101. Quod mundus in maligno positus est et undique angustie. | 103. De omnibus rebus cum consensu et providentia semper agendis. |
Cap. 102. (94.)
De transgressionibus anime et vulneribus ejus.Titus regnavit, in cujus imperio erat quidam miles generosus, deo valde devotus, qui uxorem pulchram habebat, sed sub viro suo adulterata est, nec de adulterio desistere volebat. Miles vero cum hoc vidisset, contristatus est valde in animo suo et cogitabat, terram sanctam visitare et ait uxori sue: Carissima, ad terram sanctam pergam, vos discrecioni vestre committo. Cum autem ultra mare perrexit, domina quendam clericum, peritum in nigromancia, dilexit et cum eo dormivit. Accidit semel, quod, cum adinvicem in stratu jacuissent, dixit domina: Si unam rem michi perpetrares, me in uxorem ducere posses. Et ille: Quid est hoc, quod tibi placet, quod potero tibi ministrare? Que ait: Maritus meus ad terram sanctam perrexit, non et me multum diligit; si eum per aliquam artem occidere posses, omnia que habeo obtineres. Ait clericus: Tibi facere promitto, ita tamen, quod me in maritum accipies. Que ait: Hoc firmiter promitto. Clericus vero quandam imaginem nomine militis fecerat et in pariete ante oculos suos fixit. Interim miles cum per plateam civitatis Rome transiret, magister quidam peritus ei obviabat et intime eum respexit et ait ei: Carissime, secretum habeo tibi dicere. At ille: Magister, quid vobis placet, dicite. Qui ait: Hodie tu es filius mortis, nisi auxilium habueris a me; uxor tua est meretrix et de morte tua ordinavit. Miles audiens, quod verum dixisset de uxore sua, ei adhesit, credidit atque dixit: O bone magister, vitam meam salva et mercedem condignam tibi reddam. Qui ait: Libenter te salvabo, si feceris, que tibi dixero. Ait miles: Presto sum. Magister balneum fieri fecit et militem vestimentis spoliari et balneum intrare mandavit; deinde speculum politum in manum suam tradidit et ait: In speculo respice diligenter, et mirabilia videbis. Ille cum speculum respexisset et magister juxta eum in libro legisset, ait ei: Dic michi, quid tu vides? [Ait miles:] [81] Quendam clericum in domo mea video, qui unam imaginem de cera ad similitudinem meam in pariete fixit. Ait magister: Quid modo vides? At ille: Jam arcum accipit et sagittam acutam in eo ponit et imaginem incipit sagittare. Ait magister: Sicut vitam tuam diligis, cum sagittam ad imaginem volare videbis, totum corpus tuum in balneo volve in aqua, donec tibi dixero. Miles cum hoc audisset et vidisset sagittam moveri, corpus suum sub aqua volvit totaliter. Hoc facto ait magister: Caput tuum eleva et in speculo respice. Qui cum fecisset, dixit ei: Quid jam in speculo vides? At ille: Imaginem non percussam, sed a latere sagitta abiit, et de hoc clericus multum dolet. Ait magister: Jam in speculo quid facit? Respice! Et ille: Jam magis prope pergit ad imaginem et sagittam in arcum ad percuciendum ponit, ut imaginem percuciat. Qui ait: Sicut prius fecisti, et modo facias, si vitam tuam diligis. Miles vero cum per speculum vidisset, quod clericus arcum tenderet, totum corpus suum volvit in aqua. Hoc facto ait magister: Respice, quid modo est? Quod cum fecisset, dixit: Miro modo dolet clericus, quod imaginem non percussit, et uxori mee dicit: Si tercia vice imaginem non percuciam, perdo vitam meam prope imaginem. Modo pergit ita, quod michi videtur, quod non poterit decipi, quin imaginem percuciat. Ait magister: Sicut vitam tuam diligis, jam curam habeas, ut cum arcum videris trahi, totum corpus tuum sub aqua involvas, donec tibi dixero. Miles semper in speculo respiciebat, et cum clericum arcum extendere ad percuciendum vidisset, corpus suum in aqua