Gesta Romanorum (Oesterley)/153

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
153. De tribulacione temporali que in gaudium sempiternum postremo commutabitur.
1872

Fairytale left blue.png 152. Quod Christus ab eternis periculis et demonum obsidionibus nos liberavit. 154. De celesti patria. Fairytale right blue.png

Cap. 153.

De tribulacione temporali, que in gaudium sempiternum postremo commutabitur.

Antiochus in civitate Antiochia regnavit, a quo ipsa civitas Antiochia nomen accepit. Ex conjuge sua filiam speciosissimam genuit. Que cum pervenisset ad etatem legitimam et species pulchritudinis accresceret, multi eam in matrimonium petebant cum magna et inestimabili dotis quantitate. Sed cum pater deliberaret, cui potissime filiam suam daret in matrimonium, hoc nesciens, quia iniqua concupiscentia crudelitatisque flamma in amorem filie sue exarsit, cepitque eam amplius diligere, quam patrem oporteret. Qui cum luctaretur cum furore, pugnat cum pudore, vincitur amore. Quadam die accessit ad cubiculum filie sue et omnes a longe sedere jussit, quasi cum filia sua colloquium secretum habiturus. Stimulante furore libidinis diu repugnante filia nodum virginitatis eripit et pudorem violavit. Cumque puella quid faceret cogitaret, nutrix subito ad eam intravit. Quam ut vidit, flebili vultu ait: Ob quam rem affligitur anima tua? Puella ait: O carissima, modo in cubiculo isto duo nobilia nomina perierunt. Ait nutrix: Domina, quare hoc dicis? At illa: Quia ante matrimonium meum pessimo scelere sum violata. Nutrix cum hec audisset et vidisset, amens quasi facta ait: Et quis diabolus tanta audacia thorum regine ausus est violare? Ait puella: Impietas fecit hoc peccatum. [120] Nutrix ait: Cur non indicas patri? Puella ait: Ubi est pater? Si intelligas, peribit nomen patris in me; mortis mihi remedium placet. Nutrix audivit eam mortis remedium querere, blando eam sermonis eloquio revocavit, ut a proposito suo recederet. Inter hec impius pater, cum simulata mente ostenderet civibus pium patrem, inter domus parietes maritum se esse filie letatur, et ut semper impiis filie thoris frueretur, ad expellendos petitores, qui eam in conjugem petebant, novum genus nequicie cogitavit; questionem vero proponebat, dicens: Si quis questionis mee solucionem invenerit, filiam meam in uxorem habebit, et si defecerit, decollabitur. Plurimi undique reges propter incredibilem et inauditam puelle speciem venerunt, si quis forte prudentia litterarum questionis solucionem invenisset. Quasi nihil dixisset, decollabatur et caput ejus supra portam suspendebatur, ut advenientes imaginem mortis viderent et turbarentur, ne ad tales condiciones accederent. Hoc totum fecerat, ut ipsemet cum filia sua poterat in adulterio permanere. Cum vero tales crudelitates exerceret Antiochus, interposito brevi tempore adolescens quidam Tyrus patrie sue princeps locuples valde, Appollonius nomine, bene litteratus, navigans Antiochiam intravit, ingressusque ad regem ait: Ave, rex! Et ille: Salvi sint nupturi parentes tui! Ait juvenis: Peto filiam tuam in uxorem. Rex, ut audivit, quod audire nolebat, at respiciens juvenem et ait: Nosti nuptiarum condicionem? Ait juvenis: Novi et ad portam vidi. Indignatus rex ait: Audi ergo questionem! Scelere vehor, materna carne vescor, quero fratrem meum matris mee virum, nec invenio. Puer accepta questione paullulum recessit a rege, et cum scientiam quereret, deo favente solucionem questionis invenit, et reursus ad regem ait: Bone rex, proposuisti questionem, audi ergo solucionem! Nam quod dixisti: Scelere vehor, non es mentitus; te enim ipsum intuere! Materna carne vescor; filiam tuam respice. Rex cum audivit solucionem questionis juvenem solvisse, timens, ne peccatum suum patefieret, irato vultu eum respiciens dixit: Longe es juvenis a questione, nichil verum dixisti, decollari quidem promerueris, sed ecce habebis dierum triginta spacium; recogita tecum, revertere ad terram tuam! Et si solucionem questionis inveneris, filiam meam in matrimonium accipies; sinautem, decollaberis! Juvenis turbatus accepto comitatu navem ascendens tendens in patriam Tyrum, sed post recessum adolescentis vocavit rex dispensatorem suum, Thaliarchum [120b] nomine, cui ait: Taliarche secretorum meorum magister fidelissime, scias, quod Tyrus Appollonius invenit questionis mee solucionem! Ascende ergo confestim navem ad persequendum eum, et cum perveneris Tyrum, quere eum et cum ferro vel veneno interfice eum! Reversus dum fueris, premium magnum accipies. Thaliarchus scutum accipiens pecuniamque pergens ad patriam juvenis venit. Appollonius vero prius venit et ad domum suam introivit, apertoque scrinio omnes libros respexit et nihil aliud invenit, nisi quod regi dixerat, et dixit intra se: Ni fallor, Antiochus rex impio amore diligit filiam suam. Et recogitans secum dixit: Quid agis, Appolloni? Conclusionem ejus solvisti et filiam non accepisti. Ideo delatus es a deo, ut non morieris. Continuoque jussit sibi naves preparare et eas centum millibus modiorum frumenti onerari et multo pondere auri et argenti et veste copiosa, et cum paucis secum fidelissimis hora noctis tercia navim ascendit tradiditque se alto pelago. Alia vero die queritur a civibus suis et non invenitur. Meror ingens nascitur, quod amantissimus princeps patrie nusquam comparuit, planctus magnus erat in civitate, tantus vero amor civium circa eum erat, ut multo tempore tonsores cessarent, publica spectacula tollerentur, balnea clauderentur, non templa nec tabernas quisquis ingreditur, et cum talia agerentur, supervenit Thaliarchus, qui a rege Antiocho ad necandum missus erat, et videns omnia clausa, dixit quidam puero: Indica mihi, si vivere velis, ex qua causa civitas ista in luctu moratur? Ait puer: O carissime, nescis tu illud? Quid interrogas? Civitas hec in luctu moratur, quia Appollonius princeps patrie hujus ab Antiocho rege regressus nusquam comparuit. Thaliarchus cum hoc audisset, gaudio plenus ad navem rediit et Antiochiam intravit, ingressusque ad regem ait: Domine mi rex, letare, quia Appollonius vos timens nusquam comparuit. Rex ait: Fugere quidem potest, sed effugere non potest. Statim hujusmodi edictum posuit: Quicunque Appollonium Tyrum contemptorem regni mei exhibuerit, accipiet quinquaginta talenta auri; qui vero caput ejus, centum accipiet. Hoc facto non tantum inimici sed amici cupiditate seducti ad persequendum Appollonium properabant. Querebatur vero Appollonius per mare, per terras, per silvas, per universas indagines, et non inveniebatur. Tunc rex jussit sibi classes navium preparari ad persequendum juvenem, sed et moram facientibus, qui classes sibi navium preparabant, Appollonius Tharsim devenit et deambulans juxta litus, visus est a quodam servo suo Elinato[1] nomine, qui supervenerat in ipsa hora, et accedens ad eum dixit: Ave, rex Appolloni! [121] Ille salutatus[2] fecit, ut potentes facere consueverant, sprevit hominem. Tunc senex indignatus est valde et iterum salutavit eum et ait: Ave, rex Appolloni! Resaluta et noli despicere paupertatem honestis moribus decoratam! Si enim scis, quod scio, cavendum est tibi! Et ille: Si placet, dicito mihi! Qui ait: Proscriptus es. At ille: Et quis patrie sue proscripsit principem? Elinatus ait: Rex Antiochus. Qua ex causa? Elinatus ait: Quia quod pater est, tu esse voluisti. Appollonius ait: Et pro quanto me proscripsit? Et