Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/150

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
150. De rore celestis gracie.
1872

 149. De vana gloria quam multa mala sequuntur. 151. De anima peccatrice per peccati lepram infecta quomodo curatur. 

Cap. 150. (142.)

De rore celestis gracie.

Plinius narrat, quod sit quedam terra, in qua nec ros nec pluvia descendit, unde maxima est ibi siccitas et defectus aque, quia tantum est ibi unus fons, qui habet aquam in profundum, cum vero homines aquam volunt habere, accedunt ad fontem cum omni genere musicorum, quod habent et circueunt fontem, dulcem faciunt melodiam, post melodiam aqua ascendit ad os fontis et fluit in habundancia, et sic homines aquam capiunt et recedunt.

Carissimi, terra illa sicca est mundus iste qui hominem siccum reddit ab oracione et devocione et subtrahit rorem celestis gracie. Fons iste est deus, Ecclesiastici vi: Fons sapiencie in excelsis[1] dei. Eamus ergo ad fontem illum cum instrumentis musicis i. e. cum devotis oracionibus, ut nostra vox sit dulcis in aure dilecti dei et accedet ad nos aqua gracie sue, quam etc.




  1. in excelsis] orig. et excelsis.