Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/105

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
105. De vicissitudine cujuslibet boni et presertim recte judicantium.
1872

 104. De beneficiorum memoria. 106. Quod est vigilandum contra fraudes diaboli ne nos decipiat. 

Cap. 105. (97.)

De vicissitudine cujuslibet boni et presertim recte judicantium.

Theodosius regnavit prudens valde, qui lumen oculorum amiserat, qui quandam legem dedit, quod quedam campana in palacio esset posita, et quicumque causam aliquam tractare haberet, cordam campane propriis manibus pulsaret, ad cujus pulsacionem judex ad hoc constitutus descenderet et unicuique justiciam faceret. Erat autem quidam serpens, qui sub corda campane nidum fecerat, et infra tempus breve pullos produxit, et cum pulli ambulare poterant, perrexit quodam die ad spaciandum cum pullis extra civitatem. Cum vero serpens absens esset, bufo nidum ejus intravit et occupavit; serpens cum pullis rediens et bufonem nidum occupantem videns contra eum pugnavit, sed bufonem devincere non poterat, et sic bufo nidum occupavit. Serpens cum hoc vidisset, caudam suam circa cordam campane [84b] involvit et fortiter traxit ac pulsavit ac si diceret: Descende, judex, et fac michi justiciam, quia injuste bufo nidum meum occupat. Judex cum campanam audisset, descendit, et neminem videns, iterato ascendit; hoc videns serpens iterum pulsavit; judex hoc audiens descendit, et cum serpentem cordam trahentem vidisset, et bufonem locum ejus occupantem, ascendit, et totum regi denunciavit. Ait ei rex: Descende et non tantum bufonem expelle, sed illum occide, ut serpens locum suum occupet! Quod et factum est per omnia. Post hec vero uno dierum cum rex in stratu suo jacuisset, serpens cameram suam intravit portans in ore suo lapidem preciosum. Hoc cum vidissent servi, regi dixerunt de introitu serpentis, ac ille: Nolite eum impedire! Credo quod nullum malum michi faciet. Serpens super lectum ejus ascendit et versus faciem ejus perrexit; cum vero ad oculos venisset, lapidem super os cadere permisit et statim cameram exivit; cum vero lapis duos oculos ejus tetigisset, rex clarum visum recepit; non modicum gaudens, serpentem requiri fecit, sed non est inventus; lapidem secum custodivit et vitam in pace finivit.

Moralizacio. Carissimi, rex iste potest dici quilibet homo mundanus, qui tenetur regere se ipsum, et tamen cecus est quantum ad spiritualia, sed videns clare quantum ad temporalia. Campana suspensa est lingua predicatoris, que certis temporibus debet pulsari. Corda campane est sacra scriptura, per quam predicator habet descendere, et virtutes atque vicia intimare, quomodo peccatores per virtutes poterunt ad celum ascendere, et per peccata in infernum introire. Serpens, qui fecit nidum sub corda capane, est discretus confessor, qui habet se ponere sub sacra scriptura et in nido i. e. in corde peccatoris pullos i. e. bonas virtutes producere. Si vero aliquis sensus per peccatum sit inviciatus, i. e. infectus, habet cordam sacre scripture pulsare, tunc judex i. e. racio debet descendere, et omnia per veram confessionem excutere et corrigere, sed sepe contingit, quod prelati et confessores sunt tepidi et negligentes et pergunt extra ad mundana et sic subditi manent in periculo, quia bufo i. e. diabolus locum occupat. Quid ergo est faciendum? [85] Certe ut confessor redeat ad peccatorem ducendo secum pullos i. e. bonas virtutes. Serpens habet duo, portat venenum penitencie et antidotum absolucionis salutis anime et debet contra diabolum pugnare informando peccatorem quomodo diabolo est resistendum et sic eum de corde peccatoris expelles. Deinde serpens lapidem portavit etc. sic discretus confessor per sacram scripturam debet peccatori lapidem i. e. Christum dare, de cujus virtute visum spiritualem potest recipere et per consequens vitam eternam obtinere.