ille: Quicunque te illi vivum exhibuerit, quinquaginta talenta auri, qui vero caput tuum protulerit, centum accipiet; et ideo moneo te, fuge in presidium. Sed cum hec dixisset, Elinatus recessit. Tunc Appollonius eum rogavit, ut ad se veniret, et centum talenta auri daret ei, et ait: Accipe tantum de paupertate mea, quia meruisti, et amputa caput meum et regi presentes et tunc magnum gaudium habebit! Ecce habes centum talenta auri et tu es innocens, quia te conduxi, ut gaudium offeras regi. Cui senex ait: Domine, absit hoc a me, absit ut hujusmodi rei causa premium accipiam! Apud bonos homines amicicia premio non est comparanda. Et valedicens discessit. Post hec Appollonius cum spaciatur in eodem loco supra litus, vidit hominem contra se venientem dolentem et mesto vultu, Stranguilionem nomine. Accessit ad eum protinus et ait Appollonius: Ave, Stranguilio! Et ipse ait: Ave, domine Appolloni! Et rursum ait: Quare in his locis turbata mente versaris? Ait Appollonius: Quia filiam regis, ut verum dixeram, conjugem et in matrimonium petivi: petivi itaque, si fieri potest, in patria nostra nolo latere. Stranguilio ait: Domine Appolloni, civitas nostra pauperrima est et non potest tuam nobilitatem sustinere; preterea duram famem et sterilitatem patimur annone, nec eciam jam civibus ulla spes est salutis, sed crudelissima mors est ante oculos nostros. Appollonius ait: Agite gratias deo, qui me profugum vestris finibus applicuit! Dabo civitati vestre centum millia modiorum frumenti, si fugam meam tantum celaveritis. Stranguilio ut hec audivit, prostravit se ante pedes ejus et ait: Domine Appolloni, si esurienti civitati subveneris, non solum fugam tuam celabimus, sed, si necessitas fuerit, pro salute tua dimicabimus. Ascendensque Appollonius tribunal in foro presentibus cunctis civibus de ejus[3] civitate dixit: Cives Tharsenses, quos annone penuria turbat et opprimit, ego Tyrus Appollonius relevo; credo enim vos hujus beneficii memores fugam celaturos. Scitote enim, non me malicia [121b] Antiochi esse fugatum, sed per viam feliciter huc sum delatus. Dabo itaque vobis centum milia modiorum frumenti eo precio, quo sum in patria mercatus, octo ereis singulos modios. Cives hec audientes, quod singulos modios octo ereis mercarentur, hilares effecti sunt ac gratias agentes statim frumenta parabant. Tunc Appollonius ne deposita regia dignitate mercatoris magis quam donatoris nomen videretur assumere, preciumque assumens ejusdem civitatis utilitatibus redonavit. Cives autem ut tanta viderent ejus beneficia, bigam in foro statuerunt, in qua stans dextra manu fruges et sinistro pede calcaret, et in base scripserunt: Civitati Tharsie Tyrus Appollonius donum dedit, quod civitatem a seva morte liberavit. Deinde interpositis paucis diebus hortante Stranguilione et Dionysiade ejus conjuge ad Pentapolim Tyrenorum navigare proposuit, ut illic lateret eo, quod beneficia cum opulentia et tranquillitate agerentur. Ideo cum ingenti honore ducitur ad mare, et valedicens omnibus, ascendit ratim, sed tribus diebus et noctibus totidem ventis prosperis navigans, subito pelagus mutatus est, postquam littus Tharsie reliquit. Nam paucis horis ventis concitatis aquilone vento auroque instante classe celum nimia se pluvia erupit, populus Tyri procella corripitur, ratis pariter dissolvitur, zephyri fretum perturbant, grando ac nubes tenebrosa incumbebant, flant venti fortiter intantum, quod mors cunctos occuparet; tunc unusquisque rapuit sibi tabulas, tamen in illa caligine tempestatis omnes perierunt, Appollonius vero unius tabule beneficio in Pentapolitanorum litore est pulsus. Stans autem in litore, intuens mare tranquillum, sic ait: O pelagi fides, facilius incidam in manus crudelissimi regis, quo pergam, quam patriam petam; quis notus huic ignoto auxilium dabit? Hec dum loqueretur Appollonius, aspexit juvenem venientem contra se, quendam robustum piscatorem, sordido sacco coopertum. Cogente necessitate prostravit se ad pedes ejus, profusis lacrimis ait: Miserere, quicunque es, nudo naufrago, non humilibus parentibus sed notabilibus genito, et ut scias, cui misereris, ego sum Tyrus Appollonius patrie mee princeps; deprecor te auxilium vite mee. Piscator, ut vidit speciem juvenis, misericordia motus erigit illum et duxit infra tecta domus, posuit epulas, quas habere potuit, et, ut plenius sue pietati satisfaceret, exuens se, tribunarium in duas partes dividens, unam dedit juveni, dicens: Tolle, quod habeo, et vade in civitatem! Ibi invenies forsitan, qui tui misereatur; si non invenies, huc ad me revertere; paupertas quecunque sufficiat. Piscemur simul; illud tantum admoneo te, ut, si quando dignitati tue redditus [122] fueris, ne despicias tribunarii paupertatem. Appollonius: Si non memor fuero, iterum naufragium patiar, nec tui similem inveniam! Et hec dicens, demonstrata sibi via carpens igitur portas civitatis ingreditur. Dumque cogitaret, unde peteret auxilium vite, vidit per plateam puerum nudum currentem, oleo caput unctum, sabano precinctum, voce magna clamantem et dicentem: Audite, omnes, audite, peregrini et servi, qui ablui vult, pergat gymnasium![4] Audito hoc Appollonius, exuens se tribunarium, ingreditur lavacrum, utitur liquore, et dum singulos intuetur, querit sibi parem nec invenit, et subito Altistratus rex totius regionis ingressus est cum turba famulorum. Cum rex ludum spere cum servis suis exerceret, admisit se Appollonius regi, et decurrentem sustulit speram, et subtili velocitate percussam ludenti regi remisit. Tunc rex suis famulis ait: Recedite, hic enim juvenis, ut suspicor, mihi comparandus, est Appollonius. Appollonius, ut audivit se laudari, constanter accessit ad regem, et accepto cyramoco docta manu circumlavit eum cum subtilitate; deinde in solio gratissimo fovit eum et exeunte eo ab officio discessit, dixitque rex ad amicos suos post discessum adolescentis: Juro vobis in veritate, melius me nunquam abluisse, quam hodie beneficio adolescentis nescio cujus. Et respiciens unum de famulis ait: Juvenis ille, qui mihi officium fecit, vide, quis sit! Et ille secutus juvenem, vidit eum sordido tribunario indutum, reversusque ad regem dixit: Juvenis ille naufragus est. Rex ait: Unde scis? Et ille tacente illo, habitus indicat causam. Ait rex: Vade celerius et dic ei: Rogat te rex, ut venias ad cenam. Appollonius, ut audivit, acquievit et cum famulo venit ad regem. Famulus prius ingressus ait ad regem: Naufragus adest, sed propter sordidum habitum introire verecundatur. Statimque rex jussit eum vestibus indui dignis et ad cenam ingredi. Ingressus Appollonius triclinium regis contra regem assignato loco discubuit, infertur prandium, deinde cena regalis. Appollonius cunctis epulantibus non epulabatur, sed aurum et argentum in ministerium regis diu flens intuebatur. Tunc unus de discumbentibus ad regem ait: Nisi fallor, juvenis iste fortune regis invidet. Rex ait: Male suspicaris, fortune mee non invidet, sed plura se perdidisse tristatur. Et respiciens Appollonium[5] hilari vultu, ait rex: Juvenis, epulare nobiscum et de deo meliora spera! Et dum hortaretur juvenem, subito introivit filia regis virgo jam adulta, deditque osculum patri suo, deinde cunctis discumbentibus amicis. Que dum [122b] oscularetur singulos, reversa est ad patrem et ait: Bone pater, quis est iste juvenis, qui contra te locum honoratum tenet, qui