168. De eterna damnacione, quam per peccata nos incidere cognoscimus et tamen moniti non vitamus. | 170. De revocacione peccatoris ad viam penitencie. |
Cap. 169.
De duodecim legibus et modo vivendi.Narrat Trogus Pompejus de Ligurio nobili milite, qui civitatem quandam cum populo jurare indixerat, ad servandum leges quasdam justas et utiles licet principio graves, donec ipse ab Appolline deifico, quem ipse finxit esse auctorem dictarum legum, responsum reportaret. Quo facto in Cretam ivit et ibi perpetuum exilium egit; moriturus autem, ossa sua ad civitatem redirent, et omnes a juramento se liberas esse credentes legum observantiam violarent. Harum autem legum duodecim numero erant; prima lege populum in obsequia principum et principes in custodiam subditorum et ad cohercionem impiorum reformavit; secunda lege parcimoniam et frugalitatem omnibus persuasit, credens miliciam laudabilius fieri modestia, quam crapula; tercia lege jussit singula non pecunia, sed meritorum compensione opportuna; quarta lege institui aurum et argentum, velut omnium materiarum viliorem; quinta administrationem rei publice per ordinem divisit, dans regibus potestatem bellorum, magistratibus judicia et omnes offensiones, senatui custodiam legum, populo creandi vel eligendi magistratus potestatem; sexta fundum omnibus equaliter divisit et omnibus patrimoniis equalibus, ita quod alter altero nullus potentior redderetur; septima jussit omnes convivari publice ne alter alteri foret causa luxurie; octava, juvenibus toto anno una sola voluit uti veste; nona, pueros pauperes in agrum non in forum publicum deduci jussit, [144] ut primos annos ducerent in opere, non in levitate; decima lege statuit virgines sine dote nubere; undecima voluit uxores eligi non pecunia; duodecima maximum honorem non divitum, sed pro gradu etatis statuit fore. Omne autem, quod quacunque lege statuit, ipse pro exemplo aliis primus servavit.
Carissimi, iste nobilis est dominus noster Ihesus Christus, qui intravit quandam civitatem i. e. mundum istum et fecit populum jurare i. e. in baptismo firmiter promittere servare leges suas i. e. decem precepta, donec veniret ad judicium. Cum autem mortuus erat, non tantum ossa, sed totum corpus in mari i. e. in terra posuit. Prima lex est in obsequium principum etc. hoc est, quod Christiani semper sunt parati per omnia prelatis et ecclesiarum rectoribus sine excusatione et aliqua contradictione simpliciter obedire, et quod princeps, per quos prelatos intelligimus, qui curam animarum custodiendarum susceperunt, subditos suos in viam salutis dirigant et per bona exempla in vita sua eos antecedant, quiaSecunda lex frugalitatem omnibus persuasit et symoniam aut cetera contraria interdixit, parcimoniam suadens, ac gulam carnisque crapulam, quibus multi hodiernis temporibus intendentes et dediti vitam breviant, exercere prohibuit, sed frugilitatem bonorum operum et largitatem elemosinarum omnibus nobis per legem, qua octo opera misericordie instituit, servandam esse voluit atque persuasit, quia quicquid ultra necessitatem vite prelati aut alii viri ecclesiastici divites habent, in elemosinam pauperum distribuere tenentur, alias, teste beato Ieronimo, rapina est et sacrilegium coram deo. Tercia lex jussit singula non pecunia sed meritorum compensione opportuna [comparari]; hoc est quantum habes tantum vales. Deus non tantum dona respicit, sed cor et intentionem donantis, et ideo secundum cordis tui merita deus retributionem tuam magnam vel parvam faciet; nihil enim absconditum est oculis ejus, quod non sciatur, et nihil apertum, quod sibi non reveletur, quoniam omnia intuetur. Quarta lex instituit materiam auri etc. i. e. divitias hujus mundi vilius apud deum reputari, quam aliquid alterius materie totius mundi. Sed acceptat preces et miserias pauperum, sicut