Gesta Romanorum (Oesterley)/149

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
149. De vana gloria quam multa mala sequuntur.
1872
Fairytale left blue.png 148. Quod peccatum hic vel alibi certissime punietur. 150. De rore celestis gracie. Fairytale right blue.png

Cap. 149. (141.)

De vana gloria quam multa mala sequuntur.

Valerius narrat, quod quidam nobilis consilium sapientis quesivit, quomodo posset nomen suam dilatare? Respondit, quod si virum illustrem [122b] occideret. Quo audito Philippum patrem Alexandri magni interfecit, ut nomen sibi acquireret; sed ille cito post miserabili morte exstinctus est.

Carissimi, aliqui nobiles ac mundi potentes per mala opera sua acquirunt nomen mendacii, sed sine dubio per illud nomen quantum est in eis dominum deum occident; ideo tales mala morte morientur, cum in inferno sepeliuntur.