multum dolet? Ait rex: O dulcis filia, juvenis iste naufragus est et gymnasia mihi gratissime fecit, propter quod ad cenam vocavi illum; quis autem sit nescio; sed si vis scire, interroga eum; te decet omnia nosse, et forsitan, dum cognoveris, misereberis ei. Hec audiens puella ad juvenem accessit et ait: Carissime, generositas nobilitatem ostendit. Si tibi molestum non est, indica mihi nomen tuum et casus tuos. Et ille: Si nomen queris, in mare perdidi, si nobilitatem, Tyro reliqui. Ait puella: Apertius dic, ut intelligam! Tunc Appollonius nomen suum et omnes casus exposuit. Finitis sermonibus fundere lacrimas cepit. Quem ut vidit rex flentem, ait filie: Nata dulcis, peccasti; dum nomen et casus adolescentis petivisti, veteres ejus dolores renovasti. Dulcis ergo filia, ex quo jam scis veritatem, justum est, ut liberalitatem tuam quasi regiam ei ostendas. Puella ut audivit voluntatem patris, respiciens juvenem ait: Noster es, Appolloni! Depone merorem et a patre meo locupleteris. Appollonius cum gemitu et verecundia gratias egit. Tunc rex ait filie sue: Defer liram, ut cum cantu exhilares convivium. Puella jussit sibi afferri liram et cepit cum omni dulcedine liram percutere. Omnes eam ceperunt laudare et dicere: Non potest melius nec dulcius audiri. Inter quos solus Appollonius tacuit. Ait ei rex: Appolloni, fedam rem facis. Omnes filiam meam in arte musica laudant; quare tu solus vituperas? Ait ille: Bone rex, si permittas, dico, quod sentio. Filia tua in artem musicam incessit et nondum didicit; igitur jubeas mihi tradi liram et statim scias, quod nescivisti! Rex ait: Appolloni, video te eruditum in omnibus. Jussit sibi tradi liram et egresso foras corona capitis eum decoravit, accipiensque liram intravit triclinium, pulsabat ante regem tanta dulcedine, ut omnes non Appollonium sed Appollinem crederent. Discumbentes cum rege dixerunt, quod nunquam melius audissent nec vidissent. Filia regis hec audiens respiciens juvenem capta est in amorem ejus et ait ad patrem suum: O pater, permittas me dare juveni, quod mihi placet. Ait rex: Permitto. Illa respiciens Appollonium ait: Magister Appolloni, accipe ex indulgentia patris mei auri ducenta talenta, argenti libras quadringentas vestemque copiosam servos xx, x ancillas. Quibus ait: Afferte, quod promisi! Et presentibus amicis exposito triclinio jussu regine allata sunt omnia. Quo facto levaverunt se omnes et licenciati discesserunt. Appollonius ait: Bone rex miserorum misericors et tu regina amatrix studiorum et dilectrix philosophie, valete! [123] Et respiciens famulos, quos sibi regina donaverat, ait: Attollite, famuli, hec, que mihi data sunt, et eamus et hospicium queramus. Puella timens, ne amatorem perderet, tristis est facta; respiciens ad patrem ait: Bone rex et pater optime, placeat tibi, ut Appollonius hodie ditatus abscedat, et quod illi donavimus a malis ne rapiatur. Tunc rex festinus jussit sibi assignari aulam, ubi honeste quiesceret. Puella vero amore accensa inquietam habuit noctem, mane vero cubiculum patris adiit. Quam ut vidit pater, dixit: Quid est hoc, quod preter consuetudinem ita mane evigilasti? Puella ait: Requiem habere non potero, et ideo, carissime pater peto, ut me tradas juveni ad doctrinandam, quod potero artem musicam et alia addiscere. Rex hec audiens gavisus est, jussit ad se juvenem vocari, cui ait: Appolloni, filia mea multum cupit artem tuam addiscere; ideo rogo te, ut ei ostendas omnia, que nosti, et ego mercedem condignam retribuam. Et ille: Domine, paratus sum voluntati vestre satisfacere. Docuit puellam, sicut ipse didicit; post hec puella pre nimio amore juvenis infirmatur. Rex ut vidit filiam suam incurrisse egritudinem, subito medicos vocavit, illi vero venas et singulas partes corporis tangebant et nullam egritudinem invenerunt. Post paucos dies tres juvenes nobilissimi, qui per longum tempus filiam in matrimonium petierant, regem una voce pariter salutaverunt. Quos intuens rex ait: Qua de causa venistis? At illi: Quia sepius nobis promisistis uni ex nobis dare filiam vestram in matrimonium; propter quod hodie simul venimus; cives tui sumus, divites et ex nobilibus parentibus geniti, et ideo de tribus tibi elige, quem vis habere generum. Rex ait: Non apto tempore me interpellastis. Filia mea studiis vacat et ob amorem studiorum imbecillis jacet. Sed ne videar vobis nimis diferre, scribite in codicillis vestris nomina vestra et dotis quantitatem, que transmittam filie mee, ut ipsa eligat, quem voluerit. Illi hoc fecerunt, rex accepit scripturam et legit, signavitque, dedit Appollonio, dicens: Tolle, magister, has scripturas et trade discipule tue! Appollonius recepit scripturas et puelle portavit. Puella ut vidit, quem diligebat, ait: Magister, quid est, quod solus introisti in cubiculum? Appollonius ait: Sume codicillos, quos tibi misit pater tuus, et lege! Puella codices aperuit et legit tria nomina petitorum, projectisque codicillis respiciens Appollonium dixit: Magister Appolloni, utrum non doles, quod alteri debeo in matrimonium tradi? Et ille: Non, quia omne, quod est tibi honor, erit et commodum meum. Ait puella: Magister, si me amares, doleres.[6] Hec dicens [123b] rescripsit, signavit codicillos, traditque Appollonio, ut eos regi deferret, et scripsit hec: Rex et pater optime, quoniam clementia permisit mihi, ut rescribam, rescribo: Illum naufragum volo in conjugem habere. Rex cum legissit voluntatem puelle, ignorans, quem naufragum diceret, respiciens ad juvenes ait: Quis vestrum naufragium passus est? Unus ex illis nomine Ardonius dixit: Ego passus sum naufragium. Alius ait: Morbus te consumat nec salvus nec sanus sis, cum sciam te coetaneum meum! Portam civitatis nunquam exiisti! Ubi naufragium fecisti? Rex cum non invenisset, quis eorum naufragium fecisset, respexit Appollonium dicens: Tolle codicillos et lege! Potest enim fieri, quod ego non noverim; tu intelligis, qui presens fuisti. Appollonius acceptis codicillis velociter percurrit, et ut sensit se amari, erubuit. Cui rex ait: Appolloni, invenisti naufragum? At ille pre rubore pauca dixit; rex vero cum intellexit, quod filia eum voluit, aliis ait: Dum tempus fuerit, veniam ad vos. Illi vero valedicentes recesserunt. Ipse vero solus introivit ad filiam suam et ait: Quem tibi elegisti conjugem? Illa autem prostravit se cum lacrimis et ait: Pater carissime, naufragum Appollonium peto. Rex cum lacrimas filie sue vidisset, levavit eam a terra et sic alloquitur dicens: Nata dulcis, noli de aliqua re cogitare, quia talem concupisti, quem et ego; ut enim vidi, quia et amando factus sum pater, diem tibi nuptiarum sine mora constituam. Postera ergo die vocantur amici vicinarum urbium ad regem, quibus ait: Carissimi, filia mea vult nubere Appollonio magistro suo; peto itaque, ut vobis omnibus sit leticia, quia filia mea prudenti viro sociatur. Hec igitur dicens constituit diem nuptiarum. Que cito concepit, et dum puerum in utero haberet, accidit, quod cum ambularet cum rege Appollonio viro suo juxta litus maris, vidit navem speciosam. Cognovit eam Appollonius, quod esset de patria sua; conversus ad nauclerum ait: Unde venis? At ille: A Tyro. Appollonius ait: Patriam meam nominasti. Alter respondit: Ergo Tyrus es tu? Et ille: Ut dicis. Nauclerus ait: Nosti aliquem patrie illius principem, nomine Appollonius? Nauclerus dixit: Peto ubicunque illum videris, dicas ei, ut