Gesta Romanorum (Oesterley)/17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
17. De perfectione vite.
1872
Fairytale left blue.png 16. De vita exemplari. 18. Quod omne peccatum, quamvis predestinatorie gravissimum, nisi desperationis baratro subjaceat, sit remissibile. Fairytale right blue.png

Cap. 17.

De perfectione vite.

Quidam imperator statuit pro lege, quod, quicumque volebat ei ministrare, ministerium ab eo obtineret, ita quod tres ictus in porta palacii daret, per quos cognosceretur, quod ministerium desideraret. Accidit casus, quod erat quidam pauper in civitate romana nomine Guido. Qui cum de lege audisset, intra se cogitabat: Pauper sum et de vili sanguine productus. Melius est michi, ministrare et divicias acquirere, quam sic semper vivere in egestate. Accessit ad palacium, tres ictus secundum legem in porta dedit, janitor statim hostium aperuit et eum introduxit. Ille vero flexis genibus imperatorem salutavit. Ait ei imperator: Dic michi, carissime, quid petis? Domine, servicium. Qui ait: De quo ministerio scires michi ministrare? At ille: Domine, de sex ministeriis sum expertus. Primum ministerium est: scio corpus magni principis die ac nocte custodire, lectum ejus parare, cibaria ei propinare, pedes ejus lavare. Secundum ministerium est: scio vigilare, quando alii dormiunt, et dormire, quando alii vigilant. Tercium ministerium est: scio bonum potum gustare et secundum gustum quemlibet potum judicare. Quartum est: scio invitare homines ad convivium ad honorem invitantis. Quintum ministerium est: scio ignem facere sine fumo, [16b] circumstantes sedentes calefacere. Sextum ministerium est: scio homines docere bonam viam versus terram sanctam, sic quod cum sanitate redibunt.[1] Ait imperator: Ista sunt pulchra ministeria et multis utilia. Mecum remanebis et primo experiri volo de corpore meo. Corpus meum custodies isto anno. Ait ille: Domine, presto sum, voluntati vestre satisfacere. Guido omni nocte lectum satis honeste paravit, lintheamina lavit et sepius mutavit singulis noctibus. Ante ostium camere armatus jacuit, habensque secum parvum caniculum bene latrantem, ut si casu aliquo dormiret, et aliquis subito veniret, per latratum canis excitatus esset. Semel omni ebdomada pedes ejus lavit, in omnibus tam prudenter et utiliter ei ministravit, quod in nullo defectus inveniri posset, unde imperator per omnia eum laudavit. Finito anno eum senescallum fecit, ut impleret secundum servicium suum scilicet: Scio vigilare. Guido iste sic institutus per totam estatem laborabat et vigilabat et omnia necessaria pro hyeme providit. Dum vero adesset hyems et alii inciperent vigilare et laborare, ipse vero quiescens dormiebat sic quod implevit secundum ministerium suum scilicet: Scio vigilare, quando alii dormiunt. Imperator cum vidisset quod tam prudenter duo ministeria complevisset, gavisus est valde et vocavit pincernam et ait ei: Carissime, ponite in calice meo acetum, vinum optimum et mustum, et detis Guidoni ad bibendum, quia istud est tercium ministerium suum; scit enim gustare bonum potum. Et sic factum est. Dum autem gustasset, ait Guido: Fuit bonum, est bonum, erit bonum; hoc est dictum: mustum erit bonum, vinum est bonum, acetum fuit bonum. Imperator cum vidisset, quod tam prudenter judicasset potum, dixit ei: Carissime, vade per regna et castra et invita omnes amicos meos ad convivium, quia jam instat festum natalis domini, quia hoc est quartum ministerium tuum. Ait ille: Domine, presto sum. Perrexit igitur per castra et regna et nullum amicum