Gesta Romanorum (Oesterley)/175

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
175. De diversitate et mirabilibus mundi cum exposicione.
1872

Fairytale left blue.png 174. Quod natura docet, nemo tollere potest. Et de talione ingratitudinis. 176. De medicina spirituali. Fairytale right blue.png

Cap. 175.

De diversitate et mirabilibus mundi cum expositione inclusa.

Plinius narrat, quod aliqui homines sunt canina capita habentes, qui cum latratu loquuntur et vestiuntur pellibus animalium. Tales significant predicatores, qui omnes animalium pellibus debent vestiri i. e. aspera penitentia propter bonum exemplum aliis dandum indui. Item, in India sunt quidam homines, qui tantum unum oculum super nasum habent in fronte et carnes animalium comedunt. Isti designant homines, qui tantum habent oculum rationis, scilicet quo in fronte utuntur et non voluntate. In Libia sunt alique femine sine capite, os et oculos [153] habentes in pectore. Tales designant homines, qui volunt humiliter obedire ex corde, non habentes pectora levia, et quicquid extrinsecus faciendum est in opere, prius bene deliberant in corde. In Oriente contra paradisum sunt homines nihil comedentes, quia os tam modicum habent, ut calamo potum sumant. De odore pomorum et florum vivunt, ex odore malo subito moriuntur. Isti designant claustrales, qui precipue contra cibum et potum debent sobrii esse, et hoc est modicum os habere et cum calamo i. e. cum discrecione sumere cibum. Tales debent ex odore pomorum et florum i. e. preceptorum et bonarum virtutum spiritualiter vivere, et sic aliis modum vivendi in castitate et parsimonia prebere; sed de odore malo i. e. peccato cito moriuntur, quia quam cito peccatum perpetratur, homo Christo moritur. Item ibidem sunt homines sine naso facie plena, et quicquid vident hoc totum bonum putant. Tales designant stultos sine naso discrecionis, ita quod totum eis bonum esse videtur, quod vident et ipsi faciunt. Sunt et ibidem homines habentes nasum et labium inferius tam longum, quod totam faciem cooperiunt dormientes. Tales designant justos, qui habent inferius scilicet ad mundum magnum labium considerationis, attendentes mundi vanitatem detractionis et mendacii; tamen per labium custodie protegant totam faciem i. e. totam vitam per jugem meditationem ne in peccatis dormiant. In Sichia sunt homines habentes tam magnas aures, ut tegant per illas totum corpus. Hii designant illos, qui libenter audiunt verbum dei, per quod possunt animam et corpus a peccatis custodire. Item aliqui sunt, qui ut pecora ambulant, et signant illos, qui nec deum nec sanctos ejus honorant, sed ut pecora et jumenta irracionalia de peccato in peccatum ambulant, contra quos dicit Psalmista: Nolite fieri sicut equus et mulus etc. Item aliqui homines sunt cornuti naso brevi, pedibus caprinis. Tales sunt superbi, qui in omni loco cornua superbie ostendunt, et habent parvum nasum discretionis ad salutem propriam, sed habent pedes caprinos currendo ad luxuriam; caprea enim velocissimi cursus est et ad ascensum prona. Applica ad superbos! In Ethiopia sunt homines, tantum unum pedem habentes, tante tamen velocitatis sunt, ut bestias currendo insequantur. Hii sunt illi, qui habent tantum unum pedem perfectionis erga deum et [153b] proximum, scilicet pedem caritatis. Tales sunt veloces versus regnum celeste. In India sunt Pigmei duorum cubitorum in longitudine, equitantes super hircos et cum gruibus preliantes. Hii designant illos, qui parvi sunt in longitudine bone vite, inchoantes sed non perseverantes et non viriliter contra grues i. e. vitiorum sordes pugnant. In India eciam sunt aliqui homines sex manus habentes, nudi et pilosi in flumine morantes. Homines cum sex manibus designant studiosos, qui laborant, ut vitam eternam obtineant. Psalmista: Anima mea in manibus meis semper. Per homines nudos intelliguntur peccatores virtutibus spoliati, qui morantur in flumine istius mundi. Ibidem sunt homines in manibus et pedibus sex digitos habentes; per septimanam ab omni pollucione peccati se custodiunt et diem septimum omnino celebrant et totaliter sanctificant; et mulieres cum barbis usque ad pectus, sed capite plano. Iste designant homines justos planam viam mandatorum ecclesie observantes, qui amore vel odio non flectuntur. In Ethiopia sunt homines quatuor oculos habentes, et designant illos, qui timent deum, mundum diabolum et carnem; unum oculum dirigunt ad deum recte vivendo et quomodo debeant sibi placere; secundum ad mundum, quomodo debeant eum fugere; tercium ad diabolum, quomodo debeant contra eum stare; quartum ad carnem, quomodo debeant eam castigare. In Europa sunt homines formosi sed capite et collo gruico cum rostris. Isti designant judices, qui debent habere ad modum gruis collum longum, ut prius prudenter cogitent, in corde, que per sententiam proferenda sunt in ore. Si sic essent omnes judices, non tam et tot male essent sententie.