Gesta Romanorum (Oesterley)/129

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
129. De amicicie vera probacione.
1872

Fairytale left blue.png 128. De injuste aliena bona occupantibus; gravis erit in extremis disceptatio. 130. Quod vir sapiens plus valet viro forti. Fairytale right blue.png

Cap. 129. (121.)

De amicitie vere probacione.

Quidam rex habuit tantum unicum filium, quem multum dilexit; qui filius a patre licenciam accepit, ut mundum visitaret et amicos sibi acquireret. Qui per septem annos vagabat in mundo et post hec ad patrem rediit. Pater gaudenter eum recepit et ab eo quesivit, quot amicos acquisivisset. At filius: Tres; primum amicum plus, quam me ipsum diligo, secundum tantum sicut meipsum, et tercium parum aut nichil. Cui pater: Bonum est eos probare et temptare, antequam indigeas de eis. Porcum occide et in sacco pone et in domum amici, quem plus diligis quam te, perge de nocte et ei dic, quod a casu hominem occidisti; et si inventum fuerit corpus mecum, morte turpissima ero condempnatus; rogo modo te, sicut te semper plus, quam meipsum, dilexi, succurre michi [110b] in hac maxima necessitate! Quod et factum est. At ille respondit: Sicut eum occidisti, justum est, ut pene subjaceas. Sed si corpus mecum esset inventum forte in patibulo ero suspensus; verumptamen quia amicus meus fuisti, ideo tecum pergam ad patibulum, et postquam mortuus fueris, tres vel quatuor ulnas panni tibi dabo ad corpus tuum involvendum. Ille hoc audiens ad secundum amicum accessit, et illum ut primum probavit; ille sicut primus renuit dicens: Credis me fatuum, quod in tali periculo me ponere vellem? Verumptamen quia amicus meus fuisti, ideo ad patibulum tecum pergam et in via te consolabor, quantum potero. Ille ad tercium amicum accessit et eum probavit dicens: Verecundor tibi loqui, quod numquam pro te aliquid feci et ecce nunc a casu hominem interfeci etc. At ille: Libenter hoc faciam et culpam michi imponam, et patibulum si necesse fuerit pro te ascendam. Hunc expertum est meliorem amicum suum fuisse.

Moralizacio. Carissimi, rex ille est deus omnipotens; filius unicus est quilibet bonus christianus, qui per xii annos i. e. in toto tempore vite sue habet in mundo conversari et tres amicos querere. Primus est mundus, quem plus diligit quam seipsum. Probatur hoc; propter mundum homo ponit se in periculo mortis, modo in mari, modo in terra vitam sepe amittendo, ut temporalia bona possit habere; ergo plus diligit mundum quam seipsum. Et si eum tempore necessitatis probaveris, sine dubio tibi deficiet; immo de omnibus bonis tuis si tibi dederit duas ulnas vel tres de panno ad involvendum corpus tuum, multum est. Secundus amicus, quem tantum diligis sicut teipsum, est uxor tua et filii tui et filie; que bene ad sepulchrum in morte tecum plorando pergunt, et cum uxor ad domum redierit, infra paucos dies dolor recedit et alium incipit amare. Tercius amicus, pro quo parum fecisti, est Christus, pro cujus amore pauca bona sumus operati, immo multa mala, qui tempore mortis amicus est, si contriti et confessi fuerimus; immo pro nobis mortem in cruce sustinuit.