Gesta Romanorum (Oesterley)/173

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
173. De sarcinis et gravaminibus mundi et gaudiis celi.
1872

Fairytale left blue.png 172. De constantia fidelis anime. 174. Quod natura docet, nemo tollere potest. Et de talione ingratitudinis. Fairytale right blue.png

Cap. 173.

De sarcinis et gravaminibus mundi et gaudiis celi.

Accidit semel, quod rex quidam ad nundinas perrexit et secum quendam magistrum philosophum cum discipulo suo duxit. Qui stantes in foro octo sarcinas viderunt vendicioni expositas, de quarum prima discipulus magistrum interrogavit, quale precium paupertas scilicet et tribulaciones propter deum requireret. Qui ait: Regnum celorum. Discipulus: Grande precium est, amoveat secundam et videamus, quid intus habeat. Magister: Mansuetudinem. Beati, inquit, mites! Discipulus: Preclara res et deo digna mansuetudo. Cujus precii est? Magister: Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum pro commutacione ejus, sed terram requiro, non nisi terram desidero pro ea. Discipulus: Ab India usque Britanniam terra spaciosa est et cultoribus indiget; accipe quantum placet. Magister: Nequaquam; hec terra est morientium, que devorat habitatores suos. Moriuntur in ea homines; ego vero quero terram viventium. Discipulus: Quid perpendo quod moriuntur et tu invitus morieris? Vivere vis in eternum? Ecce beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Tercia quid continet? Magister: Esuriem et sitim. Discipulus: Quomodo possunt hec comparari? Magister: Justicia illi nomen est. Beati qui esuriunt et sitiunt justiciam, quoniam ipsi saturabuntur. Discipulus: Saturaberis ergo et proveniet tibi justicia; si non interfuerit negligencia. Quarta quid continet? Magister: Lacrimas, fletus et ploratus, irriguum superius et irriguum inferius. [151] Discipulus: Luctus et fletus non solent emi, redimi tamen, quia hoc precium desiderant sancti. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Quintus ille sacculus quid habet? Magister: Rem preciosam, misericordiam, quam tibi placere perpendo, ne te protraham; pro misericordia volo misericordiam, pro temporali eterna. Discipulus: Non es bonus rerum arbiter; pro temporalibus enim nunquam accipies eterna, nisi pro te ageret misericordia; ipsa tamen fiet tibi secundum fidem tuam, et beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sed jam paupertatibus et miseriis et tribulacionibus habundamus. Revolve sextum, si forte quid melius contineat. Magister: Plenus plane, sed hoc non amat publicum ut purpur, sed in secreto cubiculo videbitur ibique de premio ejus taxabitur. Discipulus: Examinati sumus; quidnam est modo? Magister: Mundicia est cordis preciosa; ibi vasa aurea et argentea continentur, scilicet pietas, bonitas, misericordia, caritas et gaudium in spiritu sancto; hinc preciosa illa pallia explicabuntur, ut sunt lectiones, meditaciones, oraciones, contemplaciones, judicia domini vera justificata, in semetipsa desiderabilia super aurum et lapidem preciosum multum. Discipulus: In custodiendis illis retribucio multa; pete igitur quid vis? Magister: Visionem dei. Discipulus: Beati ergo mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt! Evolve septimam. Magister: Pacem continet. Discipulus: Pacem tuam mihi venditurus es? Magister: Non mee expedit paupertati, nec tue justicie competit, nec decet divitias tuas, ut gratis a me aliquid accipias; sed jam te in omnibus largiente habundo; unde quid superest? Homo sum rusticus et ignobilis et de luto factus, de limo terre compactus, tedet me ignobilitatis mee, nolo mihi ulterius improperari: Terra es et in terram ibis; sed potius volo mihi dici: Celum es et in celum ibis. Sortem filiorum dei desidero, filius dei esse concupisco. Discipulus: Dixi, fateor nec diffiteor: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Si igitur filiorum servas caritatem, paternam habebis hereditatem. Jam ultima restat sarcina, explica eam. Magister: Non habet nisi persequutiones et tribulationes pro justicia. Discipulus: Et quid pro hiis exigis? Magister: Regnum celorum. Discipulus: Jam pro premio vel precio paupertatis id tibi concessi. Magister: Utique, sed mensis ex mense, sabbatum ex sabbato; erras; desidero presenti ebdomada vel mense; [151b] quod residuum est exspecto. Discipulus: Miror in negotiando prudentiam tuam; et nunc audi: Serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium domini tui! Labores manuum tuarum etc.