171. De dilectione et fidelitate nimia, et quod caritas a morte liberat. | 173. De sarcinis et gravaminibus mundi et gaudiis celi. |
Cap. 172.
De constantia fidelis anime.Quidam rex erat in Anglia, in cujus regno duo milites erant; unus Guido vocabatur, alter Tyrius. Guido plurima bella commisit et in omni bello victoriam obtinuit. Quandam puellam pulchram generosam nimis dilexit; tamen eam in uxorem non poterat obtinere, quousque ardua bella temptasset pro ejus amore. Deinde in quodam bello speciali eam obtinuit et cum magno honore illam desponsavit. Tercia nocte post gallicantum de lecto surrexit, intime firmamentum vidit, in quo clare dominum nostrum Ihesum Christum inter stellas respexit ei dicentem: Guido, Guido, sicut bella sepius commisisti pro amore unius puelle, tempus est, ut pro meo amore ammodo studeas viriliter contra inimicos meos pugnare! Hiis dictis evanuit Ihesus Christus. Ille intellexit, quod voluntas dei esset, ut ad terram sanctam pergeret et Christum de infidelibus vindicaret. Ait uxori sue: Credo, quod jam a me concepisti infantem. Nutrias, quousque venero, quia ad terram sanctam pergere volo. Illa hec audiens quasi furibunda de lecto surrexit, pugionem ad caput lecti accepit et dixit: O domine mi, semper te dilexi et tantum pro tuo amore exspectavi, quousque fuero tibi in matrimonio copulata, ut committeres multa bella, ut per totum mundum fama tua esset divulgata; jam concepi et modo velis a me separari? Prius me ipsam cum ista pugione volo occidere. Ille surrexit et pugionem ex manibus ejus accepit et ait: Carissima, paveo verba; votum deo feci terram sanctam visitare. Jam est tempus [plus] acceptabile votum meum implere, quam in senectute; sustineas, quia deo volente cito redibo. Illa de verbis [147b] ejus confortata anulum ei tradidit et ait: Accipe istum anulum; quotiens illum respexeris in peregrinacione tua, memoriam mei habebis, et ego usque ad reditum tuum patienter sustineam. Miles valefecit ei, militem Tyrium cum eo accepit, illa vero multis diebus planxit nec consolari poterat. Cum tempus advenit, filium pulcherrimum peperit et eum tenerrime nutrivit. Guido et Tyrius multa regna transierunt et plurima bella pro Christi amore commiserunt. Tandem regnum Dacie per infideles erat destructum. Ait Guido socio suo: Carissime, ad illud regnum pergere debes et regem contra infideles totis viribus juvare, quia Christianus est; ego vero terram sanctam intrabo et contra Christi inimicos pugnabo et per te redibo, et sic Angliam intrabimus cum gaudio. Ait Tyrius: Quid tibi, placet et mihi. Regnum illud intrabo, et si vivus fueris, per me redeas, ut ad patriam nostram intrare poterimus. At ille: Fideliter tibi promitto. Osculati sunt invicem et in separacione amare flebant. Guido terram sanctam intravit et Tyrius Daciam. Guido plurima bella contra Sarazenos et paganos commisit et in omni bello victoriam obtinuit, unde fama ejus per totum mundum volabat; Tyrius vero similiter omnes infideles de regno Dacie expulit, multa bella commisit et victoriam ipse obtinuit; rex vero eum super omnes dilexit et honoravit et ab omni populo est intantum dilectus, quod rex eum ditavit. Erat tunc in regno quidam tyrannus strenuus valde, nomine Plebeus, qui Tyrio invidebat, quod tam subito ad divitias et honores promotus esset. Eum de proditione apud regem accusavit, quod regem de regno privare intendebat. Rex vero dictis ejus credens, quod potens ac strenuus esset, Tyrium omni honore et divitiis privavit, ita quod Tyrius ad magnam