imperatoris invitabat, sed omnes inimicos ejus. Ita quod in vigilia natalis domini aula imperatoris de inimicis impleta est. Imperator cum omnes inimicos suos vidisset, commota sunt omnia [17] viscera ejus, vocavit Guidonem et ait ei: Carissime, nonne michi dixisti, quod scires homines invitare ad convivium? At ille: Eciam, domine. Cui imperator: Et ego dixi tibi invitare omnes amicos meos et tu invitasti inimicos. At ille: Domine, licitum est michi respondere? Quocumque tempore vel quacumque hora in anno amici tui ad te venerint, cum gaudio recipiuntur. Non sic est de istis, quia sunt inimici tui. Unde eos huc duxi ut per bonum vultum et per bonum convivium de inimicis fiant amici. Et sic factum est; antequam erat convivium factum, facti sunt omnes amici ejus. Imperator gavisus est valde et ait: Carissime, benedictus dominus! inimici mei facti sunt amici. Impleas quintum ministerium tuum! Fac michi et amicis meis ignem sine fumo! At ille: Domine, presto sum. Quid fecit ille Guido? In estate ligna ponebat in ardore solis, et tantum erant desiccata, quod quam cito ardere inceperunt, statim dabant ardorem flamme[2] sine fumo, ita quod calefactus est imperator cum omnibus amicis suis. Deinde ait imperator Guidoni: Jam restat ultimum ministerium. Si hoc prudenter adimpleveris, te ad divicias et honorem promovebo. At ille: Domine, quotquot voluerint ad terram sanctam pergere, ad litus maris me sequantur. Viri, mulieres ac parvuli hec audientes quasi infiniti secuti sunt. Cum autem illic venisset, ait populo: Carissimi, videtis in mari ea, que ego video? At illi: Ignoramus. At ille: Ecce in mari rupes est magna. Levate oculos et videte! At illi dixerunt: Domine, nos satis aperte vidimus, sed, cur hoc dicitis, ignoramus. At ille: In illa rupe est quedam avis continuo in nido suo residens, que semper habet in nido septem ova, in quibus multum delectatur. Natura avis est talis: quamdiu in nido residet, totum mare est tranquilla pace;[3] sed si contingat, avem extra nidum volare, totum mare perturbatur intantum, quod, si tunc aliquis mare pertransierit, sine dubio submergetur; sed quamdiu residet in nido, si quis tunc transiret, sine periculo iret et rediret. Et illi: Quomodo poterimus scire, quando avis residet in nido suo et quando non? At ille: Numquam nidum dimittit, nisi propter unam causam. Est enim alia avis, que est inimica ejus, que die ac nocte laborat, ut ejus nidum fedet ac ova ejus violet. Avis vero, que est in nido, cum viderit [17b] ova fedata aut nidum deturpatum, statim extra nidum pre dolore volat et tunc mare perturbatur et ventus valde impetuosus excitatur. Et nullo modo tunc temporis ad mare intrandum festinare debetis. At illi: Domine, et quod remedium poterit ad hoc fieri, quod avis, que est inimica, non appropinquat nido suo et sic per consequens poterimus secure transire? At ille: Non est res sub celo, quam illa avis, que est inimica, tantum odit, sicut sanguinem agni. Nidum exterius et interius cum dicto sanguine aspergite, et quamdiu ibi gutta una illius sanguinis remaneat, avis, que est inimica, numquam audet nido ejus appropinquare, et sic avis in nido suo remanebit et tunc mare erit in tranquilla pace et poteritis ad terram sanctam transire et secure redire. Ista audientes sanguinem agni acceperunt et nidum interius et exterius cum dicto sanguine aspergebant et ad terram sanctam perrexerunt et sani et incolumes redierunt omnes. Imperator videns, quod omnia negocia tam prudenter adimplevisset, eum ad miliciam et divicias magnas promovit.

