Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/136

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
136. Quod vigilare debet pastor animarum.
1872

 135. De consciencia nostra que dum angustiatur ad deum per confessionem et opera meritoria recurramus. 137. De naturali benignitate Christi et misericordia quibus naturaliter peccatoribus convertentibus miseretur et quod Christus recipit quos mundus ejicit. 

Cap. 136. (128.)

Quod vigilare debet pastor animarum.

Quidam fur ad domum cujusdam divitis nocte venit, et ascendens tectum domus per foramen auscultare cepit, si adhuc aliquis de familia divitis vigilaret. Quod hospes considerans privatim uxori sue dixit: Interroga me alta voce, qualiter hec bona acquisivi, que habemus, nec desistas donec finaliter tibi dicam. Tunc ait mulier: O bone domine, cum nunquam fuisti mercator, dic michi qualiter tantam pecuniam, quam nunc possides, congregasti? Cui ille: Noli stulta a me hoc querere. Illa autem magis ac magis querere non cessebat. Tunc vir quasi coactus suis precibus ait: Noli me prodere, que tibi dico, et veritatem pandam! At illa: Absit hoc a me! At ille: Fur eram et nocturnis furtis omnia que nunc habeo congregavi. Cui ait mulier: Miror ergo quod nunquam fuisti deprehensus. Cui ille: Qui magister meus erat, quoddam verbum me docuit, quod septies dicebam, quando tecta hominem ascendebam, et tunc per radios lune descendebam in domum et accipiebam, [114b] quecunque volebam et sine periculo iterum per eosdem radios ascendebam et domum exibam. Ait mulier: Rogo te, dic michi illud verbum, cujus virtute sine periculo furtum commisisti. Et ille: Tibi dicam, sed alteri nullo modo dicas, ne forte possent bona nostra asportare. At illa: Nullo modo attemptabo. Qui ait: Hec sunt verba: Saxlem, saxlem. Hiis dictis mulier obdormivit, vir autem finxit se dormire et sternutabat. Fur cum audisset, gavisus est, sumpto lune radio et septies dicto carmine laxatis manibus et pedibus per fenestram in domum cecidit, et magnum sonitum fecit, fractoque crure et brachio jacuit semivivus in terra. Hospes audito sono quesivit, quasi nesciret qualiter cecidisset. At ille: Verba fabule me deceperunt. Hospes eum recepit et summo mane in patibulo suspendi fecit.

Moralizacio. Carissimi, fur iste est diabolus, qui per malas cogitaciones tectum cordis tui ascendit et foramen facit per malum consensum. Vir cum uxore est bonus prelatus ecclesie desponsatus, quem diabolus toto conamine nititur per peccatum bona sua scilicet virtutes quas in baptismo recepit auferre; sed bonus prelatus debet continue vigilare, ut non sinat furem anime domum perforare, juxta illud verbum salvatoris: Vigilate, quia nescitis, qua hora fur venturus est. Et contra ejus malicias intra se et uxorem scilicet ecclesiam providere, quomodo diabolo sit resistendum, ut cadat a corde ejus et nullo modo ei noceat. Vel alio modo potest reduci. Fur iste erat Lucifer pulcher, qui toto conamine ascendere volebat, ut alter deus esset et auferre ab eo ejus dignitatem, cum dicebat Isai: Ascendam in celum et ero similis altissimo. Quod postea ascendit per radium hoc est per suam pulchritudinem cecidit in infernum, et fregit crura sua, i. e. amisit suum decorem et honorem, quem deus ex sua bonitate sibi contulit, et suspensus est in patibulo infernali, a quo etc.