egestatem pervenit, intantum quod vix sustentationem habebat. Tyrius vero multum dolebat, quoniam solus est derelictus et in paupertate positus; flevit amare et ait: Heu michi, quid faciam ego? Dum semel tristis perrexit solus spaciando, Guido in forma peregrini ei obviabat. Quem cum Tyrius vidisset, noticiam ejus non habebat, sed Guido eum statim agnovit, sed ei qualis erat revelare nolebat et dixit: Carissime, unde es? Qui ait: De partibus longinquis sum ego, sed moram per plures annos in isto regno traxi. Quendam socium habebam, qui terram sanctam intravit; sed si vivus vel mortuus, aut aliter quocumquo modo secum fuerit, penitus in mea non est noticia. [148] Ait Guido: Ob amorem socii tui me in gremio tuo permittas quiescere, ut parum dormiam, quia ex itinere lassus sum. Ille vero annuit. Cum Guido in gremio suo dormiret, Tyrius vidit os ejus apertum et unam mustelam candidam exire et ad quendam montem juxta eum intrare. Cum vero ibidem per aliquod spacium moram traxisset, rediit et in os ejus reintravit. Hoc facto Guido est expergefactus a somno et ait ei: Carissime, vidi somnium mirabile. Mihi videbatur, quod una mustela de me exiit et in illo monte intravit et iterato in os meum intravit. Ait Tyrius: Carissime, sicut in visione vidisti, ita oculis meis respexi; sed quid mustela in isto monte fecerat, penitus ignoro. Qui ait: Montem ambo intrabimus, quia forte aliquid utile inveniemus. Montem intrabant et ecce draconem mortuum invenerunt, ventrem ejus auro plenum cum gladio polito; super gladium erat superscriptio talis: Per gladium istum miles Guido devincet Tyrii adversarium. Guido cum istum draconem invenisset, est valde gavisus et ait Tyrio: Carissime, totum thesaurum tibi do, sed gladium juxta me habere volo. Ait Tyrius: O domine, apud te non merui, ut mihi tale donum dares. Et ille: Eleva oculos tuos et vide! Ego sum Guido socius tuus. Ille vero hoc audiens intime eum respexit, statim noticiam ejus habebat, ad terram pre gaudio cecidit et amare flevit et dixit: Sufficit mihi de cetero vivere, ex quo semel vidi te. Et ille: Surge velociter! Potius de adventu meo gaudere debes, quam flere. Pro te pugnabo contra tuum adversarium et ambo in Angliam cum honore pergemus; sed videas ante omnia, ut nemini, qualis ego sim, dicas. Surrexit Tyrius, super collum ejus cecidit et osculatus est eum. Tyrius vero ad domum suam cum auro perrexit. Guido vero ad palacium regis ad januam pulsabat. Janitor vero causam pulsationis quesivit. At ille: Ego sum peregrinus, qui noviter a terra sancta veni. Statim introitum ei dedit et regi est presentatus. Juxta latus regis tyrannus ille sedebat, qui Tyrium divitiis ac honore privavit. Ait rex: Qualis pax est in terra sancta? Et ille: Domine, modo est pax bona; multi ad christianitatem conversi sunt. Qui ait: Vidisti illum militem de Anglia Guidonem, qui tot bella ibidem fecerat? Qui ait: Domine, sepius eum vidi et cum eo comedi. Et ille: Numquid est tibi mentis de regibus Christianorum? Ait: Eciam, domine, de persona tua, quomodo Sarazeni ac ceteri [148b] infideles regnum tuum per multa tempora occupaverunt et per quendam militem nomine Plebeum ab illo omni honore et divitiis illum nobilem militem privastis, et hoc injuste; de vobis ista ibidem dicuntur. Plebeus cum hoc audisset, ait: Tu false peregrine, qui ista mendacia narras, nunc dignus esses eum defendere, quia si sic contra te pugnarem, quia Tyrius ille privare dominum nostrum regem volebat a regno. Ait Guido regi: Domine mi, ex quo ille dicit, me