gaudeat et exultet, quia rex Antiochus fulmine percussus est cum filia sua, opes autem regni Antiochie reservantur Appollonio. Appollonius ut hoc audivit, plenus gaudio ad conjugem suam ait: Peto itaque, ut me abire permittas ad percipiendum regnum. Illa ut audivit, profusis lacrimis ait: O domine, si in longinquo itinere esses constitutus, ad partum meum festinare debueras, et modo recedere velis, cum juxta me sis; sed si hoc velis, pariter navigemus. Et veniens ad patrem ait: O pater, letare et gaude, quia sevissimus [124] rex Antiochus cum filia sua dei judicio in fulmine percussus est, opes autem et diademata nobis sunt reservata. Permitte me navigare cum viro meo! Rex autem exhilaratus naves jubet produci in litus et omnibus bonis impleri; propterea nutricem ejus, nomine Ligozidem, et obstetricem propter partum ejus simul navigare precepit,[7] et data proficiscendi copia deduxit ad litus, osculaturque filiam et generum, navigabant. Sed cum per aliquot dies in mari fuissent, surrexit tempestas magna; puella interim infirmatur, procreans filiam, quod facta est quasi mortua. Quod cum videret familia, exclamabat voce magna et ululatu. Hec audiens Appollonius, cucurrit, vidit conjugem suam quasi mortuam jacentem, ut ei videbatur, scidit a pectore suo vestes, profusis fletibus jactavit se super corpus ejus et ait: Cara conjux Altistratis filia, quid respondebo patri tuo pro te? Et cum hoc dixisset, dixit ei gubernator: Corpus mortuum navis sufferre non valet; jube ergo corpus in pelagum mitti, ut possimus evadere. Appollonius ait ad eum: Quid dicis, pessime? Placet tibi, ut hoc corpus in pelagus inmittam, quod naufragum me et egenum suscepit? Vocavit servos suos et ait: Faciatis loculum et foramina et cum bitumine liniri et sit carta plumbea intus posita et obturetur, perfecto loculo regalibus ornamentis exornent. Puellam in loculo ponunt et copiam auri ad caput ejus, et dedit osculum funeri, fundens super eam lacrimas. Tunc jussit infantem tolli et diligenter nutriri, ut pro filia nepotem regi ostenderet, et jussit loculum mitti in mari cum maximo fletu. Tercia vero die unda maris ejecit loculum ad litus Ephesorum a longe a domo cujusdam medici, Cerimonis nomine, qui cum discipulis suis eadem die in litore ambulavit. Tunc vidit loculum effusis fluctibus jacentem, ait servis suis: Tollite hunc loculum cum omni diligentia et ad villam perferte! Quod cum fecissent, medicus aperuit, vidit puellam regalibus ornamentis decoratam et speciosam valde et quasi mortuam jacentem, obstupuit et ait: O bona puella, quare estis sic derelicta? Vidit subtus caput ejus pecuniam positam et sub pecunia cartam scriptam et ait: Perquiramus, quid continetur in carta! Quam cum aperuisset, invenit titulum scriptum: Quicunque hunc loculum invenit, peto, ut x aureos habeat et x funeri impendat; hoc enim corpus multas lacrimas reliquit parentibus et dolores amaros. Quod si aliud fecerit, quam quod dolor exposcit, ultimum diem incidat, nec sit, qui ejus corpus sepulturae commendat. Perlectis autem cartulis ad servos suos ait: Prestemus corpori, quod dolor [124b] exposcit! Juro vobis per spem vite mee, in hoc funere amplius me erogaturum, quam dolor imperat. Continuo jubet parari rogum, sed cum edificatur atque deponitur, supervenit discipulus medici adolescens et, quantum ad ingenium pertinet, senex. Hic cum corpus speciosum super rogum positum videret, intuens eum magister ait: Bene venisti, hec enim hora expectavit te. Tolle ampullam unguenti et quod supremum est de funere, superfunde sepulture! Venit juvenis ad corpus, extraxit de pectore vestes, fudit unguentum tractum manu, totum corpus ad precordia vivere sensit. Obstupuit juvenis, palpat venas et indicia rimatur narium, labia labiis probat, sensit vitam cum morte luctantem et ait ad servos: Supponite faculas per quatuor angulos lente et temperate! Quo facto sanguis ille, qui coagulatus erat, est liquefactus. Quod ut vidit juvenis, ait magistro: Puella, quam mortuam dicis, vivit, et ut facilius mihi posses credere, experimento satisfaciam. Hiis dictis tulit puellam et in cubiculum suum posuit, super pectus ejus calefaciens oleum, madefecit lanam et posuit super corpus suum, sic, quod sanguis ejus, qui intus erat, coagulatus esset, tempore liquefactus est, cepitque spiritus per medullas descendere. Venis itaque patefactis, aperuit oculos et recipiens spiritum ait: Qualis tu es, non tangas aliter, quam oportet tangere, quia filia regis sum et regis uxor. Juvenis hec audiens, gaudio plenus introivit ad magistrum in cubiculum, et ait: Ecce, magister, puella vivit! Qui ait: Probo peritiam, artem laudo, prudentiam miror. Diligentiam audi discipline, noli artis tue esse ingratus, accipe mercedem, hec enim puella multam pecuniam secum attulit! Et jussit eam salubribus vestibus cibis et fomentis optimis recreari. Post paucos dies, ut cognovit eam ex regio genere ortam esse, adhibitis amicis, filiam sibi adoptavit, et rogabatur ab ea cum lacrymis, ne ab aliquo tangeretur. Inter sacerdotes Dyane templi eam cum feminis misit, ut inviolabiliter servaretur. Inter hec dum Appollonius navigat cum ingenti luctu, gubernante deo applicuit Tharso et descendens a rati petiit domum Stranguilionis et Dyonisiadis. Quos cum salutasset, omnes casus suos exposuit ei dicens: Cum dolore mortua est conjux mea; tamen filia est servata, de qua gaudeo; ideo sicut in vobis confido, amissum regnum, quod mihi servatur, accipere volo, neque ad socerum revertar, cujus in mari perdidi filiam, sed agam potius opera mercatoris. Vobis commendo [125] filiam meam, ut cum filia vestra Philomacia nutriatur nomine, et ut filia mea vocetur Tharsia; preterea uxoris mee nutricem Ligozidem nomine curam tue puelle custodire volo. Hec dicens tradidit Stranguilioni infantem, deditque aurum, argentum et vestes copiosas et juravit, neque barbam neque capillos nec ungulas tonsurum, nisi prius filiam suam dedisset in matrimonium. At illi stupentes, quod tam graviter juraverat, cum magna diligentia educaturos se puellam repromittunt; Appollonius autem navem ascendit et ad longinquas regiones navigabat. Interea puella Tharsia expleta quinquennis studiis liberalibus traditur una cum Philomacia filia eorum coetanea sua; cumque ad xiv annos pervenisset, reversa de auditorio invenit nutricem suam Ligozidem subitaneam invalitudinem incurrisse, et sedens juxta eam causas infirmitatis explorat. Cui nutrix: Audi, bona filia, verba mea et in corde tuo reserva. Quem putas tu patrem aut matrem vel patriam? Ait puella: Patriam Tharsum, patrem Stranguilionem, matrem Dyonisiadem. Nutrix ingemuit et ait: Audi, filia, originem natalium tuorum, ut scias, quomodo post mortem meam agere debeas! Est tibi pater nomine Appollonius, et mater Lucina Altistratis regis filia. Que cum te pareret, statim preclusa spiritu mortua est. Quam pater tuus Appollonius effecto loculo cum ornamentis regalibus in mare misit, et xx sistercias auri posuit sub caput, et ubicunque esset devoluta, ille in auxilium ejus fuissent. Navis quoque luctantibus ventis cum patre tuo lugente et te in cunabulis posita pervenit ad hanc civitatem. Hiis ergo hospitibus Stranguilioni et Dyonisiade una mecum te commendavit Tyrus Appollonius, votumque fecit, nec barbam nec capillos nec ungues tonsuros, nisi prius te nuptui traderet. Nunc autem moneo, si post mortem meam hospites, quos parentes