Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/128

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
128. De injuste aliena bona occupantibus; gravis erit in extremis disceptatio.
1872

 127. De justicia et equitate disertissimi judicis Christi per occulta judicia. 129. De amicicie vera probacione. 

Cap. 128. (120.)

De injuste aliena bona occupantibus; gravis erit in extremis disceptatio.

Maximianus regnavit, in cujus imperio erant duo milites, quorum unus erat justus et timens deum, alter vero cupidus et dives, qui magis studuit mundo placere, quam deo. Miles justus quandam terram annexam terre cupidi habebat, quam cupidus toto conamine desiderabat habere. Sepius ad militem justum perrexit et ei aurum et argentum obtulit, quantum volebat, si terram illam ei venderet. Ille vero semper renuit, sic, quod tristis recessit; sed cogitabat, quomodo eum deciperet. Accidit, quod justus moreretur. Quod audiens cupidus cartam nomine defuncti scribi fecit, quomodo defunctus in vita sua per quandam summam pecunie ei terram, quam desiderabat, vendidit. Quo facto tres homines precio conduxit, ut ei perhiberent testimonium, cum quibus ad defunctum accessit et [109] sigillum ejus invenit, cameram ubi defunctus jacuit, intravit, omnes et expulit, exceptis suis testibus, deinde coram testibus sigillum in manu defuncti posuit et pollicem super sigillum ita quod cum pollice mortui cartam suam signavit, dicens: Ecce, vos estis testes hujus rei! Qui dixerunt: Sumus. Et sic ille miles terram illam ut suam occupavit. Cui[1] filius defuncti dixit: Quare terram meam occupas? Qui respondit: Pater tuus michi eam vendidit. Cui ille: Pluries ad patrem meum venisti et pecuniam obtulisti pro terra, sed pater meus numquam voluit eam vendere. Venerunt pariter ad judicem,[2] miles cupidus de emptione cartam sigillatam sigillo defuncti ostendit et testes adduxit, qui huic testimonium perhibuerunt. Cui filius defuncti dixit: Scio, quod hoc est sigillum patris mei, sed scio, quod numquam tibi vendidit; quomodo sigillum et testes optinuisti, ignoro. Judex vero istos tres abinvicem separari fecit et militem similiter et seniorem fecit adduci, querens ab eo, si oracionem dominicam sciret, et fecit eum coram eo a principio usque ad finem dicere. Qua dicta fecit illum poni in locum seorsum. Deinde jussit secundum adduci, et ait ei: Carissime, ante te socius tuus erat hic, qui michi dixit ita verum sicut pater noster; ideo nisi tu dicas michi veritatem quam a te quesiero, in patibulo te suspendi faciam. Ille cogitavit: Socius meus totum narravit, quomodo miles pollicem defuncti accepit et ejus sigillum et cartam suam sigillavit; nisi veritatem dixero, filius mortis ero. Qui omnia per ordinem narravit. Cum hoc audisset judex, fecit eum seorsum poni et tercium adduci. Cui ait: Carissime, socius vester primus dixit michi ita verum sicut pater noster, et secundus eciam; ideo nisi tu michi veritatem dixeris, morte turpissima morieris. Ille cogitavit: Socii mei omnia secreta militis narraverunt; ideo bonum est, ut veritatem dicam. Qui de verbo ad verbum judici narravit, quomodo hoc factum fuit. Quem judex seorsum poni fecit, et vocavit militem, quem torvo vultu respexit dicens: O maledicte, cupiditas tua excecavit te! Dic michi, quomodo miles defunctus terram, quam occupas, tibi vendidit! Ille vero ignorans de confessione testium allegavit, quod juste occuparet. Cui rex: Maledicte, testes perhibent testimonium contra te, quomodo post mortem pollicem [109b] ejus accepisti et sigillum ejus, et cartam tuam sigillasti. Quod audiens miles ad terram cecidit et misericordiam petivit. Ait ei rex: Misericordiam quam meruisti obtinebis. Et fecit tres testes trahi per caudas equorum usque ad patibulum, et ibi suspendi; similiter et militem. Satrape regni judicium et sapienciam regis laudabant, quod tam sapienter veritatem investigasset, et omnia que ille miles habebat dedit filio defuncti militis, qui gracias regi egit quod hereditatem sibi restituit.