falsum[1] peregrinum esse et Tyrium militem proditorem, de vestro beneplacito contra eum pugnabo et eum falsum[1] super corpus meum probabo. Ait rex: Mihi bene placet, immo te rogo, ut a proposito non desistas. Qui ait: Domine, arma mihi concedas. Ait rex: Quicquid indiges, paratum invenies. Rex diem belli inter eos constituit. Rex timens, ne peregrinus Guido per insidias interim occideretur, vocavit filiam suam virginem et ait ei: O filia, sicut vitam tuam diligis, peregrinum istum diligenter custodias et omnia necessaria invenies! Illa peregrinum in cameram suam introduxit, balneari fecit et eum ad libitum suum habebat. Adest dies belli, mane Plebeus armatus in porta stabat et clamabat: Ubi est falsus ille peregrinus? Quare tantum tardat? Ille hec audiens armavit se, ambo ad campum perrexerunt, duos ictus adinvicem fecerunt intantum duros, quod Plebeus fere spiritum emisit, nisi poculum gustasset, et ait: O bone peregrine, me permittas, semel aquam haurire. At ille: Si mihi fideliter promittas, hanc curialitatem mecum agere, si necessitas requirit, tibi concedo. Qui ait: Et ego tibi fideliter promitto. Ille vero ad aquam accessit, bibit quousque saturatus esset, statim cum toto conamine in Guidonem irruit, adinvicem ambo viriliter pugnabant, intantum quod Guido modo sitiebat et ait: Carissime, eandem curialitatem, quam tibi ostendi, jam mihi concedite, quia ultra quam credi potest sitio. At ille: Deo voveo, quod non gustabis, nisi in manu forti! Guido hec audiens se defendebat in quantum potuit, ad aquam appropinquavit, et cum prope fuisset, in aquam saltavit, et hausit quantum volebat; deinde aquam exiit et sicut leo rugiens in eum irruit, aliusque fugam petiit. Rex hoc videns fecit eos abinvicem separari et illa nocte quiescere, ut die crastina ad bellum parati essent. Peregrinus cameram filie regis intravit, illa vero omne solacium ei prebuit, vulnera ejus ligavit, cena facta in lecto ligneo firmissimo eum requiescere fecit; [149] ille vero ex bello fatigatus incepit dormire. Plebeus septem strenuos filios habebat, vocavit eos et ait: Carissimi, vos estis filii mei; vobis denuncio, nisi ille peregrinus exstinctus ista nocte fuerit, die crastina inter mortuos computabor; fortiorem eo nunquam vidi. At illi: Pater, nocte ista erit expeditus. Circa mediam noctem omnibus dormientibus cameram puelle intrabant, que erat juxta mare constructa, ita quod aqua maris sub camera fluebat. Inter se dixerunt: Si eum in lecto occiderimus, filii mortis sumus. Omnes eum cum toto lecto in mare projiciemus et tunc penitus a populo dicetur, quod fugam recepit. Et illum dormientem receperunt et in mare projecerunt; ille vero dormiebat et nihil percepit. Nocte illa erat quidam piscator supra mare; cum sonitum lecti audisset, per lumen lune lectum respexit, admirabatur, alta voce clamabat: Dic mihi propter deum, qualis es, ut potero te juvare, antequam submersus fueris! Guido audiens clamorem a somno est expergefactus, stellasque in firmamento videns, admirabatur, ubi esset, et cum se in aqua percepisset, ad piscatorem clamabat: O carissime, adjuva me et dabo tibi mercedem, quia ego sum peregrinus ille, qui heri in campo pugnabat; sed quomodo huc veni, penitus ignoro. Piscator hoc audiens eum in naviculam recepit et ad domum suam duxit et in loco quiescere fecit. Veneruntque filii Plebei ad patrem suum nunciabantque ei, quod submersus fuisset, unde amplius timere non deberet. Plebeus non modicum gaudens mane surrexit et armavit se, ad januam palacii accessit