Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/148

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
148. Quod peccatum hic vel alibi certissime punietur.
1872

 147. De peccati veneno quod animum intoxicat. 149. De vana gloria quam multa mala sequuntur. 

Cap. 148. (140.)

Quod peccatum hic vel alibi punietur.

Refert Agillus de Amore, quod cum ditissimus esset et transire vellet de uno regno in aliud, conduxit navem; sed[1] naute propter pecuniam eum occidere volebant; sed ipse ab eis impetravit, ut prius cantare posset ad honorem delphinis, qui in cantu hominis delectatur. Cum vero in mare projectus esset, delphin eum suscepit et in terram deportavit, et dum naute eum mortuum crederent, ipse in terra apud regem eos accusavit, qui coram rege positi victi sunt et dampnati.

Carissimi, sic modo est, si est aliquis dives diviciis virtutum, qui hujus seculi mare patienter proponit ad deum transire, venient filii diaboli et ab eo famam et bona temporalia tollunt et aliis molestiis vexant; sed certe ipse inter hec cavere debet devotis oracionibus a deo auxilium petendo, et sic portatur in terram, de qua Psalmista: Porcio mea, domine, sit in terra vivencium et inimici tradentur penis eternis.




  1. navem; sed] orig. navesque.