109. Quod ditat diabolus per avariciam, in fine decipit ad gehennam. | 111. De custodia et circumspectione habenda ad gregem commissum. |
Cap. 110. (102.)
De errantium mirabili revocacione et afflictorum pia consolacione.Trajanus imperator regnavit, in cujus imperio erat quidam miles, nomine Placidus, qui erat magister milicie ex parte imperatoris. Iste erat in operibus misericordie valde assiduus, sed tamen idolorum cultui deditus. Habebat autem uxorem ejusdem ritus et misericordie existentem, duosque filios ex ea procreavit, quos juxta suam nobilitatem magnifice educari fecit, et quia operibus sedule insistebat ad viam veritatis meruit illustrari. Quadam enim die, cum venacioni insisteret, gregem cervorum reperit, inter quos unum ceteris speciosiorem et majorem conspexit, qui ab aliorum societate discedens [89b] in silvam vastiorem prosiliit, unde cum alii milites circa reliquos cervos occupati essent, Placidus illum toto visu insequebatur et ipsum capere nitebatur. Quem cum totis viribus insequeretur, cervus tandem super quandam rupis altitudinem conscendit et Placidus appropians, qualiter eum capere posset, in animo sedule cogitavit. Qui cum cervum diligenter inspiceret, vidit inter cornua ejus formam sancte crucis supra solis claritatem fulgentem et imaginem Ihesu Christi, qui per os cervi sicut olim per asinam Balaam, sic ei locutus est, dicens: O Placide, quid me insequeris? Ego tui gracia in hoc animali apparui tibi; ego sum Christus, quem tu ignoranter colis; elemosine tue coram me ascenderunt, et ob hoc veni, ut per hunc cervum, quem venaris, ego quoque ipse venarer te. Alii tamen dicunt, quod ipsa imago, que inter cornua cervi apparuit, hec verba protulit. Hoc audiens Placidus nimis terrore correptus est, de equo in terram cecidit et post unam horam ad se rediens de terra surrexit et ait: Revela michi, quid loqueris, sic credam in te. Et ait Christus: Ego sum Christus, Placide, qui celum et terram creavi, qui lucem oriri feci et a tenebris divisi, qui tempora, dies et annos constitui, qui hominem de limo terre formavi, qui propter salutem humani generis in terris in carne apparui, qui crucifixus et sepultus tercia die resurrexi. Audiens hec Placidus iterum in terram cecidit et ait: Credo, domine, quod tu es, qui omnia fecisti et qui errantes convertis. Et dixit ad eum dominus: Si credis, vade ad episcopum civitatis et te baptizari facias. Cui Placidus: Vis, domine, ut hec eadem nunciem uxori meae et filiis, ut et ipsi pariter in te credant? Cui dominus: Nuncia illis, ut et ipsi pariter tecum mundentur; tu quoque die crastina huc venias, ut tibi rursum appaream et, que futura sunt, plenius pandam. Cum ergo Placidus domi venisset et hec uxori in lecto renunciasset, exclamavit uxor ejus, dicens: Domine mi, et ego alia nocte transacta vidi dicentem michi: Cras tu et vir tuus et filii tui ad me venietis. Et nunc cognovi, quod ipse est Christus. Perrexerunt ergo media nocte ad episcopum civitatis Rome, qui eos cum gaudio magno baptizavit, et Placidum vocavit Eustachium, uxorem Theosbitam, et filios ejus Theosbitum et Agapitum. [90] Mane facto Eustachius, sicut consueverat, ad venacionem processit et prope locum veniens milites suos quasi sub obtentu investigande venacionis dispersit; statimque in loco formam prime visionis aspexit, cadensque in terram in faciem suam dixit: Supplico tibi domine, ut manifestes, que promiseras servo tuo. Cui dominus: Beatus es, Eustachi, qui accepisti lavacrum gracie mee, qui medidianum superasti, et modo eum, qui te deceperat, conculcasti; modo apparebit fides tua; diabolus enim, eo quod ipsum dereliquisti, contra te seve et variis modis armatur; oportet enim te multa sustinere, ut accipias coronam victorie; oportet te multa pati, ut de alta seculi vanitate humilieris et rursus in spiritualibus diviciis exalteris; tu