et clamabat: Illum peregrinum deduc foras, ut potero me de eo vindicare! Rex cum audisset, precepit filie, ut eum excitaret et ad bellum se prepararet. Illa vero ad lectum ejus accessit et non invenit. Puella vero amare flevit et ait: Heu mihi, thesaurus meus mihi est ablatus! Denunciansque patri, quod eum non invenit. Rex vero contristatus est valde; sed cum lectum non invenerunt, admirati sunt. Aliqui eum fugam accepisse dixerunt, aliqui quod jugulatus fuisset. Plebeus in porta continue clamabat: Educ foras peregrinum vestrum, quia caput suum hodie regi presentabo! Dum vero in palacio de peregrino facta est questio, unde devenit, venit piscator ad regem et ait: Domine nolite contristari! Nocte ista in mari piscando eram et peregrinum in mari projectum inveni, quem accepi et in domum meam introduxi et eum dormientem [149b] dimisi. Rex cum hoc audisset, gavisus est valde, mittit ad eum, ut se ad bellum prepararet. Plebeus cum audisset, quod mortuus non esset, timuit valde, inducias belli a rege petiit. Rex inducias unius hore ei concedere nolebat. Ambo campum intrabant, duos ictus dederunt, sed in tercio ictu Guido brachium ejus amputavit, deinde caput, et regi presentavit. Rex vero gavisus est valde, quod peregrinus tam gloriose triumphavit, et cum audisset, quod filii Plebei eum in mare projecerunt, eos in patibulo suspendi fecit, peregrinus vero licentiam a rege accepit. Ille vero donaria multa ei obtulit, ut secum maneret; sed ille nolebat ei consentire. Aurum et argentum in magna quantitate dedit, qui omnia Tyrio suo dedit et eum cum rege in pristino gradu et in divitiis multis instituit et vale regi fecit. Rex vero ait ei: Carissime, propter deum unum a te peto, antequam recedas, dicito mihi, quod est nomen tuum! Ait ille: Domine, Guido vocor, de quo sepius audisti. Rex hoc audiens, cecidit super collum ejus, magnam partem ei promisit regni sui, si moram cum eo traheret. Ille vero nullo modo ei volebat consentire, sed osculatus est regem et ab eo recessit. Guido vero Angliam intravit et ad proprium castrum perrexit. Ante portam pauperes sedentes in magna multitudine invenit et inter eos in forma peregrine comitissa sedit uxor ejus, personaliter singulis diebus ministrabat et cuilibet pauperi denarium dedit dicens: Orate pro domino meo Guidone, ut antequam moriar gaudium de eo habeam, et ut feliciter ad me revertatur, quoniam ad terram sanctam diu perrexit. Accidit eodem die, quod filius ejus, qui septem annorum erat, splendide indutus esset et matrem inter pauperes sequebatur. Filius cum audisset, matrem cuilibet pauperi dominum Guidonem nominare, ait: O mater, est illene pater meus, quem pauperibus istis sic recommendas? At illa: Eciam, fili mi. Tercia nocte, postquam te concepi, a me recessit et amplius eum non vidi. Cum vero domina inter pauperes per ordinem ambularet, venit ad virum suum Guidonem et elemosinam ei dedit; sed qualis esset, penitus ignorabat. Ille vero caput suum inclinabat, ne agnosceretur. Domina cum ad alios pauperes ambulasset, filius sequebatur, Guidoque oculos suos elevans vidensque filium suum, quem ante nondum viderat, non poterat se continere; [150] filium inter brachia accepit et osculatus est eum, et ait: O fili dulcissime, deus det tibi gratiam deo placere! Domicelle videntes peregrinum ei osculum tradere, vocatus est ut amplius ibidem non staret. Guido ad uxorem accessit et locum in foresta petiit, ut ibi poterat semper permanere. Illa videns eum peregrinum, pro dei amore et viri sui locum ei construxit; ibidem