Gesta Romanorum (Oesterley)/108

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
108. De promissionis fideli constantia.
1872

Fairytale left blue.png 107. De memoria mortis et non delectando in temporalibus. 109. Quod ditat diabolus per avariciam, in fine decipit ad gehennam. Fairytale right blue.png

Cap. 108. (100.)

De promissionis fideli constantia.

Erat quidam imperator, in cujus imperio erant duo latrones, adinvicem confederati juramento, ut nullus alium dimitteret in necessitate, sed quilibet pro altero vitam poneret. Multa mala adinvicem perpetraverunt, scilicet furtum et homicidium. Accidit semel, quod unus sine altero et eo absente cum furto captus erat et in carcere in compedibus positus. Quod audiens socius ejus, alter latro ad eum venit et dixit: Carissime socie, dic michi, in fide ligati sumus. At ille: Ut michi videtur, mori debeo, quia comprehensus sum cum furto; si velles tantum facere istud, quod tibi dixero, semper essem tibi obligatus. Uxorem et parvulos ac familiam habeo, de eis nichil ordinavi, nec de bonis meis; si in loco meo posses exspectare in carcere, et hoc poteris a judice inquirere, domi vadam et de uxore et familia et de bonis meis ordinabo et tempore debito revertar et liberabo te. At ille: Istud satis fideliter adimplebo. Perrexit ad judicem et ait: Domine mi, amicus meus captus est et in carcere positus; mortem, ut credo, evadere non potest; si placet, tantum unam peticionem a vobis peto, ut eum licencietis, quod ad domum propriam accedere potest, ut ante mortem suam de uxore et familia poterit disponere; ego vero, ut de eo sis securus, loco suo in carcere remanebo, donec venerit. Ait judex: Tali die judicium de eo ac de aliis fiet; si vero eodem die non venerit, quid ad hoc respondebis? At ille: Domine, omnem securitatem, que tibi placet, adimplebo; quam si non venerit, pro ejus amore mortem sustinebo. Ait judex: Peticionem tuam exaudiam, ita tamen, quod te in vinculis habeam, quousque [87b] ipse redierit.[1] Et ille: Bene placet michi. Tunc judex istum posuit in carcere et alium libere misit abire. Ille vero domi recessit, de uxore, prole et familia ordinavit, et tamdiu expectavit, quod ad tres dies judicii, in quo[2] omnes malefactores coram judice sunt presentati, et inter alios ille, qui prompte se carceri obtulit, pro amico suo est presentatus. Ait ei judex: Ubi est amicus tuus, qui hodie deberet redire et te liberare ac salvare? At ille: Domine, spero, quod non deficiet. Judex vero diu exspectabat, si veniret, et non venit. Statim dedit pro sentencia, ut ad patibulum duceretur; et sit factum est. Cum vero ad patibulum venisset, ait ei judex: Carissime, imputes tibi et non michi, quod nunc morieris. Dixisti, quod amicus tuus veniret et te liberaret. Ait ille: Domine, ex quo mori debeo, instanter peto, ut ante mortem meam pulsare potero. Ait judex: Cujusmodi pulsacio erit illa? Qui ait: Ante mortem meam tribus vicibus clamare. Et ille: Michi placet. Ille incepit alta voce clamare primo, secundo, tercio, et respexit circumquaque, et hominem agili cursu venientem vidit a longe et ait judici: Mortem meam differas; ecce hominem venientem video; forte ipse est socius meus, qui me hodie liberabit. Judex vero cum ipsum venientem audisset, exspectavit; et ecce socius ejus venit et ait: O domine, ego sum ille, qui de bonis meis, uxore et amicis meis disposui, et amicus meus interim in periculo mortis pro me stetit; illum libere permittas abire, quia paratus sum, pro peccatis meis mortem sustinere. Judex respexit eum et ait: O carissime, dic michi causam, quare adinvicem estis tam fideles? Et ille: Domine, a pueritia quilibet alteri fidem dedit, ut in omnibus fideles essemus; et hec est causa, quare ipse in loco meo se posuit, quousque de domo mea ordinassem. Judex ait: Ex quo ita est, tibi mortem remitto, et sitis michi fideles; de cetero mecum manebitis, et de prebenda necessaria vobis providebo per omnia. At illi: Domine, omnem fidelitatem amodo promittimus vobis. Judex igitur eos recepit ad graciam, et omnes judicem laudabant, qui fecit eis talem misericordiam.

Moralizacio. Carissime, rex iste imperator est pater celestis, duo latrones anima et corpus, qui facti sunt per peccatum socii, sed in baptismo adinvicem [88] uniti, ita, quod quilibet dedit alteri fidem, alium in necessitate non deficere, quando dixerunt: Abrenuncio diabolo et pompis ejus. Et post hoc facti sunt socii in omnibus operibus, sed unus sine altero est captus et fortiter advinculatus. Quando homo mortaliter peccat, anima sub jugo diaboli manet. Alter socius, scilicet corpus hincinde in deliciis suis vacat. Sed bonus christianus, deo dilectus, cum intelligit, quod anima in peccatis jacet, et per consequens in carcere diaboli, habet se offerre loco ejus, hoc est, in loco penitencie permanere, quousque anima ad uxorem i. e. ad conscienciam pergat et cum ea disponat de prole et familia i. e. de divinis preceptis et peccatis, quid et quantum contra divina precepta deliquit et quamdiu in peccatis permansit, et pro quolibet peccato debet satisfacere deo. Sed dic michi, quomodo? Certe per oracionem, jejunium et elemosinam. Interim corpus debet clamare trina vice; prima vox est amara contricio, secunda integra confessio, tercia plena satisfactio. Statim ad istos clamores anima, que jam domum consciencie disposuit, ad te veniet in forma debita, et ambo, scilicet corpus et anima, regnabunt in eterna tabernacula, ad que nos ducat dominus noster etc.




  1. redierit] orig. redierint.
  2. quo] orig. qua.