ergo ne deficias nec ad gloriam pristinam respicias, quia per temptaciones oportet te alterum Job demonstrari; sed cum humiliatus fueris, veniam ad te, in gloriam pristinam te restituam; dic ergo michi, si temptaciones modo vis sustinere, aut in fine vite tue? Dicit ei Eustachius: Domine, si oportet ita fieri, modo jube temptacionem accedere, sed virtutem paciencie tribue. Cui dominus: Esto, quia gracia mea custodiet animas vestras. Sicque dominus in celum ascendit, et Eustachius domi rediens hec uxori sue nunciavit. Post paucos igitur dies mors pestifera cunctos servos et ancillas invasit et universos occidit; deinde post paucos alios dies omnes equi et omnia ejus pecora subito interierunt. Quidam autem scelestes ejus depredacionem videntes et per noctem in domum ejus irruentes cuncta, que reperierunt, asportaverunt et totam domum auro et argento et rebus aliis spoliaverunt, et ipse cum uxore sua et filiis gracias deo agens[1] nocte nudus aufugit. Qui ruborem verentes Egiptum pergebant, totaque ejus possessio per rapinam malorum ad nichilum est redacta. Rex autem totusque senatus pro magistro militum tam strenuo multum dolebant eo, quod nullum indicium de eo reperire poterant. Cum autem iter agerent, appropinquaverunt mari et invenientes navim in ea navigare ceperunt. Videns autem dominus navis uxorem Eustachii, quod pulchra esset, nimis ipsam habere desideravit. Cum vero transfretassent, naulum ab eis exigebat; non habentibus illis, unde solverent, jussit [90b] pro naulo retinere uxorem volensque eam secum habere. Quod ut Eustachius audivit, nullatenus consentire voluit; eo contradicente innuit dominus nautis suis, ut eum in mare precipitarent, ut sic uxorem suam habere possit. Quod cum Eustachius comparisset, uxorem eis tristis reliquit et duos infantes accipiens ingemiscens ibat dicens: Ve michi et vobis, quia mater vestra alienigene marito tradita est; perveniensque ad quendam fluvium propter aquarum habundanciam non est ausus cum duobus filiis flumen pertransire, sed uno circa ripam fluminis relicto alterum transportabat. Qui cum fluvium transfretasset, illum infantem, quem bajulaverat, super terram posuit et ad accipiendum alium festinavit. Cum autem circa medium fluminis pervenisset, ecce lupus concitus venit et infantem, quem deposuerat, rapiens in silvam fugit. Qui de eo desperatus ad alium festinavit; sed cum abiret, leo advenit et alterum infantem rapiens abiit, unde eum sequi non valens, cum esset in medio fluminis, cepit plangere et capillos suos evellere, volens se in aquam projicere, nisi ipsum divina providencia conservasset. Pastores autem videntes leonem puerum unum portantem eum cum canibus insecuti sunt, per divinam autem dispensacionem leo puerum illesum abjiciens recessit. Quidam insuper aratores post lupum clamantes de ejus faucibus alium puerum incolumem liberabant. Utrique vero pastores et aratores de uno vico fuerunt et penes se pueros nutrierunt. Hoc autem Eustachius nesciebat, sed merens ac plorans ibat, dicens: Heu michi, quia ante ut arbor pollebam, sed modo penitus nudatus sum! Heu michi, quia multitudine militum circumdari solebam, sed modo solus remanens nec filios sum concessus habere! Memento, domine, quoniam tu michi dixisti, quia oportet me[2] temptari, sicut Job; ecce, plus quam Job aliquid in me fieri vides; ille enim, etsi omnibus[3] nudatus fuerit, tamen stercus habuit, super quo sedere potuit; michi autem nichil horum remansit; ille amicos sibi compacientes habuit; ego feras habui in amicos, qui filios meos rapuerunt; illi uxor est relicta, a me vero ablata. Da requiem, domine, tribulacionibus meis et pone custodiam ori meo, ne declinet cor meum in verba malicie et ejiciar a facie tua. [91] Hiis dictis cum lacrimis ad quendam vicum abiit et data mercede sibi agnos illorum hominum per annos quindecim