[Applicacio.] Carissimi, imperator iste est pater celestis, qui legem edidit, ut[4] quicumque tres ictus in porta dederit scilicet oracionem jejunium et elemosynam, in introitu ecclesie militantis miles poterit esse et per consequens vitam eternam obtinere. Guido pauper potest dici quilibet homo pauper et nudus de utero matris sue egressus, quid dat tres ictus in ecclesie porta, quando baptismum petit. Unde quilibet christianus deo promittit sex ministeriis ministrare. Primum est custodire corpus principis i. e. Christi. Et quomodo? Sicut fecit Guido. Primo debet esse ornatus bonis virtutibus, ne aliqua temptacio intret cameram cordis tui et offendat dominum nostrum Ihesum Christum. Et parvum caniculum bene latrantem habeas i. e. conscienciam sanam, que continue contra vicia murmurat. Et ideo dicit apostolus: Omne, quod fit contra conscienciam, edificat ad gehennam. Secundum est, lectum cordis bene preparare per opera misericordie, lintheamina mutare i. e. vicia in virtutes omnino variare et sordes peccatorum lavare per cordis contricionem et cameram cordis tui semper mundam custodire, ut nichil offendat oculos principis scil. corporis domini nostri Ihesu Christi, cui corpori te obligasti munde custodire, [18] deinde bis in ebdomada pedes lavare scil. per confessionem et satisfactionem et per bonas affectiones ei placere. Istud est primum ministerium, quod promittit quilibet christianus in baptismo domini secum munde custodire. Sed est advertendum de corpore istius principis scil. domini quod sub specie panis digne debent sumere et custodire ex proprietatibus panis visibilis hec attendant. Est igitur hostia inscripta, ut sic notetur, quod omnes debent esse inscripti, qui eucharistia sunt reficiendi. Illi autem sunt inscripti, in quorum cordibus per veram fidem inscriptum est nomen Christi, ut a Christo dicantur christiani. Unde dicit dominus per Iheremiam: Scribam legem meam in cordibus eorum. Prima autem lex, qua cum deo ligamur, est fides, secunda spes et tercia caritas. Item hostia post literas circulum continet, in quo notatur eternitas, que nec principium nec finem habet ad quam pervenimus per dignam sumpcionem. Item hostia latitudinem habet, que caritatem figurat, que circumquaque dilatatur.[5] Item hostia est tenuis et sicca, per que notatur duplex abstinencia, per tenuitatem ciborum parcitas, per siccitatem contra humidorum superfluitatem sobrietas. Qui igitur pane predicto volunt refici, sint inscripti per fidem, circulum habentes per eternorum contemplacionem, dilatati per caritatem. Item hostia est alba: sic et nos contra luxuriam. Item est levis: sic et nos contra accidiam. Item modica id est humilis contra superbiam. Si autem tales sumus, tunc panem nostrum cotidianum nobis ad utilitatem nostram dari petimus; alioquin non pro nobis, sed contra nos est, quoniam dicit apostolus prima[6] ad Corinth. xi: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat. Item hostia est azima sine fermento contra amaritudinem invidie, que spiritualiter[7] nequicia dicitur. Unde apostolus I Corinth. xi: Epulemur non in fermento malicie et nequicie, sed in azimis sinceritatis et veritatis. Item frumenticia est et hoc contra iram. Granum enim frumenti lene est et planum sine asperitate, sed ira hominem vehementer exasperat, ita quod propter suam asperitatem vix aliquis eum tangere audeat. Item hostia est impermixta et uniformis et hoc contra cupididatem et avariciam. Item rotunda est contra accidiam. Sicut enim panis naturalis pre ceteris [18b] cibis corpus reficit et sustentat et vinum pre ceteris potibus hominem letificat et inebriat, sic caro Christi pre ceteris interiorem hominem reficit et saginat et sanguis pre ceteris letificat et sic inebriat, ut sobrium reddat. Unde psalmus: Calix meus inebrians, quam preclarus est. Item panis est cibus generalis et vinum potus usualis omnibus et omni tempore. Sic Christus se in cibum omnibus fidelibus et omni tempore exhibet pauperibus et divitibus sine acceptacione, propter quod et panis cotidianus dicitur. Item panis, sicut dicunt philosophi, precipue habet virtutem nutriendi, cujus signum est, quia ejus comestio non parit fastidium comedendi. Sic est panis Christi, de quo Eccles. xxiv: Qui edunt me, adhuc esurient. Item sicut panis triticeus est cibus adultorum, non parvulorum, sicut dicit apostolus, ita corpus Christi est cibus spiritualis eorum, qui creverunt in fide et virtutibus. Deinde queritur: Qui debent comedere istum panem? Certe illi, de quibus dicitur in