Gesta Romanorum (Oesterley)/160

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
160. De retractione diaboli ne bonum operemur, et presertim ut ecclesiam usque ad completionem divinorum non egrediamur.
1872

Fairytale left blue.png 159. De invencione vinearum. 161. De deo pro suis beneficiis semper regratiando. Fairytale right blue.png

Cap. 160.

De retractione diaboli, ne bonum operemur.

Frequens est, ut angeli Sathane in angelos lucis se transforment et in humanis mentibus aliquid diabolice immissionis nutriant; ad istorum cognicionem quoddam notamine dignissimum subditur exemplum. Erat in regni Arelatensi finibus episcopatu Valentino castrum quoddam, cujus domina in assiduam duxit consuetudinem, infra missarum solemnia post evangelium ecclesiam egredi: non enim poterat consecracionem dominici corporis sustinere. Cum per multos annos ad compertum vir ejus dominus castri istius noticiam habuisset nec tante presumptionis causam sedulus investigator invenisset, semel quodam die solemni finito evangelio egrediens domina, per virum et ministros ejus invita et renitens detinetur, statimque sacerdote verba consecratoria proferente, domina spiritu diabolico levata sursum avolat, partemque capelle secum in precipicium ducens, amplius in finibus illis non est visa; sed et pars turris, cui capella innitebatur, adhuc supermanens rerum fert testimonium.

Carissimi, castrum istud de quo dicitur mundus iste intelligitur; hujus castri dominus est homo mundanus totaliter mundo deditus, intantum quod cum per divinam inspiracionem aliquando opus aliquod bonum inceperit, propter mundi vanitatem, cui deditus est, perficere non potest, ita quod propter mundana sepe vitam suam amittit; diabolus enim, quia humano generi semper inimicus est, plus de perficiendo aliquod bonum nos subtrahit, quam ad iniciandum hoc abducit; considerat namque, quod in fine victorie pro virili pugna datur palma glorie; sed dominus hujus castri est discretus confessor, qui cum viderit dominam suam i. e. ovem sibi in ecclesia commissam errare et preceptis ecclesie non velle obedire, sed post evangelium i. e. admonicionem fraternam exire ecclesiam, hoc est quando sacerdos [135] et confessor tuus tibi vitam salutis pandit et instruit, et tu errans attendere spernis, certe per ministros i. e. ecclesiasticas censuras[1] et excommunicationem publicam te invito ad obedientiam introducet; sed si tunc verba consecracionis i. e. anime tue salutem sustinere non poteris, spiritu diabolico levaberis et ad inferni novissima convolabis, ut erit fletus et stridor dentium. Verba salutis nostre sunt verba predicacionis et bone exhortacionis, que cotidie et presertim in diebus festis proferuntur; sed sunt aliqui ita spiritu diabolico inflati, quod cum ad sermonem pulsum audiunt, jam primo se ad requiem in lecto ponunt et tunc prius dormire incipiunt, cum totam noctem in vanitatibus et lasciviis aliisque comessationibus deduxerint, ita ut de illis merito Iob dicat: Noctem verterunt in diem. Et sunt aliqui, qui, dum mane surgunt, ad ecclesiam non pro audienda missa aut sermone predicacionis intelligendo properant, sed eorum mercanciis aut certe fabulis intendendis plus festinant; et sunt aliqui, qui dum corpore presencialiter in ecclesia consistunt, cordis tamen sollicitudines ad exteriora vagantes ad deum placandum non dirigunt. Alii sunt, qui dum ecclesiam intrantes missam audire incipiunt, sed evangelio lecto more istius domine ecclesiam exeunt et in cimiterii confinibus et muris se ponunt, ut sermone finito ad campane sonitum, ne predicacionem audiant, ad ecclesiam recurrant et cito recedant; hos discretus confessor admonicione prehabita invite renitentes ab ecclesie gremio, ut predictum est, debet amputare et diabolo, dum non penituerint, commendare, ne ipse criminibus eorum quasi consentiendo reus a domino judicetur, quando dicetur ipsis: Ite, maledicti in ignem etc.




  1. censuras] orig. causuras.