custodivit. Filii autem ejus in altero vico sunt educati, nec se fratres esse sciebant. Dominus autem navis uxorem Eustachii conservavit, nec eam ille alienigena cognovit, sed pocius eam intactam dimittens vitam finivit. Imperator autem et populus romanus plurimum ab hostibus molestabatur, et recordatus Placidi, quam strenue contra eos dimicasset, de ejus subita mutacione pluries tristabatur; direxitque multos milites per diversas mundi partes, promittens omnibus, qui eum invenirent, multas divicias et honores. Quidam autem ex militibus, qui aliquando Placido ministraverant, ad ipsum vicum, in quo degebat, venerunt, quos Placidus de agro veniens et considerans, eos ex incessu protinus recognovit et ingemiscendo perturbari cepit, cogitans dignitatem, quam olim habuit, et in corde suo dixit: Domine, sicut istos, qui aliquando mecum fuerunt, preter spem nunc vidi, da, ut conjugem meam videre possum, nam de filiis scio, quod[4] a feris comesti sunt. Venit enim ad eum vox, dicens: Confide, Eustachi, quia cito honorem tuum recuperabis et filios et uxorem recipies. Cum igitur militibus obviasset, ipsi eum minime cognoverunt. Cumque eum salutassent, quesierunt, si aliquem peregrinum, nomine Placidum, cum uxore et cum duobus filiis cognosceret? Ille autem se nescire professus est; ad preces tamen ejus in hospicium diverterunt, et Eustachius eis serviebat, et recolens pristinum statum suum lacrimas continere non poterat; egressus autem foras faciem suam lavit, et iterum rediens eis serviebat. Illi vero considerantes adinvicem dixerunt: Quod similis est hic homo illi, quem querimus. Et respondens alter dixit: Valde similis est; consideremus igitur, si habet signum cicatricis in capite, quod sibi in bello accidit. Et respicientes et signum videntes ipsum esse, quem querebant, protinus cognoverunt, et insilientes et osculantes eum de uxore sua et filiis sciscitati sunt; qui dixit eis, quod filii mortui essent, et uxor detenta. Vicini autem omnes ad spectaculum concurrebant, dum milites virtutem et primam gloriam narrabant; tunc preceptum imperatoris milites ei exposuerunt, et optimis vestimentis ipsum induerunt. [91b] Post inter quindecim dierum ad imperatorem venerunt; qui ejus adventum audiens eidem protinus occurrit et in oscula ejus ruit. Narravit omnibus per ordinem cuncta, que sibi acciderant; statimque ad magisterium milicie trahitur et idem officium, quod prius, exercere compellitur; qui numeratis militibus et paucos contra hostes esse cognoscens jussit tirones colligere per omnes civitates et vicos; contigit autem et illam terram describi, in qua filii sui educati fuerant, ut darent duos tirones. Universi autem ejus loci incole illos duos juvenes tamquam ceteros adeptiores magistro militum consignaverunt. Videns ergo illos duos juvenes elegantes et morum honestate compositos, cum sibi plurimum placuissent, inter primos in acie ordinavit, et sic profectus ad bellum, subjectis hostibus exercitum suum tribus diebus in quodam loco, ubi uxor sua paupercula manebat, requiescere fecit, in cujus domo hi duo hospitati sunt; ignorantes tamen, quod mater eorum esset, et sedentes circa meridiem et mutuo confabulantes exponebant sibi invicem de infancia sua. Mater vero e contra sedens, que ipsi referebant, attencius audiebat. Dixit enim major minori: Ego dum infans essem, nichil recolo, nisi quod pater meus magister militum erat et mater mea valde speciosa, duosque filios habuit, scilicet me et alium minorem me, qui eciam ipse valde speciosus erat; accipientesque nos parentes nostri egressi sunt de domo nocte ingressique navem, nescio quo euntes. Cumque autem de navi egrederemur, mater nostra, quomodo nescio, in mari relicta est; pater noster portans nos duos, pergebat flens, perveniensque ad quendam[5] fluvium transivit cum fratre meo minori, et me super ripam fluminis