Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/168

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
168. De eterna damnacione, quam per peccata nos incidere cognoscimus et tamen moniti non vitamus.
1872

 167. De audiendo bono consilio. 169. De duodecim legibus et modo vivendi. 

Cap. 168.

De eterna dampnatione.

Barlaam narrat, quod peccator similis est homini, qui, cum timet unicornium, recedit in baratrum; dum autem caderet, manibus arbustulam quandam apprehendit, que de profundo ascendebat, et aspiciens inferius, vidit ad pedem arboris puteum teterrimum et draconem horribilem arborem cingentem et ejus casum ore aperto exspectantem; duobus autem muribus, quarum una erat alba, alia nigra, arborem incessanter corrodentibus in radice, sensit eam vacillare; quatuor quoque vipre albe a [basi] qua pedem fixerat procedentes totam foveam flatu suo mortifero intoxicabant. Elevans oculos vidit exitum mellis de ramis arboris stillantis, oblitusque periculi, in quo undique positus erat, illi dulcedini se totum dedit. Quodam autem amico ejus porrigente sibi scalam, ut egrederetur, melle delectatus distulit, et cadente arbore [143b] cecidit in os draconis, qui descendens in puteum ibi eum devoravit, et sic misera morte heu mortuus est.

Moralizacio. Carissimi, homo iste est peccator; unicornis est mors, qui hominem semper sequitur; baratrum est mundus iste; arbor est vita, que per horam diei et noctis quasi per murem album et nigrum incessanter consumitur; basis, ex qua procedunt vipre, est corpus humanum habens quatuor qualitates humorum, quibus inordinate compositis corporis compago dissolvitur; draco est diabolus; puteus infernus; dulcedo ramusculi delectacio peccati, per quam homo seducitur, ut periculum non intueatur; amicus est Christus aut predicator; scala est penitentia, cui cum homo differt acquiescere, subito vita deficiente in os diaboli cadit, qui eum in infernum devorat et rapit.