Gesta Romanorum (Oesterley)/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
16. De vita exemplari.
1872

Fairytale left blue.png 15. De vita sancti Allexii filii Euphemiani imperatoris. 17. De perfectione vite. Fairytale right blue.png

Cap. 16.

De vita exemplari.

Legitur de quodam imperatore romano construente sibi basilicam optimam et fodiens in fundamento palacii,[1] invenit sarcophagum aureum tribus circulis circumdatum et super sarcophagum talis erat superscripcio: Expendi, donavi, servavi, habui, habeo, perdidi, punior; primo quod expendi habui, quod donavi habeo. Imperator cum hoc audisset, satrapas imperii vocavit et ait: Ite et inter vos consulite, quid ista superscripcio significet. At illi: Domine, nichil aliud est superscripcio nisi istud: Erat unus imperator ante te, qui aliis exemplum dare volebat, ut ejus vitam sequerentur. Expendi vitam meam recte judicando, alios regulando, me ipsum secundum racionem domando. Donavi [15b] militibus necessaria, pauperibus victualia et unicuique et michi ipsi secundum merita. Servavi in omnibus justiciam, indigentibus misericordiam, operantibus mercedem condignam. Habui cor largum et stabile et unicuique michi servienti divicias dare in necessitate et graciam omnibus[2] omni tempore. Habeo manum ad donandum, manum ad protegendum et manum ad puniendum. Perdidi stulticiam, perdidi inimicorum amiciciam et perdidi carnis lasciviam. Punior jam in inferno, quia non credidi uni deo eterno. Punior heu, quia non est redempcio. Imperator cum hec audisset et quamdiu vixit magis prudenter seipsum et alios regulabat et sic in pace vitam finivit.

[Moralisacio.] Carissimi, imperator iste potest dici quilibet christianus, qui debet et tenetur construere basilicam i. e. cor suum deo paratum, ut ejus voluntatem per omnia faciat, et effodere cor suum per viam contricionis, et sic poterit sarcophagum aureum invenire i. e. animam deauratam virtutibus plenam mediante divina gracia cum tribus circulis aureis scil. fide spe et caritate circumdatam. Quid ergo erit inscriptum? Certe primo: Expendi. Sed dic michi, carissime, quid expendisti? Respondeat bonus christianus: Corpus et animam in dei servicio. Si quilibet vestrum sic vitam impendat, de magno premio in vita eterna securus[3] erit. Secundum est, quod scribitur: Servavi. Dic michi, carissime, quid servasti? Respondeat bonus christianus: Cor contritum et humiliatum et deo in omnibus operibus preparatum pro voluntate sua ad faciendum quicquid ei placet. Tercium est, quod scribitur: Donavi. Dic michi, carissime, quid donasti? Respondeat bonus christianus: Dilectionem deo ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et amorem proximo secundum divinum preceptum. In hiis duobus mandatis pendet lex et prophete. Quartum, quod scribitur est: Habui. Dic michi, carissime, quid habuisti? Respondeat bonus christianus: Certe miseram vitam, quia in peccato conceptus et in peccato originali natus et de vili materia plasmatus. Quintum, quod scribitur, est: Habeo. Dic michi, carissime, quid est, quod habes?[4] Respondeat bonus christianus: Certe baptismum, et factus sum Christi miles, [16] ubi eram servus diaboli per virtutes, quas michi deus dedit in baptismo. Sextum, quod scribitur, est: Perdidi. Dic michi, carissime, quid est, quod perdidisti? certe dei gratiam? Respondeat bonus christianus: Omnia delicta, que contra dominum commisi, per penitenciam emendavi, quia penitencia mundat nos a peccatis. Septimum, quod scribitur, est: Punior. Dic michi, carissime, quare dicis: Punior? Respondeat bonus christianus: Quia pro delictis et peccatis meis semper affligitur spiritus meus et caro penitenciam patitur. Octavum, quod scribitur, est: Quod expendi, habui. Dic michi, carissime, quid est illud? Respondeat bonus christianus: Expendi tempus meum in operibus misericordie per graciam, quam accepi a domino meo Ihesu Christo. Nonum, quod scribitur, est: Quod donavi, habeo. Dic michi, carissime, quid donasti, quod jam habes? Respondeat bonus christianus: Certe donavi toto tempore vite mee consilium et assensum et totam voluntatem meam in voluntatem prelati mei pro dei amore, et ideo jam in celo habeo id est habeo vitam eternam.





  1. palacii] orig. palacium.
  2. omnibus] orig. omnium.
  3. securus] orig. securis.
  4. habes] orig. hebes.