evangelio: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Deinde queritur: Quomodo panis Christi potest converti in corpus Christi? Ecce ratio est nutrix, que nutrit puerum. Si nutrix famem pateretur et lacte careret, puer inediam[8] sustineret vel cito deficeret. Si vero in tanta penuria dentur ei feces ad bibendum, ille feces per os potate mutantur in sanguinem ad robur mulieris et in lac ad nutriendum puerum. Et si hoc facit natura in muliere, quanto magis virtus supra naturam in sacramento altaris, et per os sacerdotis loti i. e. Christi, per verba de ore exeuncia mutatur panis et vinum in carnem et sanguinem. Sed de indigne sumentibus potest dici illud Genesis: Fera pessima devoravit filium meum. Psalmista: Os peccatoris et dolosi super me apertum est. Vinum est sanabile homini sano [infirmativum] homini egroto, immo poterit esse causa mortis. Eodem modo corpus Christi anime sane est vita, anime peccatrici est mors. Item percussi sunt de Bethsamitis lxx viri famosi et duo milia plebis, eo quod vidissent archam nudam, et potest dici, quod non peccaverunt videndo, quibus non erat prohibitum videre. Videamus ergo, ut munde et honeste custodiamus corpus principis i. e. Christi. Secundum ministerium, quod promisimus, est vigilare in bonis operibus, quando alii dormiunt in peccatis, [19] sicut scriptum est: Vigilate, quia nescitis, qua hora filius hominis veniet. Et Paulus dicit ad Ephes.: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Unde, carissimi, debetis scire, quod viatores aliqui surgunt ad primum gallicantum, aliqui ad secundum et aliqui ad tercium et aliqui in aurora, quando pulli clamant et dicunt: Non est amplius dormiendum! Ecce pulli clamant: Surgamus! Primi galli fuerunt prophete, qui surrexerunt, ut Christum in carne viderent, et non viderunt. Secundi galli sunt apostoli et evangeliste, qui Christum viderunt. Tercii galli sunt predicatores minores et fratres beate Marie dei genitricis de monte Carmeli et alii qui verbum dei predicant, et augustinenses et plebani. Isti sunt pulli, qui clamant et dicunt: Surgite, vigilate, sicut domino promisistis in bonis operibus! Dormite, quando alii vigilant, hoc est a peccatis cessate, quando alii in malis operibus vigilant, sicut latrones fures et luxuriosi. Vigilate in estate i. e. cum vita vestra[9] fuerit in corpore, et provideatis omnia necessaria pro animabus vestris, ut cum hyems mortis advenerit, poteritis cum domino feliciter requiescere. Tercium ministerium est gustare bonum potum. Potus iste est penitencia sive martirium pro dei amore. Unde salvator Matth.: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? At illi: Possumus, scil. calicem penitencie aut martirii. Fuit bonum tempore suo acetum i. e. bonum erat sanctis in celo, qui in hoc mundo vixerunt, qui penitenciam fecerunt, carnem suam domabant. Et ideo in celo jam regnant. Est bonum vinum; scil. hoc est dictum: bonum est nobis, ut penitenciam agamus, per quam poterimus ad eternam gloriam pervenire. Erit bonum scilicet quando caro cum spiritu in die judicii resurget et vitam eternam intrabit. Dominus habet unam tabernam de optimo vino scilicet celeste gaudium, et signum pulchrum ante tabernam scilicet crucem. Sed ita est, quod quando multitudo emencium confluit, tunc tabernarius care vendit vinum, et quando cessat emendi copia, tunc oportet quod vendat pro levi precio, vel quod retineat omnino sibi. Dominus vero post resurrexionem suam communicavit vinum suum mittendo spiritum sanctum, et tunc confluxerunt euntes catervatim, scilicet per predicacionem apostolorum et aliorum sanctorum conversi sunt ad fidem, et tunc tabernarius [19b] id est dominus noster Ihesus Christus care vendidit vinum suum id est gloriam paradisi. Nonne Petrus, qui crucifixus fuerat, valde care emit illud vinum, et Paulus et Laurencius ceterique martires, qui morti tradiderunt corpora sua pro fide Christi sustinenda et multiplicanda? Sed modo cessat multitudo emencium, et ideo oportet quod Christus pro levi precio vendat gloriam suam aut quod retineat sibi. Et ideo gustemus in presenti vita potum penitencie, et perveniemus ad bravium vite eterne. Quartum ministerium est invitare homines ad convivium. Ille invitabat inimicos etc. Sic quilibet nostrum tenetur invitare inimicos Christi ad vitam eternam juxta illud: Non veni vocare justos, sed peccatores. Sic tu debes per bona exempla et opera peccatorem instruere et deo reconciliari. Sed aliqui peccatores sunt lapides molares, qui non poterunt de levi moveri, immo