per multa tempora permansit. Cum autem ad mortem appropinquaret, famulum suum advocari fecit et ait: Ite, carissime, festinanter ad comitissam et istum anulum ei trade et dicite, si me desiderat videre, statim ad me veniat sine ulteriori dilatione. Nuncius ad dominam perrexit et anulum ei ostendit. Viso anulo alta voce clamabat: Iste est anulus domini mei. Agili cursu ad forestam perrexit, et antequam venit, Guido est defunctus. Illa vero super cadaver cecidit. Alta voce clamabat: Heu mihi, spes mea periit! Et lamentationes et suspiria emisit, dicens: Ubi jam sunt elemosine mee, quas pro domino meo feceram omni die? Vidi dominum meum elemosinam de manibus meis accipere et eum non cognoscebam. Vidisti filium tuum ante oculos tuos, palpasti, osculatus fuisti, nec mihi nec sibi indicasti! Quid fecisti, o Guido, Guido! Amplius te non videbo! Cum maximo honore corpus sepulture tradidit et mortem ejus per multos dies planxit.
Moralizacio. Carissimi, per istum militem deum intelligere debemus, qui multa bella fecerat; primo in celo, quando demones expulit, sicut scriptum est: Factum est prelium magnum in celo. Deinde in terra; sepius, quando Pharaonem et exercitum ejus projecit in mare, et in parasceve, et hoc totum propter amorem puelle i. e. anime. Deinde Tyrium secum duxit i. e. hominem assumpsit, ut infideles i. e. vitia de regno corporis expelleret et virtutes plantaret. Tyrium i. e. Moysen constituit, ut populum suum ad vitam rectitudinis duceret. Deinde Guido de terra sancta venit, quando filius dei de celo descendit et Tyrium vagantem scilicet totum genus humanum in via perdicionis invenit, quia, quotquot ante eum venerunt, ad inferna descenderunt. Dormivit in gremio nostro, quando nostram humanitatem assumpsit de virginis utero. Mustela exiit et montem intravit etc. i. e. Johannes et prophete alii de ejus adventu prophetabant, in montem i. e. in mundum intraverunt, verbum dei predicando, sicut testatur de Johanne: Ecce mitto angelum meum etc. Post hec rediit ad Christum, cum dixit: Ecce agnus dei! Christus vero invenit draconem mortuum, scilicet legem [150b] antiquam conculcatam per ceremonias, et cum in ea thesaurum invenit, scilicet decem precepta, que homini dedit, cum gladio potestatis diem latuit, quam sibi retinuit, sicut scriptum est: Judicium meum alteri non dabo. Per istum gladium Plebeum tyrannum interfecit, qui Tyrium i. e. hominem ab honore et divitiis privavit, quando primum patrem transgredi fecit. Pugnavit fortiter in campo istius mundi et per unam virginem scilicet beatam Mariam armis humanitatis erat armatus. Sed septem filii i. e. propter septem peccata mortalia de celo descendit et cum eo semper fuit in mare istius mundi projectus, ubi piscator scilicet spiritus sanctus super eum descendit et semper cum eo fuit[2] et in fine diabolum devicit et victoriam regi i. e. patri celesti presentavit, et sic ad terram suam i. e. celum se transtulit et nobis anulum fidei sue reliquit, per quam poterimus ad eternam patriam pervenire. Guido cum ad patriam suam venerat, incognitus erat. Sic filius dei in celo intravit; parentes sui, scilicet angeli aliqui, qualis esset, penitus ingnorabant; unde dicebant: Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? Unde debemus patrem nostrum osculari scilicet oracionem ei infundere, quia ipse est pater noster, unde in Deuter.: Antequam esses, ipse est pater tuus etc. Studeamus ergo patrem nostrum Christum sequi per opera misericordie, et per consequens veniemus ad eterna gaudia.