reliquit. Cum autem reverteretur, ut me acciperet, lupus venit et illum infantem rapuit; et antequam ad me appropinquaret, leo de silva exiens me rapuit et in silvam duxit. Pastores vero me de ore leonis eripuerunt, et nutritus sum in illa possessione, in qua et ipse scis, et non potui scire, quid factum sit de patre meo, neque de fratre. Audiens hec minor frater, cepit flere et dicere: Per deum, ut audio, frater tuus ego sum, quoniam, qui me educaverunt, michi dixerunt, quomodo me eruerunt de faucibus lupi. Et in amplexibus ruentes osculabantur se invicem et fleverunt. Audiens hoc mater eorum et considerans, quod eventum suum ita seriatim dixissent, diu apud se [92] tractavit, si filii sui essent. Altera autem die magistrum militum adiit et interpellavit, dicens: Deprecor te, domine, ut me ad patriam tuam perduci jubeas; ego enim sum de terra Romanorum et hic peregrina sum. Hec dicens vidit in eo signa mariti sui, et eum cognoscens, cum se jam continere non posset, procidit ad pedes ejus et ait: Precor te, domine, ut michi exponas pristinam vitam tuam; puto enim, quod tu sis Placidus, magister militum, qui alio nomine Eustachius nuncupatur, quem salvator convertit, qui talem temptacionem sustinuit, et cui uxor, que ego sum, in mari ablata fuit, que tamen ab omni correptione servata sum, qui et duos filios, Agapitum et Theosbitum, habuit. Audiens hec Eustachius et ipsam diligenter considerans, uxorem suam esse recognovit et lacrimas pre gaudio fudit. Ipsam osculatus est, glorificans deum, qui consolatur afflictos. Tunc dixit ei uxor sua: Domine, ubi sunt filii nostri? Qui respondit: A feris capti sunt. Et exposuit ei, quomodo eos perdidit. Et illa: Gracias agamus domino; puto enim, ut, quemadmodum deus donavit nobis, ut inveniremus nos invicem, dabit eciam recognoscere nobis filios nostros. At ille: Dixi tibi, quod a feris devorati sunt. Cui illa: Hesterno die sedens in orto audivi duos juvenes sic et sic suam infanciam exponentes; credo, quod sint filii nostri; interroga eos, et dicent tibi. Convocans autem Eustachius eos et audiens ab eis infanciam suam, recognovit, quod filii sui erant; et amplectens[6] eos ipse et[7] mater super eorum colla plurimum fleverunt, et crebrius eos osculabantur. Omnis autem exercitus plurimum gaudebat de invencione eorum et de victoria barbarorum. Cum igitur redirent, contigit, jam Trajanum obiisse, et successisse ei pejorem in sceleribus, nomine Adrianum, qui pro victoria obtenta et invencione uxoris [et] filiorum magnifice eos suscepit et magnum convivium preparavit. Altera autem die ad templum idolorum processit, ut ibi[8] sacrificaret pro victoria barbarorum. Videns autem imperator, quod Eustachius nec pro victoria, nec pro invencione suorum sacrificare vellet, hortabatur, ut sacrificium immolaret. Cui Eustachius: Ego Christum deum colo, et illi soli servio et sacrifico. Tunc imperator ira repletus ipsum cum uxore et filiis in harena statuit et leonem ferocem ad eos dimitti fecit. [92b] Occurrens vero leo et dimisso capite quasi eos adorans ab eis humiliter recessit. Tunc imperator bovem ereum incendi fecit et eos ibidem vivos mitti mandavit. Orantes igitur sancti et se domino commendantes, bovem intrantes ibidem domino spiritum reddiderunt. Tercia autem die de bove sunt coram imperatore extracti, ita penitus intacti inventi sunt, quod nec capillos, nec quitquam eorum vapores incendii aliquatenus contigerunt. Christiani vero eorum corpora tulerunt et in loco celeberrimo recondentes ibidem oratorium construxerunt. Passi autem sub Adriano, qui regnare cepit circa annos domini xx Kalendas Novembris, vel secundum quosdam xii Kalendas Octobris.
