Gesta Romanorum (Oesterley)/163

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
163. De timore inordinato.
1872
Fairytale left blue.png 162. De cavendis imprecacionibus. 164. De perversitate mundi. Fairytale right blue.png

Cap. 163.

[137] De timore inordinato.

Alexander regnavit, qui unicum filium nomine Celestinum habebat, quem multum dilexit. In animo suo cogitabat: Bonum est, filium meum ad doctrinandum dare. Vocavit quendam philosophum et ait: Magister, accipe filium meum ad doctrinandum et dabo tibi mercedem! At ille: Domine, presto sum voluntati vestre per omnia satisfacere. Puerum secum accepit et circa eum diligens erat. Accidit uno die, quod ad quoddam pratum cum discipulo suo Celestino perrexit. Ambo in prato unum equum scabiosum viderunt jacentem. Juxta equum erant due oves adinvicem ligate, que herbas comedebant. Accidit, quo iste due oves juxta equum pascebant, una ex parte dextra equi et alia ex parte sinistra, sic quod equum appropinquabant et corda, cum qua erant ligate, continue super dorsum paulative quousque super scabiem in medio dorsi pervenit. Equus, cum cordam in vulnere dorsi sentiebat, surrexit, et magis ac magis gravabatur et pre magno dolore cum impetu incepit currere, et duas oves portabat, et quando plus oves ponderabant, tanto magis vulnus corda penetravit, ac dolorem augmentavit. Erat tunc prope pratum domus molendinarii; equus ex magno dolore furiosus domum illam cum ovibus intravit, in qua nemo erat nisi ignis; equus vero hincinde ignem dispersit, intantum quod tota domus incepit comburi et seipsum cum ovibus totaliter combussit. Tunc ait magister discipulo suo Celestino: Carissime, jam vidistis principium et medium istius facti! Fac mihi de ista materia versus sine falsitate, et quis debet pro combustione domus solvere. Quod nisi feceris, amen dico tibi penam sustinebis. Celestinus absente magistro per se perrexit et multum studebat, sed versus componere minime sciebat. Ex hoc multum tristis erat. Statim diabolus in specie hominis ei obviabat et ait: O fili, cur tantum tristaris? Qui ait: Non expedit tibi dicere. Et ille: Dic mihi secure, et tuum negocium expediam. Ait Celestinus: Deberem versus componere sub pena gravi de equo scabioso et duabus ovibus, et penitus ignoro. At ille: Ego sum diabolus in specie hominis et optimus versificator. Magistrum noli timere, sed mihi promitte, quod meus servus fidelis eris! Versus tibi componam melius, quam magister tuus. Celestinus vero consentit fide data, quod fideliter ministraret, si promissum compleret. At ille sibi hos versus dixit:

Nexus ovem binam per spinam traxit equinam;
 Lesus surgit equus, pendet utrumque pecus.
Ad molendinum pondus portabat equinum,
 Dispergendo focum se cremat atque locum.
 Custodes aberant; singula dampna [137b] ferant!

Puer vero cum istos versus habuisset, gavisus est valde, domum perrexit. Ait magister: Fili, numquid versus legisti sive fecisti? Et ille: Eciam, magister. Versus recitavit, sicut superius est scriptum. Magister cum hec audisset, admirabatur et ait: Dic mihi, fili, quis tibi fabricavit? Et ille: Nemo. Qui ait: Nisi mihi veritatem dixeris, usque ad sanguinis effusionem flagellatus eris. Puer vero timens, a principio usque ad finem ei omnia retulit, quomodo diabolo esset obligatus. Magister vero contristatus est valde, fecit puerum revocari et contricione magna confiteri, ac diabolo abrenunciare, et post hec factus est homo sanctus, et deo animam post vitam bonam reddidit.

Moralizacio. Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, in custodia scilicet propheti et prelati traditus ad doctrinandum in bonis operibus, qui sepius circa pratum i. e. mundum ambulat. Videt[1] equum scabiosum jacentem, hoc est peccatorem in peccatis suis involutum, et duas oves ligatas i. e. prelatum ecclesie et predicatorem, qui debent adinvicem ligari cum corda caritatis. Prelatus ecclesie tenetur, secundum jura predicatores admittere, sicut sunt fratres minores et predicatores. Isti duo propter nimiam caritatem, per quam sunt ligati, sepe tangunt locum doloris in peccatore, hoc est prelatus per censuram ecclesiasticam aliquos excommunicat, predicator sermocinando peccata eorum tangit, unde videmus, quod aliqui, qui sunt tacti per prelatum aut predicatorem, non corrigantur; statim ad modum equi incipiunt recalcitrare, murmurare, quod ambos secum portat eos, ubique detrahendo oblata ac decimas sufferendo elemosinas facere. Sed tunc quid sequitur? Equus ambas oves ad molendinum etc. i. e. peccator sepe ad utrumque hoc inconveniens ducit, quotiens eos verbo aut opere ledit, et igne detractionis comburit, quotiens famam eorum denigrat. Vel aliter potest reduci. Equus iste scabiosus erat totum genus humanum per peccatum primi parentis infectum; due oves ligate duo testamenta, quia in utraque lege decem precepta sunt posita. Ecce ligantur magna adinvicem per istas duas leges. Equus scilicet peccator tangitur, quando propter peccatum pena secundum utramque legem apponitur; sed sepius peccator recalcitrat, sicut Datam et Abyron contra deum murmurabant, et ideo perierunt, et ideo totum genus humanum, si per penitentiam tactum fuerit per Christi passionem, oportet quod recurrat ad molendinum cum duabus ovibus i. e. cum duobus testamentis; ad ecclesiam scilicet recurrat et ibi se [138] ipsum comburit gratia divini amoris, quia lex antiqua de lege quod dicebatur in figura, in nova habetur etc., quia lex antiqua non est totaliter destructa sed combusta spiritus sancti gratia, quia in antiqua lege hoc, quod dicebatur in figura, in nova habetur expositum.[2] Lex nova eciam igne spiritus sancti est combusta, sicut testatur Salomo: Mittam vobis spiritum sanctum etc. scilicet ignem amoris. Vel aliter potest reduci. Equus scabiosus in prato peccator est in mundo; due oves ligate corpus et anima per baptismum adinvicem ligati, ut sint de una voluntate; caro spiritui non contradicat, sed miser homo sepe seipsum cum corpore et anima trahit ad molendinum i. e. ad infernum, ubi omnes singula damna ferant i. e. omnes sensus per peccatum absentes erant inter virtutes, quas in baptismo receperunt; ideo quilibet penitentiam suam portabit, ut si visus vidit illicita, auditus audivit detractoria, et sic quilibet in suo genere puniatur. Tunc debes versus componere; nihil aliud est, quam animam et corpus ad rectitudinem per opera misericordie ligare; et hoc non debes ad suggestionem diaboli facere, sed ad informationem boni prelati et per consequens vitam eternam obtinere, ad quam nos perducat etc.




  1. Videt] orig. Videlicet.
  2. expositum] orig. exposita.