118. De fallacia et dolo. | 120. De mulierum subtili deceptione. |
Cap. 119. (111.)
Quod omnium viventium in mundo de beneficiis acceptis est ingratissimus homo.Quidam rex senescallum habuit super imperium suum, cujus cor ita elevatum et exaltatum est, quod omnes opprimebat, quia ad nutum ejus omnia fiebant. Juxta palacium imperatoris erat quedam foresta animalibus silvestribus plena; qui ordinavit, quod fierent diverse fovee, quas foliis coperiebant, ut bestie subito in eas caderent et sic caperentur. Accidit, quod senescallus transiret per forestam et elevatum est cor ejus in tantum, quod opinabatur, quod nullus major eo esset in imperio. Qui ulterius equitans cecidit in unam foveam, quam exire non potuit; eadem die in eandem foveam leo cecidit, postea symia, et tercio serpens. Senescallus se videns circumvallatum istis bestiis timuit et clamavit; cujus clamorem audiens quidam pauper nomine Guido, qui cum asino ducebat ligna de foresta, de quibus victum quesivit, venit ad foveam, cui promisit multas divicias, ut eum extraheret. Guido ait: [100] Carissime, nichil habeo, unde vivere possim, nisi colligo ligna; si laborem istius diei dimitterem, dampnum incurrerem. Qui ei promisit bona fide, quod ei de diviciis provideret, si eum extraheret. Guido hoc audiens ad civitatem ivit et longam cordam secum portavit, quam in foveam misit, ut senescallus se succingeret et sic eum sursum traheret. Qua dimissa saltavit leo ante super cordam et extractus est; quo facto applausum ei fecit et ad silvam cucurrit; deinde iterum cordam misit in foveam et ecce symia super eam saltavit, quam Guido sursum traxit et ad silvam cucurrit; postea iterum cordam descendere permisit et serpens super eam saltavit, quem Guido extraxit; applausum ei fecit et ad silvam cucurrit; deinde miles clamavit: O carissime, benedictus altissimus, jam de bestiis sum liberatus, cordam permitte descendere; quod et factum est. Miles se succinxit et Guido eum extraxit, deinde equum extraxerunt; statim senescallus equum ascendit et ad palacium regis venit, Guido vero domi venit, et uxor videns eum vacuum contristata est valde; ille vero processum ei narravit et quod mercedem condignam reciperet, de quo uxor gavisa est; mane vero Guido ibat ad castrum mittens janitorem ad senescallum, quod ipse ibi esset; qui prima et secunda vice negavit quod eum umquam viderit, immo nisi recederet, ipsum crudeliter verberaret. Qui dum tercia vice reversus esset, ita crudeliter portarius eum verberavit, quod ipsum semivivum reliquit. Quod audiens uxor Guidonis venit et cum asino eum ad domum duxit et diu infirmatus est et omnia bona sua in infirmitate consumpsit, que habuit. Dum autem sanus factus esset et una dierum ligna colligeret, vidit a longe decem asinos oneratos cum fardellis et leonem a parte posteriori sequentem recto tramite versus Guidonem eos duxit;[1] Guido intime respexit leonem et statim memoriam habuit, quod erat ille leo, quem de fovea extraxit. Leo cum ad eum venisset, cum pede signum ei fecit, ut cum asinis oneratis domum accederet; quod et fecit. Guido asinos secum domi duxit ei leo sequebatur, quousque Guido ad domum pervenit; cum autem asini domum intrassent, leo cum cauda applausum fecit Guidoni et ad silvam cucurrit. Guido per diversas ecclesias proclamari fecit, si aliquis asinos amisisset. [100b] Et non est inventus unus, qui profiteretur, se aliquem perdidisse. Ipse aperiens fardellas divicias multas invenit, de quibus non modicum gaudens dives effectus est. Cum vero secunda die Guido ad forestam venit et instrumentum ferreum ut ligna scinderet non haberet, respexit superius et vidit simiam, quam de fovea extraxit, que cum dentibus et unguibus tantum frangebat, quod Guido sine labore asinum suum oneravit et domi est reversus. Tercia vero die Guido ad forestam revertitur, et cum sederet ad preparandum instrumentum, vidit serpentem, quem de fovea extraxit portantem lapidem in ore suo coloratum triplici colore; ex una parte erat albus, ex alia niger, ex tercia