Gesta Romanorum (Oesterley)/117

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
117. De obstinatis et converti non volentibus et eorum plaga per diffinitivam sententiam.
1872
Fairytale left blue.png 116. De dilectione dei, quomodo omnes nos equaliter diligit, usque dum ipsum per peccata despicimus. 118. De fallacia et dolo. Fairytale right blue.png

Cap. 117. (109.)

De obstinatis et converti non volentibus et eorum plaga per diffinitivam sententiam.

Fredericus regnavit, qui statuit pro lege, quod quicunque aliquam virginem vi raperet, si aliquis eam de manu raptoris liberare posset, eam in uxorem duceret, si ei placeret. Accidit casus, quod quidam tyrannus quandam virginem rapuit et ad quandam forestam eam duxit et defloravit, illa vero voce magna clamavit. Miles quidam nobilis genere et opere a casu per eandem forestam equitavit et cum vocem puelle audivit, percussit equum cum calcaribus et ad eam pervenit et causam clamoris ab ea quesivit. Cui illa: O domine mi, propter deum michi succurrite! Ille tyrannus me vi rapuit et defloravit et post hoc me occidere proposuit. Ait raptor: Domine, uxor mea est et eam in adulterio inveni; ideo eam occidere proposui. At illa: Domine, non est ita; numquam uxor alicujus eram, nec unquam polluta nisi hodie per ipsum; ideo michi succurrite! Adhuc signa virginitatis in me manent. Ait miles tirannus: Signa manifesta virginitatis in ea video, quod vi eam rapuisti ac deflorasti; ideo eam de manibus tuis liberabo. Respondit tirannus: Si volueris eam liberare, pro ea pugnabo contra te. Statim ambo adinvicem pugnabant et duros ictus sibi invicem dederunt et miles victoriam obtinuit, tamen graviter vulneratus erat. Obtenta victoria ait miles puelle: Numquid tibi placet, ut te in uxorem accipiam? Que ait: Hoc summo et toto corde desidero et super hoc fidem meam tibi do. Fide data ait miles puelle: In castro meo per aliquos dies manebis; interim pergam ad parentes meos et necessaria pro nupciis providebo, et tunc ad te redibo et cum magna solempnitate te desponsabo. Que ait: Domine presto sum voluntati vestre per omnia obedire. Miles ei valedixit, et illa ad castrum perrexit. Dum autem miles extra suam patriam esset, ut necessaria pro nupciis ordinaret, tyrannus ad castrum militis accessit, in quo erat puella et pulsabat; illa vero introitum ei negavit. Tyrannus incepit multa promittere et eam in uxorem honorifice ducere; illa vero dictis ejus credens eum intromisit et ambo simul illa nocte dormierunt. Miles autem post mensem rediit et ad portam castri pidsavit; puella ei non respondit. Ille hoc audiens et percipiens [98] cum amaritudine cordis dixit: O bona puella, ad memoriam reduce, quomodo te salvavi a morte et super hoc fidem tuam michi dedisti. Loquere, bona puella, et ostende michi faciem tuam! Illa hoc audiens quandam fenestram aperuit et ait: Ecce assum; quod placet, propone! Qui ait: Miror de te, quod ignoras, quid et quanta feci pro te; vulnera diversa recepi pro tuo amore, et si michi non credis, corpus meum tibi ostendam. Hiis dictis vestimenta deposuit et ait: Ecce, carissima, vulnera diversa, que recepi pro tua vita; aperi ergo michi portam, ut te in sponsam accipiam! Illa vero faciem suam avertebat ab eo et portam noluit aperire. Miles judici est conquestus et pro se legem allegavit, adjiciens, quomodo eam liberasset, et ergo eam in uxorem peteret. Judex hoc audiens pro raptore misit. Qui cum venisset, ait judex raptori: Numquid illam mulierem rapuisti, et ille miles per fortitudinem de manibus tuis liberavit eam? Ac ille: Eciam, domine. Cui judex: Ergo secundum legem pro sua voluntate uxor ejus est; quare post hoc de uxore alterius te intromisisti, primo quando castrum ejus intrasti ipso ignorante, secundo lectum alterius violasti, tercium per tantum spacium uxorem ejus occupasti; quid ad hoc respondes? Ille obmutuit. Conversus judex ad mulierem dixit: O puella, jure duplici uxor illius militis es, primo quia te de manu raptoris liberavit, secundo quia sibi fidem dedisti; quare ergo post hoc portam sui castri alteri quam viro tuo aperuisti et illum intromisisti? Illa[1] ad hoc non poterat respondere; judex statim sentenciam dedit, ut ambo in patibulo suspenderentur, quod et factum est. Omnes ergo judicem laudabant, qui talem sentenciam dedit.

Carissimi, iste imperator est deus, qui istam legem dedit; mulier rapta est anima capta; raptor est diabolus, qui non tantum per peccatum ipsam deflorat, sed eciam eternaliter vult occidere; sed ipsa clamavit, quando petivit oleum misericordie, dicens illud Luce xv: Miserere mei, fili David, quia filia i. e. consciencia mea male a demonio vexatur. Cujus clamorem quidam miles audivit scilicet filius dei equitans super equum humanitatis. Filius dei descendit ad forestam istius mundi et bellum contra diabolum pro genere humano commisit, in quo bello [98b] vulnera diversa recepit, de quibus vulneribus uterque erat vulneratus, scilicet Christus in carne, diabolus in seipso; unde Ysaias dicit: Fortis impegit in fortem et ambo pariter corruerunt. Christus sponsalia constituit per baptismum, in quo anima dat fidem, quando diabolo renunciat et omnibus pompis ejus et deo adherere promittit; per alias virtutes, quas receperit, facit castrum contra diabolum, mundum et carnem. Interim deus celos ascendit ad preparandum nupcias pro nobis, ut in gloria eterna cum ipso conjungeremur secundum illud Joh.: Vado parare vobis locum. Sed quando anima est in castro corporis, tunc raptor i. e. diabolus puellam i. e. animam aggreditur, quando eam per mundi vanitatem seducit et ad eam ingreditur, quando in peccatum consentit et in eo permanet, et sic Christus expellitur. Sed Christus revertens cotidie ad ostium cordis tui pulsat et dicit illud Cantic.: Ego sto ad ostium tuum et pulso etc. Sed anima in peccatis obstinata eum non accognoscit; ideo Christus ostendit sibi vulnera, que pro nobis suscepit, ut ad eum inclines[2] cor tuum et fenestram cordis tui saltem aperias. Sed miser homo, quoniam dominum non timet, ut ejus cor aperiat, contra talem judex celestis in die judicii dabit sentenciam, ut ambo suspendantur in patibulo infernali etc.




  1. Illa] orig. Ille.
  2. inclines] orig. inclinet.