10. De oblivione. | 12. De luxuria |
Cap. 11.
De veneno peccati, quo quotidie nutrimur.Alexander regnavit potens valde, qui magistrum Aristotelem in suum doctorem habebat, qui eum in omni scientia instruebat. Hoc audiens regina aquilonis filiam suam a tempore suae nativitatis veneno nutrivit, et cum pervenisset ad legitimam aetatem, erat tam pulchra et oculis hominum gratiosa, quod multi per adspectum ejus infatuati sunt. Regina eam ad Alexandrum misit, ut ejus concubina fieret. Visa puella statim captus est in amorem ejus, et dormire cum ea volebat. Hoc percipiens Aristoteles dixit ei: Nolite talia attemptare. Quae si feceritis, in continenti moriemini, eo quod ipsa sit toto tempore vitae suae veneno nutrita. Quod autem verum sit probabo statim. Hic est quidam malefactor, qui per legem debet mori. Cum ea dormiat, et tunc si verum est videbitis. Et sic factum est. Malefactor osculatus est eam coram omnibus. Statim cecidit et mortuus est. Alexander hoc percipiens magistrum miro modo laudavit, qui eum a morte liberavit. Puellam matri remisit.
Moralizacio. [9] Carissimi, iste Alexander potest dici quilibet christianus bonus fortis et potens per virtutes, quas in baptismo recepit, qui potens et fortis est, quamdiu manet in caritate et puritate vite contra diabolum mundum et carnem. Regina aquilonis est habundancia rerum, que hominem querit occidere, spiritualiter aliquando, sepius corporaliter. Puella intoxicata est luxuria et gula, que nutriuntur ex cibariis delicatis, que sunt venena anime. Aristoteles est tua consciencia sive racio, que semper murmurat et contradicit illis, que sunt anime nociva, et illum impedit, ne cum talibus immisceat se. Malefactor est vir perversus, deo inobediens, qui magis sequitur delicias carnis, quam divina precepta. Talis tota die in peccatis dormit osculando i. e. tangendo gulam et luxuriam, per quos tactus spiritualiter occiditur. Unde sapiens: Qui tangit picem, coinquinabitur ab ea. Studeamus ergo sobrie vivere, et sic poterimus ad eternam pervenire vitam.