Gesta Romanorum (Oesterley)/164

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
164. De perversitate mundi.
1872
Fairytale left blue.png 163. De timore inordinato. 165. Item de mundi perversitate. Fairytale right blue.png

Cap. 164.

De perversitate mundi.

Habetur in quodam libro de colloquio Petri ad Ihesum: Vidi aliquando quinque viros, quos quidem freneticos arbitrabar; vidi unum comedentem arenam maris ita avide, quod per utramque partem oris exiret; alium vidi stantem super foveam sulphuream et pice plenam, de qua fetor intolerabilis exibat, qui toto nisu nitebatur fetorem illum in os suum haurire; tertium vidi in ardente fornace jacentem, cui tantus calor sufficere non valebat, unde nitebatur capere scintillas de fornace volantes ad devorandum; quartum vidi, qui supra pinaculum templi sedebat, ut ventum caperet, et semper os apertum habebat, ut ventus per eum transiret; quintum vidi, per omnia et singula membra sua quicquid potuit in os suum capere, devorabat, et alios continue deridebat; istos quinque homines multi viderunt et admirabantur, quomodo talia facere potuerunt.

Carissimi, per primum hominem, qui arenam maris comedebat, possumus intelligere virum avarum. Ecclesiast. iv: Unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen a labore non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis, nec recogitat dicens: Laboro; cui, nescio; et fraudo animam meam bonis. Exemplum de illo divite, qui dixit: Destruam horrea mea etc. De secundo, qui stetit supra foveam sulphuream; talis comparatur gulosis et luxuriosis. Philipp, iii: Nunc autem dico flens inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria eorum in confusione ipsorum. Tales enim intantum dati et intenti sunt ebrietatibus et gulositatibus suis, quod si deus eos in tali statu vivere et permittere vellet, nunquam celos intrare peterent. [139] Qui teste Boetio in quarto libro de consolatione philosophie summam felicitatem in voluptatibus esse constituunt, hii cum calice meroris et arena tribulationis apud inferos potabuntur, quia impossibile est, ut hic ventrem et illic mentem repleant, et de deliciis ad delicias transeant. De tercio, quem vidit in ardenti fornace jacentem, cui talis fervor sufficere non potuit, sed ad hoc ignem deglutivit; talis comparatur illis, qui divitiis et honoribus ceteris se preponunt, sed et hoc nec eis sufficit, sed toto conamine laborant ad hoc, ut pauperes spoliant et per usuras suas aut alia quecunque extorquendi genera illicita, que habent, ab eis habere poterunt, de quibus dicitur Job. xx: Abstulisti pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus. Proverb. xviii: Qui coacervas divitias etc. De quarto, qui stetit supra pinaculum templi; significantur illi, qui omnia opera sua bona faciunt, ut videantur ab hominibus, sicut hypocrite, qui sub specie boni omne malum, quod possunt, faciunt. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Unde Job. xxi: tenent tympanum citharam etc. Quia cum Pharisei et simulati aliquod opus bonum scilicet elemosinam aut hujus modi facere voluerunt, posuerunt se ad terminum et angulum alicujus publici transitus hominum, ut viderentur, et cum hoc tubis et citharis canebant. De quinto, qui membra sua devorabat; signat eos, qui omnia bona opera virorum ecclesiasticorum et doctorum sacrorum, qui zelatores sunt, sacre doctrine detrahunt, et inquantum in ipsis est perverse devorantes intelligunt, nec a detractionibus cessare volunt.