involvit, donec magister ei dixit: Surge velociter et in speculo respice. Quod cum vidisset miles, ridebat. Ait magister: Carissime, dic michi, quare rides? At ille: Clare in speculo video quod clericus imaginem non percussit et sagitta est reversa et eum inter pulmonem et stomachum percussit, et mortuus est. Uxor mea sub lecto meo foveam fecit et eum ibi sepelivit. Ait magister: Surge velociter et vestimenta indue, et ora deum pro me. Ille vero ei de vita sua gracias reddidit, factaque peregrinacione ad suam terram miles perrexit. Cum vero domi venisset, uxor ejus obviam ei venit, et cum gaudio eum recepit. Miles vero per plures dies dissimilabat; tandem [81b] pro parentibus uxoris misit et eis ait: Carissimi, hec est causa, quare misi pro vobis: hec est filia vestra, uxor mea, que adulterium sub me commisit et, quod pejus est, in mortem meam machinata est. Illa vero cum juramento negavit. Miles vero incepit et totum processum clerici recitavit. Quod si non creditis, venite et videte locum, ubi clericus sepultus est. Eos ad cameram suam duxit et corpus clerici sub lecto ejus invenerunt. Judex est vocatus, et sentenciam dedit, ut ipsa igni combureretur; et sic factum est, et pulvis corporis post per aerem dispergitur. Deinde miles virginem pulchram in uxorem accepit et ex ea prolem genuit et in pace vitam finivit.
Moralizacio. Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, miles vero homo, uxor caro, que tociens adulteratur, quociens peccatum mortale committit; homo hoc percipiens debet ad terram sanctam i. e. ad regnum celeste per opera meritoria adire; in via occurrit ei magister i. e. discretus confessor, qui peccatorem habet informare;[1] clericus est diabolus, qui hominem tenet per carnales voluptates in potestate sua; erigit imaginem i. e. animam per humanam superbiam et vanitatem. Accepit arcum cum sigitta; arcus est mundus iste, cujus cornua sunt superbia vite et concupiscencia oculorum; arcum istum tenet avarus; sagitta acuta est superbia, per quam multi occiduntur, sicut patet de Lucifero et primo parente Adam. Lucifer dicebat: Ascendam super astra celi et similis ero altissimo. Et econverso sagitta rediit et eum occidit. Adam concupivit, quod non debuit et ideo occisus; imago anime bene poterit esse de cera, quia sicut cera perit i. e. fluit a facie ignis, sic [pereunt] peccatores a facie dei. Quid ergo est faciendum, ne diabolus nos sagittet et occidat? Certe balneum intremus; istud balneum est confessio, in qua et per quam lavari debemus ab omni sorde peccati; sed oportet speculum politum tenere i. e. sacram scripturam in manu tua, i. e. debes libenter sermones audire et verba edificatoria, in quibus poteris pericula precavere et sagittas diaboli expellere. Sed dic michi, quomodo? Ecce cum arcus diabolicus contra animam tuam per aliquam temptacionem [82] tetendit, involve totum corpus tuum i. e. quidquid fecisti cogitando, delectando, consenciendo in balneo confessionis et peccatum evanescit; cum vero mundatus fueris, et diabolus occisus i. e. devictus, indue te vestimentis tuis, i. e. bonis virtutibus, quas in baptismo recepisti, et perge ad domum consciencie tue et extrahe corpus defuncti i. e. quicquit egisti. Deinde mitte pro parentibus tuis i. e. in quibus peccatis caro tua a via veritatis deviabat, et tunc carnem igne penitencie combure et ossa i. e. peccata inveterata annichilentur et sic per ventum i. e. cordis amaritudinem expellantur, et poteris virginem ducere i. e. carnem a viciis purgatam per ignem divine misericordie et gracie et prolem i. e. bonas virtutes per consequens generare, per quem poteris ad eternum bravium pervenire.
- ↑ informare] orig. infirmare.