Illi de imperio videntes, quod per illam [astuciam] eum occidere non poterant, intra se conspirabant, quomodo eum necarent, dixeruntque intra se: Tali die manebit in domo talis, in qua omnes nobiliores hospitantur, quia alia non est pro hospitibus. Conveniemus precio cum hospite et uxore, et cum imperator in stratu suo jacuerit, illum occidamus. At illi:[2] Bonum est consilium. Cum vero rex ad illam civitatem venerat, in eadem domo hospitatus erat, fecit ad se vocari hospitem domus; et cum eum vidisset, apparuit senex valde. Ait imperator: Numquid uxorem habes? Et ille: Eciam, domine. Qui ait: Ostende michi eam! Quam cum rex vidisset, apparuit juvencula, habensque xviii[3] annos in etate. Ait rex camerario suo: Perge cito et lectum meum alibi preparato, quia hic non manebo. At ille: Eciam, domine; sed jam parata sunt omnia; ideo non est bonum, alibi jacere, eo quod in tota civitate non est pro nobis hospicium utilius. Et ille: Ego dico tibi, quod alibi jacere volo. Statim camerarius omnia disponebat et rex occulte ad alium locum accessit et militibus suis dixit: Vos, qui vultis hic manere, potestis, sed mane ad me accedatis. Cum omnes dormirent, senex cum uxore sua surrexit, quia precio conducti erant, ut regem dormientem occiderent, et omnes milites occiderunt. Mane vero surrexit rex et milites suos occisos invenit. Ait in corde suo: O si hic jacuissem, cum aliis necatus fuissem! Jam tercia sapiencia vitam meam salvavit. Senem cum uxore et tota familia in patibulo suspendi fecit et quamdiu vixit, istas tres sapiencias secum retinuit et vitam beatam finivit.

Carissimi, iste imperator potest dici quilibet bonus christianus, qui habet imperium corporis sui et anime sue, seu animam regere; janitor in porta est voluntas libera, quia nullum peccatum, nisi sit voluntarium; mercator, qui venit ad portam, est dominus noster Ihesus Christus, juxta illud apocalyps.: Ego sto ad hostium et pulso; si quis aperuerit michi, intrabo ad eum et cenabo cum eo. Unde cotidie vendit tibi pro anima tua tres sapiencias. Floreni sunt virtutes anime; prima [83b] sapiencia, scilicet Quicquit agas etc., hoc est, quicquit facis, primo et principaliter debet esse propter deum, et non ad laudem temporalem juxta illud proverbiorum: Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Secunda sapiencia: Nolite viam publicam dimittere propter semitam. Via publica est via decem preceptorum, quam debes semper tenere usque ad mortem et numquam per semitam male vite ambulare, sicut heretici faciunt. Tercia sapiencia est: Numquam hospicium ad manendum de nocte in domo alicujus accipias etc. Senex iste est mundus iste, qui habet juvenculam in uxorem i. e. vanitatem. De die in diem oritur immunda et vana vanitas, unde, si in mundo hospitatus fueris, sine dubio timendum est de morte, quia nemo potest deo et mundo servire. Satrape, qui contra regem conspiraverant etc., sunt demones, qui semper nituntur, spiritualiter, occidere, et si non poterunt per se, loquuntur cum barbitonsore i. e. carne, que ad modum barbitonsoris radit omnes pilos. Caro per voluntatem suam radit virtutes, quas in baptismo homo recepit. Sed si homo ad finem suum respiceret, scilicet ad mortem, qua morte debemus mori, vel ubi, vel quando, recederet a nobis omnis malus actus. Studeamus ergo, istas tres virtutes et sapiencias tenere, et sic poterimus ad eternum bravium pervenire.




  1. milites] orig. miles.
  2. illi] orig. ille.
  3. XVIII] orig. VIII.