appellas, injuriam aliquando tibi forte fecerint, ascende in forum et ibi invenies statuam patris tui stantem. Apprehende illam et clama: Filia ejus sum, cujus est hec statua! Cives vero memores beneficiorum patris tui injuriam tuam vindicabunt. Cui Tharsia: Cara nutrix, deum testor, si ista mihi non dixisses, unde essem penitus nescirem. Et cum adinvicem loquerentur, nutrix emisit spiritum. Tharsia vero corpus nutricis sue sepelivit et per totum annum ejus mortem lugebat. Post vero induit priorem dignitatem, petiit scolas ad studia liberalia, et dum de scolis reverteretur, non prius cibum sumpsisset, antequam nutricis monumentum introisset. Ferens ampullam vini ingrediebatur et ibi manens parentes suos vocabat. Et dum hec agerentur, quadam die Dionisiades [125b] cum filia sua Philomacia transibat per forum. Videntes omnes cives speciem Tharsie et ornamentum dixerunt: Felix pater, cujus filia Tharsia est! Illa vero et que adheret ei turpis est et dedecus. Dyonisiades ut audivit Tharsiam laudari et filiam suam vituperari, conversa in insaniam furoris sola sedens secum cogitavit: Pater ejus, ex quo hinc profectus est, habet annos xiv; non veniet ad recipiendum filiam, nec litteras pro ea misit; puto quod mortuus est, nutrix ejus mortua est, neminem habeo emulum; occidam eam et ornamentis ejus filiam meam ornabo. Et cum hec cogitasset, venit quidam de villa Theophilus nomine, quem vocans ait: Si cupis premium accipere, Tharsiam interfice! Ait villicus: Quid peccavit innocens virgo? Et illa: Pessima est, et ideo mihi negare non debes; fac quod jubeo, et si non feceris, male tibi eveniet. Et ille: Dic mihi, domina, qualiter hoc potest fieri? Que ait: Consuetudo ejus est, mox ut venerit de scolis, non prius sumere cibum, quam nutricis sue introierit monumentum, ubi te cum pugione paratum inveniat. Apprehende crines ejus a vertice, et eam interfice, et corpus ejus mitte in mare, et libertatem tuam a me cum magno premio accipies. Villicus tulit pugionem; gemens et flens ibat ad monumentum et dixit: Heu non merui libertatem, nisi per sanguinis effusionem innocentis virginis? Puella autem rediens de scolis monumentum cum ampulla vini intravit, sicut solebat facere; villicus impetum fecit et apprehendens crines puelle jactavit eam in terram. Dum autem volebat eam percutere, ait ad eum Tharsia: O Theophile, quid peccavi contra te vel contra aliquem, ut moriar? Ait villicus: Tu nihil peccasti, sed pater tuus, qui te cum magna pecunia et ornamentis regalibus reliquit. Cui puella: Peto, domine, ut si nulla spes mihi est, permittas me deum testari. Cui villicus: Testare, et deus ipse scit, quod coactus te interficio. Illa vero cum esset posita in oratione, venerunt pirate videntes puellam sub jugo mortis stare, et hominem armatum volentem percutere eam, clamaverunt: Parce, crudelissime barbare! Illa est nostra preda, non tua victoria. At ille, ut talia audivit, fugiens post monumentum latuit in litore, pirate vero rapuerunt virginem, mare petunt. Villicus rediit ad dominam et ait: Quod jussisti, factum est; tu vero, ut consulo, induas te lugibilem vestem et ego tecum, et effundamus lacrimas falsas in conspectu civium, et dicemus eam ex gravi infirmitate defunctam. Stranguilio ut audivit, terror et stupor eum invasit, et dixit: Da ergo et mihi vestem lugibilem, ut lugeam, quia tali scelere sum involutus! Heu quid faciam! Pater puelle istam civitatem a periculo [126] mortis liberavit, propter istam civitatem naufragium pertulit, bona perdidit et penuriam perpessus est, et restitutum est ei malum pro bono! Filiam suam, quam nobis misit nutriendam, crudelis leena devoravit. Heu cecatus sum, lugeam innocentem, vinctus sum ad pessimum venenosumque serpentem. Elevans oculos ad celum ait: Deus, tu scis, quia mundus sum a sanguine Tharsie; et requiras a Dyonisiada! Respexit uxorem suam et ait: Quomodo suffocasti filiam regis, inimica dei hominumque obprobrium! Illa vero induit se et filiam suam lugubres vestes, falsasque lacrimas fuderunt coram civibus, [dicentes:] Cives carissimi, ideo ad vos clamamus, quia spes oculorum nostrorum Tharsia, quam vidistis, subito dolore defuncta est et nobis cruciatus et amaros fletus reliquit; quam digne sepeliri fecimus. Tunc pergunt cives ubi figuratum erat ex promeritis patris fabricatum ex ere corpus, ubi cives Tharsie virgini pro beneficiis patris ejus sepulchrum ex ere collatum fecerunt. Igitur qui puellam rapuerant venerunt ad civitatem Machilentam; deponitur ergo illa inter cetera mancipia venalis. Audiens eam leno infaustissimus ac impurus, contendere cepit, ut eam emeret; sed Athanagora princeps ejusdem civitatis videns eam nobilem, pulchram, sapientem, obtulit decem sistercias auri. Leno ait: Ego dabo xx. Athanagora ait: Ego dabo xxx. Leno: Ego xl. Athanagora: Ego l. Leno: lx. Athanagora: lxx. Leno: lxxx. Athenagora: xc. Leno: c sistercias in presenti dabo. Et ait: Si quis amplius x sistercias auri, dabo supra. Athanagora ait: Ego, si cum lenone contendere voluero, ut unam emam, plures venditurus sum; permittam eum emere, et cum prostituerit eam, lupanar intrabo, prius ad illam, et eripiam nodum virginitatis ejus, et erit mihi sicut emerim eam. Quid plura? Perrexit cum lenone in salutatorium, ubi habuit Priapum aureum et gemmis adornatum et ait: Puella, adora istum! Ait illa: Nunquam tale adorem. Et ait: Domine, numquid Lapsatenus es tu? Leno ait: Quare? Et illa: Quia Lapsateni colunt Priapum. Leno ait: Nescis tu misera, quia in domo lenonis avari incurristi? Puella prosternens se ad pedes ejus ait: O domine, miserere virginitati mee, ne prostituas hoc corpus pro tali turpi titulo! Cui leno: Nescis, quia apud lenonem et tortorem nec preces nec lacrime valent? Tamen vocavit villicum puellarum et ait: Hec puella ornetur vestibus puellaribus preciosis et scribatur ei titulus: Quicunque Tharsiam violaverit, mediam libram dabit; postea ad singulos solidos parebit populo. Villicus fecerat, quod jussum fuerat. Cum lenone antecedente turba [126b] tercia die cum symphonia ducitur ad lupanar, sed Athanagora princeps primus ingreditur velato capite. Tharsia videns eum, projecit se ad pedes et ait: Miserere mei, domine, propter deum, et per deum te adjuro, ne velis me violare! Resiste libidini tue, et audi casus infelicitatis mee, et originem unde sim diligenter considera. Cui cum universos casus suos exposuisset, princeps confusus et pietate plenus ait ei: Habeo et ego filiam tibi similem, de qua similes casus metuo. Hec dicens dedit ei xx aureos dicens: Ecce habes amplius pro virginitate, quam impositum est. Dic advenientibus, sicut mihi dixisti, et liberaberis. Puella profusis lacrimis ait: Ego pietati tue gracias ago, et ne alicui narres, que a me audisti! Athanagora ait: Nisi narravero filie mee, cum ad talem etatem pervenerit, similem casum ne patiatur. Et cum lacrimis discessit. Cui exeunti obviavit ei alius et ait: Quomodo tibi convenit cum puella? Ait princeps: Non potest melius. Erat enim tristis. Intravit juvenis, puella more solito ostium claudit. Cui juvenis ait: Quantum dedit tibi princeps? Ait puella: Quadraginta aureos. Et ille: Accipe integram libram auri! Princeps audiens ait: Quanto plus dabis, tanto plus plorabit. Puella nummos accepit, projiciens[8] se ad pedes et casus indicavit. Apoziatus juvenis ait: Surge, domina, homines sumus, casibus omnes subjacemus. Hiis dictis exiit, vidit itaque