Gesta Romanorum (Oesterley)/12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
12. De luxuria.
1872

Fairytale left blue.png 11. De veneno peccati, quo quotidie nutrimur. 13. De amore inordinato. Fairytale right blue.png

Cap. 12.

De luxuria.

Otto regnavit, in cujus imperio erat quidam sacerdos lubricus, qui propter hoc subditos suos multociens perturbavit et per hoc scandalizati multum erant. Erat unus parochialium suorum, qui nunquam interesse voluit misse ipsius, dum celebravit. Accidit quodam die festivo, quod tempore misse ejus solus in campo deambularet et miro modo siciebat, intantum quod videbatur ei, nisi sitim extingueret, moreretur. Accidit, dum ambularet, venit ad quendam rivulum purissimi fontis, in quo viso incepit haurire et fortiter bibere. Sed cum gustasset, quanto plus bibit, tanto plus siciebat. Intra se admirabatur dicens: Fontem hujus rivuli querere volo, ut de fonte bibam. Dum autem ambulasset, obviavit ei quidam senex pulcher valde et ait ei: Carissime, quo tendis? Qui ait: Ultra quam credi potest sicio. Inveni unum rivulum aque, de quo bibi, et quanto plus bibi, tanto plus siciebam. Ideo fontem hujus rivuli quero, ut de fonte bibam, si sitim extinguere possim. Ait senex: Ecce hic est fons, de quo rivulus ille procedit, sed dic michi, quare cum aliis christianis ad audiendam missam ecclesiam non intrasti? Qui respondit: Vere, domine, sacerdos noster execrabilem vitam ducit, sic quod ipsum non credo missas mundas[1] celebrare et deo placitas. Ad quem senex: Si ergo tu sitis [9b] ut dicis, ecce fons, de quo tam dulcis aqua rivuli procedit, de cujus rivulo bibisti. Respexit ille vidensque canem fetidissimum, habentem os apertum, per cujus os et dentes tocius fontis scaturicio emanabat mirabiliter. Quod dum ille perspicacius agnovisset, mente confusus expavit toto corpore pertremiscens propter fetorem non audebat gustare et tamen miro modo siciebat. Quem senex intuens ait illi: Noli timere quia potasti de rivulo hujus fontis! nullam molestiam tibi generabit. Ille hoc audiens gustavit, sitim extinguit et ait: O domine, tam dulcem aquam homo nunquam bibit. Ait senex: Vide modo, quemadmodum hec dulcis aqua per os canis fetidi observato colore proprio et sapore nec polluitur nec mutatur. Carissime, sic est de missa per indignum sacerdotem celebrata, et ideo, quamvis tibi displiceat vita talium sacerdotum, tamen missas illorum debes audire. Hiis dictis senex evanuit ab eo, et quod viderat aliis revelavit. Et post hec devote missas audivit et in pace vitam finivit.

Moralizacio. Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, in cujus imperio i. e. in mundo est sacerdos lubricus id est christianus perversus. Quia sicut sacerdos habet animas parochianorum custodire, sic et christiani virtutes, quas in baptismo receperunt, habent regere ac diligenter custodire, ne polluantur. Iste malus sacerdos multos corrumpit malo exemplo. Unde Gregorius: Quot mala exempla subditis committunt, tot animas perdunt. Sic malus christianus verbo et opere multos ad infernum trahit. Si talis fueris, fac sicut fecit ille parochianus. Ambula per campos id est per regna et castra, donec venias ad unum, quem diligit anima tua, scilicet illum senem. Senex est Christus, quem invenies per opera misericordie. Sed prius oportet te bibere de rivulo, licet non extinguas sitim. Rivulus iste, de quo bibimus, est baptismus, qui tantum sitim[2] originalis peccati extinxit, sed si iterato incideris in peccatum, amplius per eum extingui non poteris donec procedas ad istum fontem. Fons iste est dominus noster Ihesus Christus, sicut de se ipso ait: Ego sum fons aque salientis in vitam eternam. Joh. quarto. Rivuli vel vene istius fontis i. e. verba sacre scripture sepius procedunt per os fetidissimi canis, hoc est sacerdotis [10] predicatoris peccatoris. Querendum est ergo, cur scaturicio puri fontis per os fetidi canis et non alterius animalis manaverit. Responsio: sepius in sacra scriptura sacerdotes canibus comparantur. Et sicut in cane quatuor bona sunt juxta istos versus:

In cane bis bina sunt, et lingue medicina,
Naris[3] odoratus, amor integer atque latratus;

sic et in sacerdote idoneo circa salutem animarum in foro predicacionis penitentie et confessionis quatuor has proprietates fideliter debent observare: primo quod sint medici in lingua, mulcendo videlicet et lingendo vulnera peccatorum, nec nimis aspere detergendo. Vulnera enim et ulcera canes lambunt. Secundo, sicut canis per odorem narium[4] vulpem sive leporem investigat, sic sacerdos in odore confessionis vulpinas calliditates i. e. hereticas perversitates sive falsitates quoad peccati detencionem et leporinas timiditates quoad peccati detestacionem aut venie desperacionem et lupinam et leoninam ferocitatem quoad venie contemptum et alia hujuscemodi sollerter et subtiliter investigat. Tercio, sicut canis[5] fidelissimum animal esse scitur, quia pro domino suo ac pro familia domini sui et ejus animalibus ac contra malos homines periculo se exponit, sic sacerdotes pro fide catholica et pro salute animarum, non solum perrochialium suorum, sed eciam omnium fidelium christianorum corpus et animam debent exponere confidenter juxta illud Jo. x: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Item prima Joh.: Christus animam suam pro nobis posuit. Ita et nos debemus animas pro fratribus ponere. Quarto, sicut canis suo latratu fures prodit et thezaurum domini sui ipsos tollere non permittit, sic sacerdos fidelis [est] canis summi regis, latratu predicacionis, vigilancia jugis oracionis, furtum i. e. insidias et diabolicas machinationes de thezauro domini sui i. e. de anima sui proximi, quam summo thezauro i. e. precioso sanguine suo redemit dominus Ihesus Christus propellere[6] non desistit.





  1. mundas] orig. mundus.
  2. sitim] orig. sitis.
  3. naris] orig. narus.
  4. narium] orig. narem.
  5. canis] orig. canes.
  6. propellere] orig. perpellere.