sunt quasi catenati; sicut Herodes misit Petrum in carcerem et in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus duabus catenis et custodes ante ostium custodiebant carcerem. Actuum xii. Dormicio Petri potest figurare dormicionem peccatoris in peccati consuetudine. Duo milites possunt dici mors et diabolus, quia mors insidiatur vite et diabolus anime. Due catene sunt voluptas carnalis et vanitas temporalis. Custodes possunt dici spes levioris venie et presumpcio longioris vite; et quando diabolus sic tenet peccatorem, tunc habet eum in pace. Ideo cum summa custodia laborandum est verbo et opere, tales ad convivium eternum invitare. Quintum ministerium est ignem facere sine fumo etc. Ignis iste est caritas, quam quilibet tenetur habere, si desiderat eternam vitam obtinere, et hoc sine fumo iracundie, ut aliud non ostendas in ore, quam sit in corde sicut multi dicunt se aliquos diligere et odium habent in corde. Ista non est vera caritas, sed est ignis plenus fumo; unde oportet odium ex corde expellere. In figura hujus dicitur secundum Plinium quod est quidam piscis qui quando transglutit hamum partes interiores scilicet omnia interiora sua foras per os evomit donec hamus exeat, et deinde reducit intestina ad loca sua. Sic debet facere peccator si umquam odium sive aliquod peccatum tanquam hamum deglutit, Ecclesiastes ix: Sicut pisces capiuntur hamo et sicut avis comprehenditur laqueo, sic capiuntur homines in tempore malo. [20] Debent ergo tunc per os omnia interiora dejicere, donec exeat hamus, odium scilicet vel peccatum aliud, quia omnia interiora revelanda sunt, scilicet per confessionem, donec perfecte liberentur a peccato, et tunc poterit ignem sine fumo preparare, per quem deus erit calefactus, scilicet contentus. Sextum ministerium est, docere homines viam versus terram sanctam, scilicet celum, sed ad celum oportet per mare transire. Mare dicitur mundus iste propter multas raciones. Primo, quia sicut in mari est conflictus ventorum, ita et in mundo conflictus multiplex est bellorum. Item sicut in mari est tempestas fluctuum, ita et in mundo inundacio adversitatum. Item sicut in mari est amaritudo aquarum, ita et in mundo amaritudo viciorum. Et sicut in mari profunditas aquarum, ita et in mundo profunditas miseriarum. Et sicut in mari beluinarum est immanitas, ita in mundo principum severitas. Item oportet propter ista pericula et multa alia pertransire per navem. Tamen solent homines propter quatuor navem ascendere. Primo propter diluvium, Gen. ix, sic nos debemus propter diluvium viciorum, unde Hozee quarto: Mendacium, maledictum, homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit, propter quod lucebit tibi infernus et omnia, que habitant in eo, et ideo necesse est nobis navem ascendere bone vite. Secundo ascenditur navis ad transfretandum. Matth. ix: Ascendit Ihesus et transfretavit et venit in civitatem suam etc. Sic et nos si volumus in civitatem celestem venire. Non enim habemus hic manentem civitatem, ideo necesse est navem ascendere. Stultus est qui debet mare transire et non vult navem ascendere. Stultus est, qui habet tempus congruum et differt, quia a mane usque ad vesperam immutabitur.[10] Stulti autem sunt, nautis clamantibus intrare differunt. Tercio ascenditur navis ad mercandum. Proverb. ultimo: Facta est quasi navis institoris. Et anima sancta est quasi navis bona, que habundat bonis in terris scilicet que sunt gemitus, suspirium, paupertas, humilitas, caritas, que bona venit dominus noster Ihesus Christus querere in terra nostra. Et quando anima nostra sic onerata venit ad portum, optime recipitur a domino terre, et bonis acceptis onerat illam navem bonis patrie scilicet honore et diviciis. Quarto ascenditur navis ad [20b] piscandum, sicut Petrus. Sic debemus ascendere navem ad piscandum peccatores de aqua peccatorum attrahendo eos bonis operibus et exemplis. Cavendum tamen nobis est, ne si nimis lucri aliorum intendamus et negligentes nosmetipsos submergamus, sicut contingit aliquando piscatoribus. Sed sunt multi non piscatores sed predones, qui submersos querunt, non ut eos eripiant, sed ut vestes querant et, quod pejus est, homines navigantes propter spolia submergunt. Isti et aliquando sunt, qui navem dei regendam recipiunt. Unde est notandum, quod ad salvacionem navis in magna tempestate alius navem exonerat, alius [aquam] exhaurit, alius anchoram jacit, alius velum deponit, alius gubernaculum tenet, alius navigando undas suas separat, et ita nullus est ociosus, sed