Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/107

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
107. De memoria mortis et non delectando in temporalibus.
1872

 106. Quod est vigilandum contra fraudes diaboli ne nos decipiat. 108. De promissionis fideli constantia. 

Cap. 107. (99.)

De memoria mortis et non delectando in temporalibus.

[86] Erat quedam imago in civitate romana, que rectis pedibus stabat habebatque manum dextram extensam, et super medium digitum erat superscriptio: Percute hic! Imago ista a longo tempore sic stabat eo, quod nullus sciebat, quid hoc significaret: Percute hic! Multi admirati sunt et sepius ad imaginem venerunt titulum respiciendo, et sic recesserunt, quod superscriptionem penitus ignorabant. Erat quidam clericus subtilis valde, qui, cum de imagine audisset, multum sollicitus erat eam videre; dum autem eam vidisset et superscriptionem legisset: Percute hic! vidensque solem super imaginem per solis umbram digitum discernebat, per quem dicebat: Percute hic! Statim ligonem accepit et vix per distanciam trium pedum fodiebat et quosdam gradus descendentes inveniebat. Clericus non modicum gaudens desuper gradatim descendit, quousque sub terra nobile palacium invenit, et aulam intravit, vidensque regem et reginam et multos nobiles in mensa sedentes respexit et circumquaque totam aulam plenam hominibus et omnes erant vestimentis preciosis induti, et nullus ex omnibus unicum verbum ei loquebatur, respexitque ad unum angulum et vidit lapidem politum, qui vocatur carbunculus, a quo tota domus lumen recepit, et ex opposito carbunculi in angulo hominem stantem habentemque in manu sua arcum paratum cum sagitta ad percuciendum et in fronte ejus erat scriptum: Ego sum qui sum, nullus arcum meum vitare potest et precipue carbunculus ille, qui relucet tam splendide. Clericus cum hoc vidisset, admirabatur, cameram intravit, mulieres pulcherrimas in purpura et pallio operantes invenit et nullum verbum ei dixerunt. Deinde stabulum equorum intravit et optimos equos et asinos et sic de ceteris invenit, eos tetigit, et ad tactum suum lapides apparuerunt. Hoc facto omnia habitacula palacii visitavit, et quicquit cor ejus desiderabat, hoc invenit; deinde sicut prius aulam intravit et de recessu cogitabat ac in corde suo dicebat: Mirabilia vidi hodie, et quicquit cor desiderat, hoc poterat invenire; verumptamen nullus dictis meis credet de istis que vidi; et ideo bonum est, in signum veritatis aliquid mecum portare. Ad mensam superiorem respexit, ciphos aureos ac cultellos optimos vidit; ad mensam accessit, unum [86b] ciphum cum cultello de mensa levavit, ut secum portaret. Cum vero in sinu suo collocasset, imago, que in angulo cum arcu et sagitta stabat, ad carbunculum sagittam direxit et illum percussit et in multas partes divisit. Incontinenti tota aula facta est sicut nox tenebrosa; clericus videns totaliter est contristatus; viam exeundi propter nimiam obscuritatem invenire non poterat; et sic in eodem palacio misera morte mortuus est.

Carissimi, ista imago, que dicit: Percute hic, est diabolus, qui circuit querens, quem devoret, que habet manum extensam, i. e. potestatem super peccatores decipiendos, qui dicit: Percute hic, i. e. homini avaro dicit: Percute hic, in terra bona mundana appetendo, cor tuum in terrenis ponendo. Clericus, qui venerat, postquam alii recesserunt, est homo cupidus sive avarus, qui sicut bonus clericus die ac nocte studet, ut scienciam sibi ipsi imprimat et alios doceat, nec saciari poterit, quin semper nova inveniet; eodem modo homo cupidus die ac nocte studet in terra, in mari, quomodo poterit bona mundana acquirere, nec oculi ejus saciantur; et ideo contra tales dicit Seneca: Cum omnia peccata senescunt, sola cupiditas juvenescit. Illi, qui venerunt ad imaginem, sunt boni christiani et precipue religiosi, qui mundum respiciunt, quantum ad victum et vestitum, et sic recedunt, nec superscriptionem diaboli curant; tales pericula evadent. Clericus vero per umbram digiti in terram percussit; sic avarus per umbram scilicet mundi vanitatem, que est quasi umbra transiens, accipit ligonem i. e. corpus condensum et assensum ac intellectum, per que divicias mundi incipit fodere; cum vero gradus invenit, descendit; primus gradus est superbia, secundus concupiscencia oculorum, tercius concupiscencia carnis. Per istos gradus et alios diversos cupidus descendit, et pulchrum palacium, ut ei videtur, plenum hominibus ac vanitatibus invenit, scilicet mundum istum, in quo et in quibus miser homo miro modo delectatur. Imago, que cum arcu stabat, est mors, que semper est parata, quemlibet nostrum percutere, sicut dicit scriptura in fronte: Ego sum, scilicet mors, que sum multo tempore in mundo isto introducta per peccatum primi parentis; et nullus poterit, quantumcumque dives, generosus aut fortis, arcum meum evadere. Carbunculus est vita hominis; quamdiu vita in eo manet, dat ei lumen carbunculus i. e. [87] vitam habere, sed tamen avarus melius credit et sperat vivere, et bona mundana, que intelliguntur per ciphum et cultellum in sinu suo scilicet in archa sua, credit includere; veniet mors et percutiet cum sagitta i. e. cum gravi infirmitate vitam tuam, et statim fit obscuritas in tantum, quod omnes sensus lumen suum ac virtutem amittunt; et jacet corpus ibi mortuum et miserabiliter, quod infra triduum incipit fetere; tunc diabolus animam rapit, amici et consanguinei bona sua, que cum maledictione dei acquisivit, obtinebunt, terra ac vermes corpus occupabunt, et sic nichil peccatori reliquitur, nisi pena eterna. Studeamus ergo etc.