Athanagoram ridentem, ait illi: Magnus homo es, non habes, cui lacrimas propines, nisi mihi. Et jurabant, ne hec verba cuiquam proderent, et ceperunt adventum aliorum exspectare. Venerunt multi dantes pecuniam, sed flentes exibant. Postea obtulit pecuniam lenoni dicens: Ecce pecuniam virginitatis mee! Ait leno: Vide cotidie, ut tantas pecunias mihi offeras! Altera die adhuc eam virginem audiens iratus vocans villicum puellarum dixit: Duc eam ad te et frange nodum virginitatis ejus! Cui villicus ait: Dic mihi, si virgo es? At illa: Quamdiu vult deus, virgo sum. At ille: Unde tantam tulisti pecuniam? Puella ait: Lacrimis profusis exponens casus meos rogavi homines, ut misericordiam virginitatis mee haberent. Et prosternens se ad pedes ejus ait: Miserere mihi, domine, subveni captive regis filie, ne violes me! Ait ille: Leno est avarus; nescio, si possis virgo permanere. At illa: Studiis liberalibus erudita sum et in genere musicali possum modulari. Duc me in forum, ubi poteris facundiam meam audire, propone questiones populo, et proposita solvam. In hac arte applicabo pecunias cotidie. At ille: Mihi bene placet. Omnis populus cucurrit ad virginem videndam. At illa aggreditur facundiam studiorum, questiones sibi proponi jussit, omnes clare solvit, et sic per talem modum multam [127] pecuniam a populo recepit. Athanagora vero illam integra virginitate custodivit ut unicam filiam, ita, ut eam donis multis villico commendaret. Cum hec agerentur, venit Appollonius, xiv anno jam transacto, ad domum Stranguilionis et Dyonisiadis ad civitatem Tharsim. Quem cum vidisset Stranguilio, perrexit rapide cursu dixitque uxori sue Dyonisiade: Dixisti Appollonium naufragum esse mortuum; ecce venit ad repetendam filiam! Ecce, quid dicturi sumus pro filia? Et illa: Miser vir et ego conjux accipiamus vestes lugubres, perfundamus lacrimas et credet nobis, quod filia ejus naturali morte defuncta est. Cum hec ita agerentur, intravit Appollonius; ut vero vidit eos lugubri veste indutos, ait: Quare in adventu meo funditis lacrimas? Credo, quod iste lacrime non sunt vestre, sed mee. Ait mulier nequam: Utinam ad aures tuas alius et non ego aut conjux meus diceret, quod jam dicam! Tharsia tua filia subito defuncta est. Appollonius hec audiens, totum corpus ejus contremuit, diuque defixus stetit. Tandem resumpto spiritu intuens mulierem ait: O mulier, si filia mea defuncta est, ut dicis, numquid et pecunia ac vestes simulque perierunt? At illa: Alique sunt, alique perierunt. Et dixerunt: Crede nobis, quia credidimus, quod filiam venientem invenires, et ut scias, nos non esse mentitos, habemus testimonium; cives enim nostri memores beneficiorum tuorum in proximo litore ex ere collato filie tue monumentum fecerunt, quod potes videre. Appollonius credens, eam esse defunctam, ad famulos ait: Tollite hec, famuli, et ferte ad navem! Ego vadam ad filie mee monumentum. Legit titulum sicut superius est scriptum. Stetit quasi extra se, maledicens oculos proprios et ait: O crudeles oculi filie mee Cernue, non potuistis lacrimas fundere! Hiis dictis ad navem perrexit et ait famulis suis: Projicite me, queso, in profunditatem maris! Cupio enim in undis exhalare spiritum. Et dum prosperis navigat Tyrum, reversus subito, mutatum est pelagus et per diversa maris discrimina naves jactabantur; omnibus autem deum rogantibus ad Machilenam civitatem, in qua erat filia sua Tharsia, venerunt; gubernator autem cum omnibus magnum plausum dedit. Ait Appollonius: Quis sonus hilaritatis aures meas percussit? Ait gubernator: Gaude, domine, quia hodie natalicia celebrantur! Appollonius ingemuit et ait: Et omnes diem festum celebrent preter me; sufficiat famulis meis pena mea ac dolor, dono eis x aureos, et emant, que voluerint, et diem festum celebrant, et quicunque vocaverit me vel gaudium mihi fecerit, crura illorum frangi jubeo. Dispensator itaque necessaria [127b] tulit et rediit ad navem. Cum igitur omnibus navibus navis Appollonii honoracior esset, cum magno convivio ceteris melius celebrant naute Appollonii. Athenagora, qui Tharsiam diligebat, juxta navem in litore ambulabat, vidit navem Appollonii et ait: Ecce, amici, navis ista mihi placet, quam video decenter esse paratam. Naute ut audiunt suam navem laudari, dixerunt ei: O domine, rogamus, in navem nostram ascendatis! Et ille: Mihi placet. Ascendit et libenti animo discubuit, posuitque decem aureos in mensa et ait: Ecce non frustra me invitaveritis! Et dixerunt: Domine, regratiamur vobis. Cum autem princeps vidisset omnes discumbentes, ait: Quis est dominus navis? Ait gubernator: Dominus navis in luctu moratur; jacet inferius et mori optat in mari, conjugem perdidit et filiam in terra aliena. Athanagora ait uni servo Ardalio nomine: Dabo tibi duos aureos; tantum descende et dic ei: Rogat te princeps civitatis hujus, procede de tenebris ad lucem! Ait juvenis: Non possum aureis tuis crura reparare. Quere alium, quia jussit, quicunque eum appellaverit, crura ejus frangantur. Athanagora ait: Hanc legem vobis constituit, non mihi; ego autem descendam ad eum. Dicito mihi, quomodo vocatur. At illi: Appollonius. Audito hoc nomine, ait intra se: Et Tharsia appellavit patrem suum Appollonium! Descendit ad eum; quem ut vidit barba prolixa, caput squalidum, submissa voce dixit: Ave, Appolloni! Appollonius ut audivit, putans se ab aliquo servorum appellari, turbulento vultu respiciens vidit ignotum hominem, honestum et decorum, siluit. Ait ei princeps: Scio, te mirari, quod ego ignotus te appellavi. Disce, quia princeps sum hujus civitatis, Athanagora nomine; descendi ad litus naves contuendas; inter cetera vidi navem tuam decenter ornatam et amavi aspectum suum;[9] invitatus eram a nautis tuis, ideo ascendi et libenti animo discubui; inquisivi dominum navis, quem dixerunt in luctu grandi esse; propter quod ad te descendi, ut te de tenebris producerem ad lucem; spero, quia dabit tibi deus post luctum gaudium. Appollonius levavit caput et dixit: Quis es, domine, vade in pace; ego autem non sum dignus epulari, et ideo amplius vivere nolo. Athanagora confusus ascendit in superiori navis et dixit: Non valeo persuadere domino vestro, ut ad lucem exeat; quid faciam, ut revocem a proposito mortis? Vocavit unum de pueris suis et ait: Vade ad lenonem et roga eum, ut mittat ad me Tharsiam; habet enim sapienciam et sermonem suavem; poterit eum forsitan exhortari, ne talis taliter moriatur. Venit igitur puella ad navem, ad quam ait Athanagora: Veni ad me, Tharsia! Ubi nunc est ars studiorum tuorum, ut consoleris dominum navis in tenebris sedentem, [128] et ut provoces eum exire ad lucem, quia nimis dolet pro conjuge et filia sua. Accede ergo ad eum, ut ad lucem veniat, quia forte deus per te luctum suum in gaudium convertet. Si enim hoc poteris facere, dabo xxx sestercias auri et totidem argenti et triginta dies redimam te a lenone. Puella hec audiens, constanter ad eum descendit et humili voce salutavit eum dicens: Salve, quicunque es, et letare scias; quia innocens virgo, que virginitatem suam inter naufragia sua et castitatem inviolatam conservavit te salutat! Tunc in carminibus cepit modulata voce cantare et in tanta dulcedine, quod admirabatur Appollonius; et dixit cantando ea, que hic sequuntur:

Per scortes gradior, sed scortum conscia non sum,
Sic spinis rosa nescit violari et ullis,
Corruit et raptor gladium ferientis ab ictu.