quilibet de sua salute sollicitus, et sic navis salvatur et non perit. Ista spiritualiter ad temptacionis evasionem debent hic fieri et sic salvabitur a periculo mortis eterne. Sed qui in aliquo negligens fuerit, peribit. Unde Paulus ad Timotheum: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli et in temptacionem, in interitum et perdicionem. Si ergo vis salvari, exonera cor tuum diviciis, que sunt valde grave onus. Secundo humilitas anime navem exhaurit, aquam peccati lingua evacuando et ejiciendo juxta illud Iheremie: Effunde sicut aquam cor tuum! Tercio rupturas obstruit. Qui enim timet, hic obstruit foramina sensuum, per que intrat in animam mors. Iste autem timor oritur ex consideracione divine potencie et justicie judicis et ex defectu advocati vel testimonii et ex multitudine accusantium. Unde Joh.[11] ix: Si fortitudo queritur, robustus est, si equitas judicii, nemo audet pro me testimonium reddere. Si justificare me voluero, os meum condempnat me in consciencia mea que semper loquitur. Quarto spes anchoram jacit. Quinto sapiencia velum deponit. Sexto prudencia regit gubernaculum ut recte funem[12] dirigat. Septimo justicia undas separat. Navis est anima sancta, cujus merces sunt opera caritatis, funes divina precepta, mastus paciencia, velum perseverancia, anchora fides, gubernaculum caritas, gubernator spiritus sanctus, naute ducentes navem exempla sanctorum. De tali nave scribitur Proverbiorum xxxi: Facta est quasi navis institoris, in qua sunt omnia ista. [21] Navis ista portat poma id est opera sancta redolencia coram deo et hominibus, de quibus debes facere exenium ipsi deo. Et sicut poma dantur post prandium in delectacionem et in solacium, ita fructus et fruicio bonorum operum dabitur nobis in celo post hanc vitam. In mari scilicet in mundo est rupes magna scilicet corpus humanum ex quatuor elementis compositum, et in isto corpore est nidus scilicet cor humanum, in quo corde avis scilicet spiritus sanctus per virtutem baptismi residet, qui continue habet septem ova scilicet septem dona spiritus sancti. Quamdiu avis ista scilicet spiritus sanctus in corde tuo residet, secure transire poteris ad terram sanctum id est ad vitam eternam. Sed si contingit avem per peccatum extra nidum volare, mare id est mundus, diabolus, caro propria erunt contra te et surgent tempestates graves, quas evadere non potes, et ideo oportet te cor tuum bene et munde preparare ad modum domus materialis. De domo tollitur fuligo, per quam significatur amaritudo peccati, que tolli debet. Item tollendus est pulvis id est amor terrenorum, in quo maxime nutriuntur pulices id est superbi saltantes. Item mulier mundans domum prius purgat et congregat pulveres et postea ejicit per ostium et post aream mundatam apponit aquam et tandem stramentum. Sic volens mundare domum id est cor congregat pulverem cogitando omnia mala que fecit et omnia bona que amisit, [post emittat] per plenam confessionem, apponat aquam per lachrimarum effusionem, ornat domum stramento per dignam satisfactionem et sic in domo bene preparata libenter hospitabitur dominus, unde videmus, quod ex adventu boni hospitis tota domus emundatur, sed eo recedente non remanet de bonis ejus in domo nisi fimus jumentorum. Sic ex adventu dei per graciam sustentatur corpus et anima sed recedente gracia ejus, non remanet nisi fimus id est nisi temporalia, quia quanto quis plus amplectitur fimum in brachiis, tanto minus habet de eo nec forcior fetet. Ergo quanto quis plus amat divicias. Eccles.: Qui amat divicias, fructum non capiet ex eis. Nichil scelestius, quam amare pecuniam. Avis, que est inimica, est diabolus, [qui] circuit querens, quem devoret, qui die ac nocte nititur spiritum sanctum a cordibus nostris expellere. Quia si velis spiritum sanctum tecum habere, fac sicut fecit Guido. Aspergas [21b] nidum cum sanguine agni id est semper debes habere recentem memoriam in corde tuo de Christi passione, quam pro te sustinuit, et sic feceris sine dubio avis inimica diabolus non audet scil. te appropinquare, et per consequens spiritus sanctus remanebit in te et sic poteris secure ad terram sanctam id est vitam eternam pervenire.





  1. redibunt] orig. redebunt.
  2. flamme] orig. flammis.
  3. pace] orig. potestate.
  4. ut] orig. et.
  5. dilatatur] orig. dilatat.
  6. prima] orig. primo.
  7. spiritualiter] orig. fermentatur.
  8. inediam] orig. mediam.
  9. vestra] orig. tua.
  10. immutabitur] orig. invitatur.
  11. Joh.] orig. Job.
  12. funem] orig. finem.