Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/152

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
152. Quod Christus ab eternis periculis et demonum obsidionibus nos liberavit.
1872

 151. De anima peccatrice per peccati lepram infecta quomodo curatur. 153. De tribulacione temporali que in gaudium sempiternum postremo commutabitur. 

Cap. 152. (151.)

Quod Christus ab eternis periculis et demonum obsidionibus nos liberavit.

Quidam vero princeps nomine Cleonitus, cujus populus [119b] in quadam civitate claudebatur obsessus, qui volens populo suo caute consulere, quid sibi utilius expediret, precepit, ut unus de militibus suis obsidionem accederet, qui obsidentibus insultum preberet, ordinavit, quod in telis suis latenter et artificaliter scriberetur: Confortamine in domino et estote fideles in obsidione. In persona Cleoniti venio et obsidionem amovebo.

Moralizatio. Carissimi, princeps iste est Christus, populus obsessus in civitate peccatores in mundo, qui a demonibus obsidentur; quod si non divinitus admovemur, animas nostras occident; miles missus est predicator, apostolus ad Thim.: Labora sicut bonus miles! Ille miles in exteriori apparentia quasi adversarium peccatoribus ostendit, quia lanceam sagittam et insultus prebet, dum acuta verba nunc contra gulosos nunc contra luxuriosos et sic de ceteris proponit, sed pro certo amicus noster est, quia plus valent verbera diligentis, quam oscula blandientis.