Gesta Romanorum (Oesterley)/111

E Wikisource
Sine Nomine
111. De custodia et circumspectione habenda ad gregem commissum.
1872

 110. De errantium mirabili revocacione et afflictorum pia consolacione. 112. De curacione anime per medicinam supercelestis medici, qua quidam curantur et quidam non. 

Cap. 111. (103.)

De custodia et circumspectione habenda ad gregem commissum.

Quidam nobilis quandam vaccam candidam habuit, quam multum dilexit propter duo; primum quod candida erat, secundo quod in dando lac habundavit. Nobilis ille pre nimio amore ordinavit, quod vacca duo cornua aurea habuit; et inter se cogitavit, cui posset vaccam ad custodiendum committere. Erat enim tunc temporis quidam homo, nomine Argus, qui verax in omnibus erat et centum oculos habebat. Nobilis iste nuncium ad Argum misit, ut sine dilacione ulteriori ad eum veniret. Qui cum venisset, ait ei: Vaccam meam cum cornibus aureis tue custodie committo, et si bene custodieris, te ad magnas divicias promovebo; si vero cornua fuerint ablata, morte morieris. Argus vero vaccam cum cornibus recepit et secum duxit; et singilis diebus cum ea ad pascua perrexit et eam diligenter custodivit et de nocte eam domum reduxit. Erat quidam homo cupidus, nomine Mercurius, subtilis valde in arte musicali, qui miro modo vaccam habere cupiebat; et sepe ad Argum venit, ut prece vel precio cornua ab eo obtineret. Argus vero tenens in manibus baculum pastoralem, coram se in terram fixit, et ait baculo in persona domini sui: Tu es dominus meus, nocte ista ad castrum tuum veniam. Tu dicis michi: Ubi est vacca cum cornibus? Ego respondeo: Ecce vacca sine cornibus; me enim dormiente latro quidam cornua abstulit. Tu dicis: O miser, nonne centum oculos habes? Quomodo erat, quod omnes dormirent et latro cornua abstulit? Hoc est mendacium, et sic ero filius mortis. Si dicam: Vendidi, infidelis ero domino meo. Deinde ait Mercurio: Perge viam tuam, quia nichil obtinebis. Mercurius recessit, et altera die cum arte musicali et suo instrumento venit. Qui cum venisset, incepit cum Argo more historico fabulas dicere et plerumque cantare, quousque duo oculi Argi inceperunt dormire; deinde ad cantum illius duo alii oculi dormitaverunt, et sic deinceps, donec universi sompnum caperent. Quod cernens Mercurius caput Argi amputavit et vaccam cum cornibus aureis rapuit.

[94] Carissimi, nobilis ille est dominus noster Ihesus Christus; vacca candida anima ad dei similitudinem creata, que, dum manet in puritate vite, dat lac devocionis et oracionis, propter que duo multum a deo diligitur, et ideo dedit ei cornua aurea, quia per utrumque salvati sunt plures homines post mortem Christi. Vacca illa cum cornibus traditur Argo i. e. prelato, unde Argus cum centum oculis claris virum providum et discretum ac undique circumspectum significat, qui semper habet vigilare juxta gregem sibi commissum; unde Ezech. iii dicitur prelato: Si non annunciaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat ipse impius in iniquitate sua moreretur, sanguinem ejus de manu tua requiram; si autem annunciaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua pessima, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Sed heu, multi baculum pastoralem i. e. potestatem suam ante oculos hominum ostendunt, ut videantur et ut ab hominibus honorentur; sed sepe contingit, cum venerit aliqua temptacio diabolica, scilicet audiendo cantus musicales i. e. mulierem, qui cum sepe ab hominibus libenter audiuntur et in illis delectantur, in tantum quod a sue circumspectionis vigilancia cadunt et dormiente ipsius prudencia spiritualiter pereant et vaccam i. e. animam, quam diligenter servare debent, per peccatum amittunt, unde caput a talibus amputatur, i. e. beata vita quam deo promiserunt per opera meritoria servare. Mercurius i. e. diabolus aufert ab eis vitam eternam ducendo vaccam i. e. animam ad infernum.