Gesta Romanorum (Oesterley)/106

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
106. Quod est vigilandum contra fraudes diaboli ne nos decipiat.
1872
Fairytale left blue.png 105. De vicissitudine cujuslibet boni et presertim recte judicantium. 107. De memoria mortis et non delectando in temporalibus. Fairytale right blue.png

Cap. 106. (98.)

Quod est vigilandum contra fraudes diaboli, ne nos decipiat.

Olim erant tres socii, qui ad peregrinandum pergebant. Accidit, quod cibaria preter unum panem invenire non poterant, et erant famelici valde, dixerunt adinvicem: Si iste panis in tres partes dividatur, unicuique pars non sufficeret ex nostris ad saturandum; habeamus ergo sanum consilium, quomodo debeamus de isto pane disponere. Ait unus: Hic in via dormiemus et quilibet sompnium habeat, et qui majus mirabile viderit, ille totum panem habeat. Responderunt alii duo: Bonum est consilium. Et inceperunt dormire. Ille, qui consilium dederat, surrexit et ipsis dormientibus panem totaliter comedit, nec unicam micam sociis suis dimisit. Hoc facto socios suos excitavit dicens: Surgite velociter! Tempus est, ut quilibet sompnium suum dicat. Ait primus: Carissimi, mirabile sompnum vidi, scilicet unam scalam auream de celo descendentem, per quam angeli descenderunt et ascenderunt et animam meam usque ad celum de corpore meo extraxerunt. Quando ibi eram, patrem et filium et spiritum sanctum vidi, et tantum gaudium circa animam meam erat, quod oculus non vidit, nec auris audivit, quod ibidem percepi; et istud est sompnium meum. Ait secundus: Et ego vidi, quod demones cum instrumentis ferreis ac igneis animam meam de corpore meo traxerunt et ibidem me male tractaverunt et dixerunt: Quamdiu deus regnat in celo, permanebis in isto loco. Ait tercius: Audite sompnium meum! Videbatur michi, quod quidam angelus ad me venit et ait: Carissime, vis videre, ubi sunt socii tui? Respondi: Eciam, domine, quia inter nos habemus unum panem dividere; timeo, quod cum pane recesserunt. At ille: Non est ita; sed panis juxta vos est; sequamini me. Duxit me ad portam celi, caput meum tantum [85b] secundum preceptum suum infra portam posui, et vidi te; et videbatur michi, quod ad celum raptus fuisti et sederes in throno aureo et multa cibaria ac vina optima ante te; dixitque angelus michi: Ecce, socius tuus habundat in omni gaudio et in cibariis, et ibidem in eternum permanebit, quia, qui semel regnum celeste intraverit, exire non poterit. Jam mecum veni, et ostendam tibi, ubi alius socius tuus est. Cum vero secutus illum fuissem, duxit me ad portas inferni, et ibi vidi te, sicut dixisti, in penis gravissimis, et cum tibi antea cotidie ministrabatur panis et vinum in magna copia, tunc a te quesivi: O carissime socie, michi displicet, quod in istis penis jaces; tu vero respondisti michi, quod, quamdiu deus regnat in celo, hic permanebo, quia hoc merui; surge ergo cito et totum panem comede, quia ammodo nec me, nec socium nostrum videbis. Ego vero cum vidi, surrexi et, sicut dixisti, panem comedi.

Carissimi, per istos tres socios tria genera hominum intelligere debemus. Per primum Saracenos et Judeos, per secundum divites ac potentes hujus mundi; per tercium viros perfectos, sicut sunt religiosi ac ceteri homines deum timentes; per panem rotundum regnum celeste intelligere debemus. Panis iste, scilicet regnum celeste, dividitur in tria genera hominum, secundum merita sua aliqui majus, aliqui minus. Primi, scilicet Saraceni ac Judei, dormiunt in peccatis suis et credunt celum habere, Saraceni per promissionem Machomethi, cujus legem tenent, qui eis promisit, in celo regnare; Judei eciam credunt per legem mosaicam illud obtinere. Ista credicio est quasi sompnus. Secundus socius, qui sompniavit se esse in inferno, sunt isti divites ac hujus mundi potentes, qui sine aliqua dubitacione per predicatores ac confessores sciunt, quod si in peccatis sine contricione decedunt, quod ad infernum descendent et ibi eternaliter punientur, et hoc non obstante peccata super peccata accumulant; et ideo de divitibus scribitur: Ubi sunt potentes mundi hujus, qui cum canibus et avibus ludebantur? Mortui sunt et ad infernum descenderunt. Tercius socius, scilicet Christianus, qui nec in peccatis nec in mala fide dormit, sed in bonis operibus vigilat, per consilium angeli i. e. spiritus sancti dona, vitam suam sic diriget, ut panem scilicet regnum celeste habeat. Ad quod etc.