Gesta Romanorum (Oesterley)/161

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
161. De deo pro suis beneficiis semper regratiando.
1872
Fairytale left blue.png 160. De retractione diaboli ne bonum operemur, et presertim ut ecclesiam usque ad completionem divinorum non egrediamur. 162. De cavendis imprecacionibus. Fairytale right blue.png

Cap. 161.

De deo pro suis beneficiis semper regratiando.

In regno Anglie monticulus quidam est in nemoroso saltu ad staturam hominis in apicem consurgens, in quem milites aliique venatores ascendere consueverunt, cum estu et siti fatigati aliquod instancie sue querebant remedium; verum ex loci et rei condicione, relictis a longe sociis solus quisque ascendit, cumque solus quasi ad alterum loquens diceret: Sitio, statim ex improvisu e latere propinator astabat, celebri cultu vultu hilari manu exposita cornu grande gestans, auro gemmisque ornatum, sicut quorundam usque hodie moris est, vice calicis nectaris ignoti, sed suavissimi saporis offerebatur, quo hausto totus calescentis corporis estus et lassitudo fugiebat, ita ut non laborasse, sed laborem arripere velle quis [135b] crederet; sed et sumpto nectare minister lintheolum mundissimum ad ora siccanda porrigebat et expleto suo ministerio disparuit nec mercedem pro obsequio nec pro inquisicione colloquium exspectabat. Hoc multis annositatis antiquis curriculis apud vetustissimos celeberrimum ac quotidianum agebatur; denique venator quidam miles venandi causa locum dictum accessit et postulato potu ac sumpto cornu non illud, ut consuetudinis et urbanitatis erat, pincerne restituit, sed ad proprium usum retinuit. Verum dominus comperta rei veritate predonem damnavit et cornu Anglorum regi Hinrico vetustiori donavit, ne tanti criminis fautor fuisse censeretur.

Carissimi, nemorosus saltus regnum celorum est et monticulum mundum hunc esse intelligimus, quoniam in mundo teste Psalmista reptilia sunt, quorum non est numerus. Venator est homo, qui quotidie in hoc mundo venatur, et singulis dierum cursibus unam dietam ad mortem venandam montem istum ascendit. Sed cum in ista venatione nil nisi reptilia tribulacionis et animalia diabolice deceptacionis invenit, estu divini ardoris et siti remuneracionis ad cornu olei misericordiarum accedat, quod de fonte sue benignitatis omnibus effluenter tribuit et non improperat. Per cornu filium dei accipimus, qui nectar illud salutare suavissimi saporis in ara crucis ex suis sanctissimis vulneribus, celebri cultu, vultu hilari, manibus latissime expansis pro redemptione totius humani generis largiter propinavit. Cornu istud preciosum auro est ornatum, quando corpus illud gloriosum salvatoris nostri diversis tormentorum suppliciis ac flagellacionum vulneribus roseo sanguine a planta pedis usque ad verticem capitis, Ysaia teste est transfusum. Cornu est gemmis decoratum, quando caput illud gloriosum spinarum densitate fixuris atrocissimis est perforatum. Iste pincerna dat nobis manutergium confessionis et indulgencie, quo crimina nostra abstergamus; quare sibi vas mundum i. e. cor contritum et humiliatum ac a peccatis purgatum reddere debemus, et pro poculo suavissimo gratias sempiternas agere. Quod si non fecerimus judex vivorum et mortuorum cornu a nobis exiget in die extreme ulcionis, et in confusionem nostram cunctis videntibus ostendet et in patibulo infernali perpetuo cruciandos suspendet. A quo nos etc.