Moralizacio. Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus; Placidus potest dici quilibet homo mundanus, in vanitatibus seculi occupatus, qui pergit ad venandum ea, que sunt mundana, cum militibus suis i. e. quinque sensibus. Tandem venit ad gregem cervorum, in quibus multum delectatur; cervi isti sunt visus, auditus etc., verba detractoria et vana et sic de aliis sensibus exterioribus. Sed attendatus, quod cervus pulchrior cucurrit et recessit a societate aliorum, quemque toto conamine insequebatur Placidus. Cervus ille est racio, que est optima potencia anime, quam homo tenetur toto conamine in omnibus operibus sequi, si desiderat habere vitam beatam. Cervus ille ascendit rupem; rupa est justicia sive rectitudo, quam racio semper diligit, et infra cornua racionis vidit imaginem crucifixi. Cornua sunt lex antiqua et nova; in lege antiqua bene prophetisatum erat a multis de adventu Christi et de ejus morte; in lege nova clare videre possumus, quomodo et qua morte pro nostra salute mortuus est; ideo cervus ille bene dicit, ut mundum despiciamus et ea, que in mundo sunt, et sequamur vestigia Christi, ut fecit Placidus. Sed posses dicere: Libenter essem instructus, quomodo vestigia Christi debeam sequi, ecce exemplum in isto beato Eustachio. Primo renuncia uxori et filiis. Uxor illa, que est speciosa valde, est anima tua, ad dei similitudinem creata, que semper est parata Christo obedire, si caro ei consenciat; duo filii parvuli sunt voluntas et opus, qui sunt parvuli, quamdiu homo permanet deo contrarius; [93] unde primo oportet temetipsum, deinde omnia temporalia a te repellere, si non opere, tamen voluntate; hoc est sic intelligendum, quod semper deum omnibus preponas. Post hoc Placidus surrexit et cum uxore et filiis nocte navem intravit. Sic tu, carissime, surge per contricionem cum bona voluntate et bonis operibus et intra navem sancte ecclesie, et deus in omnibus erit tibi propicius. Magister navis est prelatus, qui libenter nos retineret, sed uxorem nostram i. e. animam habet tenere in divinis preceptis; et si contingat, hominem vagari extra navem ecclesie, amittere potest duos filios, scilicet voluntatem bonam et bonum opus, que prius habuit erga deum, sicut Placidus fecit. Placidus intravit fluvium et infantes portavit, et lupus unum cepit et leo alium. Per fluvium illum mundum intelligere debemus, per leonem diabolum, per lupum propriam carnem. Diabolus rapit a corde hominis bonam voluntatem, caro bonum opus. Caro bonum opus, racio dicit, bonum esse jejunare et in bonis operibus vigilare; caro dicit: Melius est, bene comedere et suaviter dormire. Quid ergo est faciendum? Si illa duo ablata fuerint ab homine, scilicet bona voluntas et opus meritorium, certe pastores et aratores habent cum canibus viriliter sequi. Pastores isti sunt confessores discreti, qui habent nos dirigere, et a via perdicionis deducere; aratores sunt predicatores, qui habent terram cordis nostri per sacram scripturam arare, spinas peccatorum evellere, et virtutes inserere, vitia exstirpare, et per consequens hominem in servicio dei nutrire, ita quod sint in una civitate, scilicet in una dilectione et concordia ut caro spiritui non contradicat. Tunc rex misit ad querendum Placidum; sic deus misit primo patriarchas ad hominem, secundo prophetas, sed homo nolebat fateri eos cognoscere, donec venit filius dei et nos suo precioso sanguine redemit; ideo justum est, ut hospicium domus nostre sit mundum per opera meritoria, in quo non sit peccatum. Et sic apparebit uxor munda et speciosa, scilicet anima cum duobus filiis i. e. cum voluntate propria deo semper serviendo per opera misericordie. Et videas, quod signum habeas, per quod poteris cognosci, sicut Placidus habuit. Signum illud debet esse dilectio dei et proximi, ut deum super omnia diligas [93b] et proximum, sicut teipsum; et sic poteris fieri magister militum, scilicet omnium sensuum, eos virtutibus subjiciendo, et super martirium marceracionis ad vitam eternam pervenire. Quod nobis concedat etc.