legitur de divite epulone, qui miseriam pauperis Lazari et ulcerati [144b] non respiciens neque compatiens, postquam in inferno sepultus jacuit et pauxillum aque a digito stillantis petiit, non obtinuit, sed flammis et cruciatibus perpetuis expositus semper urit, et Lazarus est ab angelis propter suam patientiam in sinu Abrahe collocatus. Quinta lex dedit regibus potestatem etc. Hoc est intelligendum, quod principes et prelati jam habent subditos judicare; sed cavendum est, ne sint muneribus corrupti, ut non recte judicent, quia si sic, eadem mensura, qua mensi fuerint, scilicet justiciam vel injusticiam, remitietur eis per judicem vivorum et mortuorum in extremo judicio; quia moderni temporis judices munera pauperum vel divitum quorumcunque recipientes a justicia ita excecantur, quod viam equitatis et sententie recte vix videre possunt; sed qui modo plus dederit, fortiorem causam favorabilioremque sententiam licet contra justiciam obtinebit. Sexta lex fundos omnibus equaliter divisit, hoc est deus ab eterno instituit omnibus equaliter gratiam suam, secundum quod viderit hominem proficere, unde in evangelio dicit: Petite et accipietis. Item alibi dicit: Quodcunque petieritis patrem in nomine meo, credite, quod accipietis et fiet vobis. Quia Christus in divitiis est habundantissimus; postquam digne a nobis rogatus fuerit, in muneribus expendendis est largissimus; plus enim potest dare, quam mens nostra scit rogare. Septima lex, ne divitie causa sint luxurie. Propterea publica convivia celebrari instituit, quia propter divitias multi perierunt et sunt multis causa, quare in luxuriam aut alia peccata mortalia sepius cadunt. Propterea Salomon dominum rogavit, dicens: Divitias et paupertates ne dederis mihi! Octava juvenibus toto anno una sola voluit uti veste; quid per hanc vestem nisi solam caritatem intelligimus, que operit multitudinem peccatorum? Per hanc enim vestem possumus placere deo, qui super omnia caritatem fraternam in nobis diligit. Caritas, teste apostolo, non agit perperam, non querit que sua sunt, non emulatur etc. Sic nos in caritate radicati non debemus solam nostram salutem et salvacionem querere, sed et fratris nostri debemus saluti providere, per vitam exemplarem aut bonam admonicionem in viam rectam dirigere, ne sicut ovis errans a pastore pereat, sed pascua vite celestis per vestem caritatis inveniat. Nona pueros pauperes etc. i. e. ut introducantur in agrum ecclesie secundum merita sua ad promovendum sicut ceteri; quia deus eligit pauperes in hoc mundo ipsos heredes regni sui faciens, [145] ubi dicit: Beati pauperes! Glossa: Non omnes, sed spiritu! Quoniam ipsorum est regnum celorum. Item Psalmista: Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum etc. Et quis est pauper ille? Glossa: Spiritu. Pauper iste laborat in agro i. e. in hoc mundo, quoniam agricultura dei sumus et ad laborem a juventute nascimur, sicut avis ad volandum, Job ix, et in vinea domini i. e. ecclesia laborem penitencie suscipimus, et post conductionem conventione facta laboris nostri secundum merita vel demerita gloriam vel penam in eternitate a dispensatore et patrefamilias Ihesu Christo recipiemus. Decima statuit, virgines sine dote nubere, i. e. bonos Christianos sine dote i. e. amore mundano nubere Christo. Sunt multi, qui spontanea voluntate castitatem fovent et terrena despiciunt, ut celestia premia postmodum recipient. Undecima, uxores eligi i. e. animas deo placentes ad ejus servicia coaptemus; nihil deo tantum placet, sicut anima munda, que totaliter deo est data. Duodecima, quod quilibet secundum meritum honores et divitias obtinebit; sed videant principes et prelati aliique rectores, quod in se ipsis prius opera meritoria exerceant, antequam alios informent, sicut de Christo dicitur in evangelio: Cepit Iesus facere et docere.