Carissimi, per istos duos milites intelliguntur diabolus et primus parens; filius ejus erat totum genus humanum ab eo propagatum; hereditas paradisus, quam deus sibi dedit. Hoc videns miles cupidus scilicet diabolus accessit ad eum suggerendo et temptando, ut paradisum per peccatum amitteret; ille vero, quamdiu remansit in vita scilicet in puritate vite, hereditatem scilicet paradisum occupavit, sed eo per peccatum mortuo, quod commisit contra divinum preceptum, hereditatem perdidit, et totum genus humanum post eum. Quomodo perdidit? Dico: Carta erat scripta, quando Eva consensum prebuit, ut de ligno vite contra divinum preceptum comederet. Erat sigillata per Adam, qui erat caput racionis, et cui dabatur specialiter preceptum, comedit et uxori magis adhesit, quam deo. Sigillum, ut scitis, imprimit suam impressionem in cera; sic deus impressit suam imaginem in Adam et eum dominum mundi constituit. Psalm.: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Illam impressionem i. e. imaginem dedit diabolo, quando ei obedivit, et hoc cum pollice, postquam defunctus erat. Pollex claudit totam manum; pollice amisso manus vires amittit. Per pollicem debemus intelligere racionem, quam deus homini dedit, ut bonum eligat et malum respuat; unde quamdiu homo racione regitur et racio in eo dominatur, tamdiu poterit bene seipsum et alios regere; sed qui caret racione, caret virtute et fortitudine spirituali. Adam vero primus parens habebat scienciam a deo infusam ultra omnes creaturas, ita quod omnes creature ante peccatum ei obediebant; hoc non obstante scienter cum pollice racionis adhesit diabolo, cum diabolus ei dixerat: Non moriemini; sed si comederitis, eritis sicut dii scientes bonum et malum. [110] Diabolus cum vidisset eum sic seductum et hereditate celesti privatum, volebat filium scilicet totum genus humanum excludere; sed homo, si cautus fuerit, debet ad regem celestem accedere, ut patriarche et prophete fecerunt, qui clamaverunt ad deum pro remedio: O domine deus Emanuel rex et legifer noster exspectacio gencium et salvator earum, veni ad salvandum nos, domine deus noster! Sed diabolus producit secum tres testes, scilicet superbiam vite, concupiscenciam carnis et concupiscenciam oculorum, contra quos oportet procedere prudenter. Primum testem debemus examinare, si sciat pater noster sive oracionem dominicam, hoc est si aliquid fecerit, propter quod peccatum superbie contra eum testimonium perhibeat; humiliet se in omnibus, verbo et opere ita vere, sicut est oracio dominica, et regem celestem placabit exemplo Christi, qui erat patri obediens usque ad mortem. Si vero homo timeat secundum testem scilicet concupiscenciam oculorum scilicet mundum, in quo tantum delectatur, pure confiteatur, ut fecit secundus testis et periculum poterit evadere. Si vero homo timeat tercium testem, scilicet concupiscenciam carnis, deo satis faciat per carnis maceracionem i. e. per veram satisfactionem, ut fecit tercius testis, qui omnia recognovit, unde ipse cum duobus sociis suis in patibulo erat suspensus. Sic et nos in patibulo penitencie, de quo loquitur apostolus: Suspendium elegit anima mea, i. e. suspendium penitencie. Et si sic fecerimus vitam eternam obtinebimus.




  1. Cui] orig. cujus.
  2. ad judicem] orig. adinvicem.