146. De principibus et aliis magnatibus fortiter arguendis pro eorum forefactis. | 148. Quod peccatum hic vel alibi certissime punietur. |
Cap. 147. (139.)
De peccati veneno quod animam intoxicat.[122] De quodam rege narratur, quem inimici ejus occidere cogitabant, et quia potens erat, veneno eum perdere voluerunt. Venerunt aliqui eorum simplici veste induti ad civitatem, ubi manebat, et ibi erat fons aque, de quo rex multociens bibebat; hunc fontem veneno undique intoxicaverunt; rex autem ignorabat et bibit, sicut solitus erat, et mortuus est.
Carissimi, rex iste est Adam primus homo, cui subjecte erant omnes creature corporales. Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Illum regem querebant demones interficere veneno, quod fuderunt in fontem. Fons ille est cor humanum, quia sicut rivuli respectu fontis exeunt, ita cor hominis influit virtutem et regimen omnibus membris. Ad illum fontem infusum fuit venenum, quando primus parens per suggestionem concepit contra dei preceptum facere et ei assensum prebuit, et tunc de isto fonte mortem bibit, et post eum quasi infiniti homines mortui sunt, donec Christus veniret et nos liberaret de isto fonte; adhuc descendunt rivuli in nobis, quia racione illius peccati semper habemus promptitudinem ad peccandum, juxta illud Genes. iii: Sensus et cogitaciones hominis prona sunt ad peccandum ab adolescencia.