Gesta Romanorum (Oesterley)/135

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
135. De consciencia nostra que dum angustiatur ad deum per confessionem et opera meritoria recurramus.
1872
Fairytale left blue.png 134. De innocenti morte Christi. 136. Quod vigilare debet pastor animarum. Fairytale right blue.png

Cap. 135. (127.)

De consciencia nostra que dum angustiatur ad deum per confessionem et opera meritoria recurramus.

Refert Augustinus de civitate dei, quod Lucrecia romana nobilissima moribus, que erat uxor Calatini, et cum ille Calatinus Sextum nomine filium imperatoris Tarquinii ad castrum suum invitasset, Sextus est statim captus in amore pulcherrime Lucrecie. Tempus aptum, quo imperator et Collatinus de Roma simul recederent, observans, et ad predictum castrum reversus ibi pernoctavit et nocte illa non ut hospes sed ut hostis cubiculum Lucrecie clam ingressus, manu sinestra opprimens pectus ejus, dextra vero gladium tenens se prodidit dicens: Sine mora michi consencias vel morieris. Illa vero nullo modo consentire volebat dixitque Sextus: Nisi michi consencias servum jugulatum nudum corpori tuo nudo eciam te jugulato sociabo, ut per orbem fama currat, Lucreciam ob stupri causam cum servo in cubiculo jugulatam. Illa vero timens de tali infamia coacta concessit. Sextus vero completa libidine recessit; ipsa vero multum dolens patrem et maritum, fratres et imperatorem, nepotes et proconsules vocavit per litteras, quos omnes presentes sic alloquitur[1] dicens: Sextus domum meam intravit hostis pro hospite. Scias tu, o Colatine, vestimenta viri alieni in lecto tuo fuisse. Verumptamen licet corpus sit violatum, animus tamen est innocens. Ideo a culpa me absolve, a pena tamen non liberabor. Statim cum gladio occultato sub clamide propria manu se transfixit. Quo facto amici ejus gladio illo [114] accepto jurant per sanguinem Lucrecie omnem progeniem Tarquinii de Roma ejicere et exstirpare, quod et fecerunt, Sextum vero auctorem criminis interfecerunt miserabiliter.

Moralizacio. Carissimi, lucretia nobilis domina est anima a deo per baptismum lota et deo conjuncta. Sextus est diabolus, qui nititur minis et muneribus animam violare. Domum ejus intrat, quando peccato consentit, cor tuum, quod est domus anime, pectus ejus opprimit, quando homo totaliter consentit, et sic eam violat, quando manum per consensum actu complet. Post hec Lucrecia scilicet anima dolens vocat patrem et maritum; sic et tu, carissime, debes vocare patrem i. e. confessorem, maritum i. e. Christum per opera misericordie et amicos i. e. sanctos cum bona devocione et ostende vitam tuam per veram contricionem et confessionem, quid et quantum contra deum deliquisti, et tunc gladio penitencie te ipsum occide i. e. vicia et peccata exstirpa et sic corpus deferatur Rome i. e. sancte ecclesie ad ostendendum, in alia forma publice vel occulte quantum deum offendisti. Tunc diabolus et omnes sui sequaces erunt expulsi et recedent confusi et tu remanebis salvus in bona vita. Quod nobis.




  1. alloquitur] orig. alloquetur.