Tradita lenoni, non sum violata pudore.
Vulnera cessassent animi, lacrimeque deessent.
Nulla ergo melior, si noscem certa parentes.
Unica regalis generis sum stirpe creata.
Ipsa jubente deo letari credo aliquando.
Fuge modo lacrimas, curam dissolve modestam!
Redde polo faciem mentemque ad sidera tolle!
Jam deus est hominum plasmator rector et auctor;
Non sinet has lacrimas casso finire labore.

Ad hec Appollonius levavit oculos, et ut puellam vidit, ingemuit et ait: Heu mihi misero, quamdiu luctabor! Gratias ago prudentie tue et nobilitati! Hanc vicem rependo, ut memor tui sim; quando letari licet, regni mei viribus levabor; forsitan, ut dicis, regio genere orta es, natalibus parentum tuorum representaberis; nunc accipe centum aureos et recede! Noli me appellare; recenti enim luctu renovata calamitate tabesco. Puella acceptis aureis abire cepit et ait ad eam Athanagora: Quo vadis, Tharsia? Sine effectu laborasti; non potuisti facere misericordiam ac subvenire homini interficienti se? Et ait Tharsia: Omnia, quecunque potui, feci, et dans mihi centum aureos abire rogavit. Athanagora ait: Dabo tibi ducentos et descende et redde ei, quos dedit, et dic: Salutem tuam quero et non pecuniam. Descendens Tharsia ait, et sedit juxta eum: Si in isto squalore estimasti manere, permitte me tecum sermocinari: Si ergo parabolarum mearum solveris questionem, vadam; sin alias, refundam tibi pecuniam et recedam. Tunc Appollonius, ne reciperet pecuniam, sed eciam puelle prudentis ne negaret sermones, ait: Licet in malis meis nulla cura mihi suppetat, nisi flendi et lugendi, tamen, ne ornamento prudentie tue caream, dic, que mihi interrogatura es, et abscede; peto enim ut fletibus meis [128b] spacium tribuas. Ait Tharsia: Audito me!

Est domus in terris, que nobis clausa resultat;
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes,
Ambo cum currunt, hospes simul et domus una.

Et ait: Si rex es, ut dicis, convenit te mihi esse prudentiorem; solve questionem! Ait Appollonius: Nec scias, me esse mentitum! Domus, que in terra resonat, unda est; hospes tacitus piscis est, qui cum domo sua currit. At illa:

Longa feror velox formose filia silve,
Innumera pariter comitum stipante caterva,
Curro vias multas, vestigia nulla relinquo.

Appollonius ait: Si licitum esset, ostendam tibi multa, que nescis, cum respondebo questionibus tuis; miror te tam tenera etate mirifica prudentia esse imbutam, namque arbor stipata catervis vias multas currens et vestigia nulla relinquens navis est. Et addit puella:

Per rotas et edes innoxius ille pertransit,
Est calor in medio magnus, quem nemo removit;
Non est nuda domus, nudus sed convenit hospes;
Si luctum poneres, innocens intrares in ignes.

Appollonius ait: Intrarem balneum, ubi hincinde flamme per tabulas surgunt; nuda domus, in qua nihil est, nudus hospes convenit et nudus sudabit. Cumque hec et similia dicerent, puella misit se super Appollonium et distractis manibus eum amplexebatur dicens ei: Exaudi vocem deprecantis, respice virginem, quia virum talem prudentem mori nefarium est. Si conjugem, quam desideras, deus ex sua gratia tibi restituat, si filiam salvam, quam defunctam dicis, invenire poteris, pre gaudio oportet te vivere. Appollonius, cum verba hec audisset, in iracundiam versus est, surrexit et puellam cum pede percussit. Impulsa vero cecidit virgo et genis ejus ruptis cepit sanguis effluere. Conturbata virgo cepit flere et dixit: O deus conditor celorum, vide afflictionem meam! Nata[10] sum inter fluctus et procellas maris, mater mea doloribus constricta defuncta est, et sepultura est ei negata in terris, ornata a patre meo et in loculo posita cum xx sisterciis auri mari tradita est; ego infelix Stranguilioni et Dionisiade impiisimis hominibus a patre meo sum tradita cum ornamentis et vestibus regalibus, et jussa sum a servis eorum occidi; tandem petivi, ut deum invocarem, antequam me occideret; mihi concessit; piratis supervenientibus rapta sum, et qui me occidere volebat, fugam petiit et in hunc locum deducta, et deus, quando ei placet, me reddat patri meo Appollonio. Appollonius audiens omnia hec signa certissima, exclamavit voce magna et ait: O domine misericors, qui conspicis celum et abyssum, et omnia secreta patefacis, benedictum sit nomen tuum! Cum hec dixisset, cecidit super amplexus Tharsie filie sue et osculatus est eam cum leticia et pre gaudio [129] flevit amare et ait: O dulcissima nata mea et unica, dimidium anime mee, non moriar propter te; inveni, propter quam volui mori! Alta voce clamabat dicens: Currite, famuli, currite, amici, currite, omnes, et miserie mee finem imponite! Inveni quam perdideram, scilicet unicam filiam meam. Audito clamore, famuli currerunt, currit inter illos Athanagora princeps, et descendentibus illis in navem, invenerunt illum flentem pre gaudio super collum filie sue et dicentem: Ecce filia mea, quam lugeo, dimidium anime mee! Jam volo vivere. Omnes pre gaudio cum eo flebant. Tunc erigens se Appollonius, projectis vestibus lugubribus, indutus est vestibus mundissimis et omnes dixerunt: O domine, quam similis est filia tua vobis! Si non esset aliud experimentum, sufficeret ejus similitudo ad probandum, eam esse filiam tuam! Tunc filia bis, ter, quater osculata est patrem et ait: O pater, benedictus deus, qui mihi gratiam dedit, quod te videre potero, tecum vivere, tecum mori! Et narravit ei, quomodo a lenone comparata et in lupanari esset posita, et quomodo deus virginitatem suam custodivit. Audiens hec Athanagora, timens scilicet, ne filiam alteri in uxorem daret, misit se ad pedes Appollonii dicens: Adjuro te per deum vivum, qui te patrem filie restituit, ne alteri filiam des in conjugem, nisi mihi; sum enim princeps hujus civitatis, meo auxilio virgo permansit et me duce te patrem agnovit. Cui Appollonius ait: Non possum tibi esse contrarius, quia multa pro filia mea fecisti, et ideo opto, ut sit uxor tua; et tunc restat, ut vindicem me a lenone. Athanagora civitatem intravit convocatisque civibus dixit: Ne pereat civitas propter unum impium! Sciatis Appollonium regem, patrem Tharsie, huc venisse! Ecce classes navium properant cum grandi exercitu destruendam civitatem propter lenonem, qui filiam suam Tharsiam in lupanari constituit. Hiis dictis concursus factus est et tanta commotio populi, ut nec viri nec femine manerent, quin currerent omnes ad Appollonium regem, videndo eum et misericordiam ab eo petendo. Ait Athanagora: Consulo ad hoc, ne destruatur civitas, deducatur ad eum leno. Captus est statim et ligatis manibus leno a tergo deducitur ad regem. Appollonius regia veste indutus, tonso capite, diadema imposuit capiti suo, tribunal ascendit cum filia et civibus dixit: Videtis Tharsiam virginem a patre suo hodie cognitam, quam cupidissimus leno, quod erat in eo, ejus corruptionem confusionem perpetuam procurabat, nec amicicia sua, nec precio, nec prece desistere volebat. Facite ergo filie mee vindicacionem! Omnes una voce dixerunt: Domine, leno vivus comburatur, et divitie [129b] ejus puelle dentur! Protinus adducitur leno et coram omnibus in igne ponitur et totaliter comburitur. Tharsia