rubicundus; os suum aperuit et in gremio ejus permisit cadere et abcessit. Guido cum lapide ad unum peritum accessit; qui cum eum vidisset et virtutem ipsius cognovisset, libenter centum florenos pro lapide dedisset, Guido vero virtute lapidis multa bona acquisivit et in miliciam est promotus; quod intelligens imperator eum ad se venire precepit et lapidem habere voluit pro pecuniis, aut extra regnum mitti. Ait Guido: Domine, lapidem vendam, sed unum dico; si non valorem michi dederitis, ad me redibit. Qui dedit sibi tricentos florenos, quem tamen Guido in arca sua invenit, et imperatori reddidit; qui admirans dixit: Dic michi, unde lapidem habuisti? Ille vero a principio usque ad finem narravit, quomodo senescallus in foveam cecidit cum leone, simia et serpente, et quod pro mercede vulneratus fuit a senescallo et quid a leone, simia et serpente recepit. Hoc audiens imperator, commota sunt omnia viscera ejus contra senescallum et ait ei: Quid est, quod audio de te? Ille negare non poterat; cui imperator: O pessime, magnam ingratitudinem fecisti Guidoni, ex quo de periculo mortis te liberavit et hic eum semivivum reliquisti! O miser, ecce bestie irrationales sicut leo, simia et serpens mercedem ei reddiderunt, tu vero hodie contra bonum malum reddidisti, et ideo omnia que habes et dignitatem tuam Guidoni dabis et te hodie in patibulo suspendendum judico. Quod audientes satrape imperii, eis placuit judicium et Guido imperium regebat et vitam in pace finivit.
Moralizacio. [101] Carissimi, iste imperator est deus qui omnia videt; pauper iste est homo, qui nichil ex se habet, Job. primo: Nudus egressus sum ex utero matris mee, nudus revertar illuc. Deus pauperem istum promovit, quando eum dominum paradisi constituit. Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Fovea, in quam cecidit, est mundus, qui est plenus foveis scilicet periculis, quia totus mundus in maligno positus est. In isto mundo cecidit miser homo in multas foveas, Genes. iii: In sudore vultus tui etc. Leo in eandem foveam cecidit, scilicet filius dei, quando naturam humanam assumpsit, et in miseria magna triginta annis vixit, Psalmista: Cum ipso sum in tribulacione etc. Iste est leo, de quo dicitur Apocalyps. viii: Vicit leo de tribu Juda etc. Deinde simia i. e. tua consciencia cecidit, que ad modum simee lacerat ea, que ei displicent, quia semper contra peccatum murmurat. Item serpens cecidit in foveam, scilicet prelatus vel confessor, qui cum peccatore debet descendere i. e. condolere ejus peccatis secunda ad Corinth. vi: Quis infirmatur et ego non infirmor? Item Guido cum corda extraxit senescallum; sic filius dei cum corda passionis sue nos extraxit de fovea miserie et de potestate diaboli, sed miser homo hoc non obstante ingratus efficitur deo, quociens contra legem dei peccat. Guido erat verberatus; sic homo, quando mortaliter peccat, quantum in eo est, deum iterato crucifigit. Sed leo i. e. deus dedit Christo inquantam homo decem asinos oneratos i. e. omnia precepta sub ejus potestate, antiqua et nova, dispensando cum homine, et si illa precepta fecerimus, ad eternas divicias perveniemus. Guido ligna scindebat i. e. consciencia tua stimulat perpetrare, per que corpus et animam in die judicii operari poteris, propter que requiem eternam obtinebis; quia si contra conscienciam agas, ad gehennam deduceris. Serpens dedit ei lapidem triplici colore coloratum; sic prelatus et confessor per informacionem sacre scripture poterat lapidem i. e. Christum obtinere. Ille lapis erat niger, rubicundus, pulcher et albus; sic Christus speciosus forma pre filiis hominum; item niger erat per passionem, rubicundus per sanguinis effusionem. Qui ergo istum lapidem portat, ille habet habundanciam sine defectu, nec illum lapidem debes vendere [101b], nisi det tantum precium, quantum Christus, scilicet per contricionem, confessionem et satisfactionem; sed ingrati in patibulo infernali erunt suspensi, electi vero vitam eternam obtinebunt, quod nobis etc.
- ↑ duxit] orig. dixit.