Gesta Romanorum (Oesterley)/116

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
116. De dilectione dei, quomodo omnes nos equaliter diligit, usque dum ipsum per peccata despicimus.
1872

Fairytale left blue.png 115. De morte Christi pro nostra reconciliacione. 117. De obstinatis et converti non volentibus et eorum plaga per diffinitivam sententiam. Fairytale right blue.png

Cap. 116. (108.)

De dilectione dei, quomodo omnes nos equaliter diligit usque dum ipsum per peccata despicimus.

Pippinus regnavit, qui quandam pulchram puellam desponsavit, que concepit et elegantem filium peperit, sed in partu [97] mortua est. Duxit aliam et ex illa eciam filium genuit, utrumque filium ad nutriendum in longinquas partes misit. Isti duo per omnia sibi invicem erant similes. Cum vero per longa tempora moram traherent, mater secundi filii suum filium videre cupiebat, preces regi fundebat, ut filium suum videre possit. Rex ei concessit, et nuncium pro duobus filiis destinavit, qui cum venissent, ita per omnia similes erant, licet tamen secundus esset minoris quantitatis et etatis, quia forte unius anni, nichilominus tamen tantus erat secundus, quantus primus, sicut multociens contigit, et forte uterque patrisabat in facie et in unanimitate mentis et corporis, ita quod regina quis ejus filius esset ignorabat. A rege diligenter petivit quis illorum esset filius ejus; sed rex ei indicare noluit. Ipsa hoc audiens flevit amare. Rex cum hoc audisset et vidisset, ait ei: Noli flere! Ille est filius tuus. Et demonstravit sibi filium, quem de prima uxore genuerat. Regina hoc audiens gavisus est valde, statim totam curam dedit filio isti ad nutriendum et de alio nichil curabat, qui erat ejus proprius filius. Rex cum hoc vidisset, dixit ei: Quid facitis ei? Decepi vos; ille non est filius vester, sed unus istorum est. At illa: Quare sic mecum agis? Indica michi! Rogo te. Et ille: Nolo, et hec est causa: si veritatem tibi dixissem, unum scilicet filium tuum velles eum diligere et alterum odio habere, et ideo volo quod ambos equaliter diligas et nutrias, et cum ad etatem legitimam veniunt, tunc tibi veritatem pandam, de qua gaudebit cor tuum. Hoc audiens regina ambos peroptime nutrivit, donec ad etatem legitimam pervenerunt; cum autem quis esset filius ejus per regem fuerat experta, ultra modum fuit gavisa, et sic in pace vitam finierunt.

Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, duo filii sunt electi et reprobi, mater est sancta ecclesia, que est mater ultimi filii; mater primi filii mortua est scilicet lex antiqua per Christi incarnacionem. Deus non vult quod mater ecclesia sciat, quis sit electus vel reprobus, sed ut ambos in caritate perfecta nutriat, quia si sciret, unum diligeret et alterum odiret, et sic non esset pax et concordia, sed in die judicii, cum ad legitimam etatem pervenerint, tunc apparebit [97b] veritas, qui sint electi vel reprobi; tunc electis dicetur illud Matth. xxv: Venite, benedicti patris etc. Reprobis autem: Ite, maledicti etc.