ait villico: Dono tibi libertatem, quia beneficio tuo et civium virgo permansi. Et donavit ei ducentos aureos et libertatem, libertatem vero cunctis puellis coram se presentatis perdonavit et dixit: Quid de corpore vestro attenus fuistis, ex hoc libere estote! Appollonius ad populum loquens: Gratias vobis de beneficiis vestris reddo, mihi et filie mee factis; nunc ego tribuo vobis auri pondera quinquaginta. Illi ei capita sua inclinabant, gracias referentes; cives omnes statuam Appollonii in medio civitatis statuerunt et in basi scripserunt: Tyro Appollonio restauratori domuum nostrarum et Tharsie sanctissime filie ejus virgini. Post paucos dies Appollonius tradidit filiam suam in conjugem Athanagore cum ingenti leticia totius civitatis et cum genero et filia navigans cum omnibus suis volens per Tharsum proficiscendo ad patriam suam ire, in sompnis admonitus est per angelum, ut Ephesum iret et intraret in templum Ephesorum cum filia et genero suo, ibique omnes casus suos alta voce exponeret, quos passus esset a juventute sua; postea venerit Tharsum et vindicaret filiam suam. Appollonius expergefactus omnia indicavit generi et filie sue; illi autem dixerunt: Fac, domine, quod tibi videtur bonum! Tunc jussit gubernatori navigare Ephesum. Qui cum descendisset ratim, cum suis templum petiit, ubi conjux sua inter sacerdotes sancte vixit; rogavit, ut templum aperiretur, quod factum est; hec audiens uxor ejus, quod quidam rex venerat cum filia et generi, gemmis regalibus ornavit caput suum et induit se veste purpurea et cum honesto comitatu templum intravit; erat enim nimis pulchra et ob nimium castitatis amorem asserebant omnes, nullam tam gratam esse virginem. Quam videns Appollonius in nullo noticiam ejus habebat, misit se ad pedes ejus cum filia sua et genere; tantus enim splendor ejus pulchritudinis imminebat, ut ipsa Dianam esse videntibus putaretur; statuit in templo preciosa munera et post hec cepit Appollonius dicere, sicut angelus ei dixerat: Ego ab adolescentulo rex natus Tyrus Appollonius nominatus, cum ad omnem scientiam pervenissem regis iniqui Antiochi questionem exsolvi, ut ejus filiam acciperem; ille vero eam defloraverat ac in impietate sua continue tenuit, et me occidere conabatur; fugam petii et in mari omnia perdidi, et post a rege Altistrate gratissime susceptus intantum ejus benevolentiam sum expertus, ut michi filiam suam in uxorem daret. Deinde mortuo Antiocho ad regnum percipiendum uxorem meam mecum duxi. [130] Hanc filiam peperit uxor mea in mari, de cujus partu defuncta est, quam ego cum viginti sisterciis aureis in loculo clausam in mare misi, ut inventa digne sepeliretur; et hanc filiam meam nequissimis hominibus ad nutriendum commendavi, et superiores partes Egipti pecii. Quarto autem decimo anno adveniens, ut filiam meam expeterem, dixerunt, eam esse defunctam, et dum credidi, in luctu vixi et in lugubribus vestibus, et mori cupiens, mihi filia mea reddita est. Cum hec et hiis similia narraret, Altistratis regis filia uxor ipsius levavit se et rapuit eum in amplexus, volensque eum osculari, Appollonius autem repulit eam a se cum indignacione, ignorans quod uxor sua esset. At illa: O domine mi, dicebat cum lacrimis, dimidium anime mee, cur sic agis? Ego sum conjux tua Altistratis regis filia, et tu es Tyrus Appollonius maritus et dominus meus, tu es magister meus, qui me docuisti, tu es naufragus meus, quem amavi, non causa libidinis sed sapientie. Appollonius hec audiens noticiam ejus statim habens, cecidit super collum ejus et pre gaudio lacrimas emisit dicens: Benedictus altissimus, qui mihi filiam cum uxore reddidit! At illa: Ubi est filia mea? Et ipse ostendens Tharsiam dixit: Hec est filia tua Tharsia. Illa vero osculata est eam, et sic cum leticia magna in tota civitate illa et in circuitu, quod rex Appollonius uxorem suam in templo invenit, famatum est. Appollonius ascendit navem cum uxore et filia et genere revertentes ad patriam suam. Veniens igitur Appollonius Antiochiam, regnum sibi reservatum recepit, et pergens Tyrum constituit in locum Athanagoram generum suum. Deinde cum ipso genere, uxore et filia et cum exercitu regio veniens Tharsum,[11] jussit apprehendere Dyonesiadem et Stranguilionem et duci ante se, et coram omnibus ait: Cives Tharsenses, numquid vestrum alicui exstiti ingratus? Omnes dixerunt: Non, domine! Parati sumus pro vobis mori. Hec statua est facta, quia nos a morte servastis. Appollonius ait: Commendavi filiam meam Stranguilioni et Dyonisiadi uxori sue et eam mihi reddere noluerunt. Infelix mulier ait: Bone domine, numquid tu ipse titulum monumenti ejus legisti? Appollonius jussit filiam suam venire in presentia omnium, et Tharsia maledixit mulieri et dixit: Ave, salutat te Tharsia ab inferis revocata! Infelix mulier videns eam toto corde contremuit, cives mirabantur et gaudebant, et jussit Tharsia venire villicum, cui ait: Theophile, tu agnosti, clara voce responde, quis me interficiendum [130b] te obligavit? Villicus ait: Dyonisiades domina mea. Tunc cives rapuerunt Stranguilionem et Dyonisiadem, et extra civitatem trahentes lapidaverunt, volentes et Theophilum occidere; sed Tharsia eum a morte liberavit dicens: Nisi mihi spatium ad orandum dedisset, modo eum non defenderem. Appollonius dedit munera civitati ad restaurandum civitatem et moratus est ibi tribus mensibus, navigans inde Pentapolin civitatem. Curiam ingreditur ad Altistratem regem gaudens. Rex vero senex factus est, vidit filiam et neptim cum marito suo rege. Per integrum annum letanter insimul permanserunt. Post hec moritur perfecta etate, manibus eorum dimittens dimidietatem regni sui Appollonio et medietatem filie sue. Omnibus hiis peractis dum ambularet Appollonius juxta mare, vidit piscatorem, qui eum post naufragium accepit, jussitque eum apprehendere et ad palacium duci. Videns piscator a militibus se apprehendi, putavit occidi. Ingressus Appollonius jussit eum adduci ad se dicens: Hic paranymphus meus, qui mihi post naufragium opem dedit, et ad civitatem venire ostendit! Et dixit ei: Ego sum Appollonius Tyrus. Et jussit sibi dari cc sistercias, servos et ancillas, et fecit eum comitem suum, quamdiu vixit. Elamitus vero, qui ei de Antiocho nunciavit, procidens se ad pedes Appollonii et ait: Memor esto, domine, Elamiti servi tui! Appollonius apprehensa manu ejus erexit eum fecitque eum divitem et ordinavit in comitem. Hiis expletis genuit Appollonius filium de conjuge sua, quem in locum avi sui Altistratis constituit regem. Vixit vero Appollonius cum conjuge sua lxxxiv annos et tenuit regnum Antiochie et Tyri et Tyrensium quiete ac feliciter. Casus suos descripsit ipse, duo volumina perfecit, unum in templo Ephesorum, alterum in sua bibliotheca collocavit. Defunctus est et perrexit ad vitam eternam, ad quam etc.




  1. Elinato] orig. Elamito.
  2. salutatus] orig. salvatus.
  3. ejus] orig. cujus.
  4. gymnasium] orig. gramasium.
  5. Appollonium] orig. Appollonius.
  6. doleres] orig. dolores.
  7. precepit] orig. ceperunt.
  8. projiciens] orig. procidens.
  9. suum] orig. tuum.
  10. Nata] orig. Natus.
  11. Tharsum] orig. Tharsiam.