Gesta Romanorum (Oesterley)/178

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
178. De omnium divitiarum matre providentia.
1872

Fairytale left blue.png 177. De persequucione. 179. De gula et ebrietate. Fairytale right blue.png

Cap. 178.

De omnium divitiarum matre, providentia.

Quidam rex desiderabat scire, quomodo seipsum et imperium deberet regere. Vocavit ad se unum, qui alios in sapientia excellebat, et ait ei: Carissime, trade mihi formam, meipsum et imperium regere! At ille: Domine, libenter. Statim fecit in pariete regem depingi coronam habentem in capite sub ista forma: erat in solio positus quidam rex purpura indutus, in manu leva pilam, in dextra portat sceptrum, et ultra caput lucernam lucentem; a parte sinistra regina quedam formosa, coronata et veste deaurata varietate amicta; ex alia parte erant assessores in cathedra sedentes cum libro aperto; ante se sub rege miles quidam, qui in equo sedebat, armis decoratus, habens galeam in capite, hastam in dextra, clipeo [155b] protectus in leva, ensem in dextra, loricam in corpore, fibulas in pectore, ocreas ferreas in tibia, calcaria in pedibus, ferreas cirothecas in manibus, equum doctum ad prelium cum phaleratibus: sub rege erant depicti vicarii, unus sicut miles positus in equo cum clamide et capucio, pelles varie, virgam extensam gerens in dextra manu; item populares sub vicariis, quorum erat[1] forma talis: homo in humana specie factus habens in manu dextra ligonem, quo terra foditur, in sinistra virgam, qua grex armentorum dirigitur, in cingulo falcem, cum quo segetes metuntur et vinearum et arborum superflua prescinduntur; in dextro latere regis faber ante militem depictus; hujus fabri forma fuit, quod in forma hominis malleum gessit in dextra, in leva habuit dolabrum, in cingulo gessit trullam cementaream; item ante populares homo, qui in dextra forpicem habuit, in leva gladium magnum et altum, in cingulo pugillare i. e. vas scriptorum cum incausto, super aurem dextram portans pennam ad scribendum; item ante populares erat quidam homo depictus, habens in dextra libram cum pondere, in leva gessit ulnam, in cingulo gessit bursam cum varia moneta; item ante reginam erant medici et pigmentarii sub hac forma: homo erat positus in cathedra magistrali, posito libro in manu dextra, urceo et pixide in sinistra, in cingulo habens ferramenta ulcerum et vulnerum; item juxta eum homo sic formatus: homo tenens manum dextram erectam ad invitandum transeuntes pro hospicio, levam tenens plenam pane pulchro et desuper vas cum vino, in cingulo tenens claves; item in sinistra parte ante militem homo erat hujus forme: scilicet in manu dextra habens claves magnas, in leva habens ulnam, in cingulo habens bursam cum denariis; item ante regem erat homo habens capillos yspidos et distortos, in dextra manu modicam pecuniam, in leva habens tres taxillos, in cingulo habens pixidem litteris plenam. Rex cum istam picturam vidisset, tantum in ea studuit, quod sapientiam magnam invenit.

Carissimi, iste rex debet esse quilibet bonus Christianus, et precipue princeps vel prelatus, qui uterque eorum debet esse in solio positus purpura indutus, que figurat virtutem gratie et morum pulchritudinem, quibus mens et anima Christiana ornari debet, et precipue principis sive prelati, quasi habitibus virtutum pre subditis omnibus, ut corpus ejus reluceat aureis vestibus, coronam habens in capite, que ostendit in rege regiam dignitatem, que est gloria populi, qua subditorum omnium oculi in eum diriguntur et sibi obediunt. In [156] manu leva defert pilam, que ostendit regem esse administratorem et provisorem omnium subditorum, in dextra manu sceptrum, ostendens ejus justiciam et rigorem, quibus malos coerceat, quos amor virtutis a malo non refrenat, et ultra caput regis lucerna lucens, que designat regis misericordiam. Item regina a parte sinistra est caritas, que est formosa in anima, unde mulier sub rege Ihesu Christo debet esse verecunda et pudica; secundo debet esse casta et honesta; tercio debet esse sapiens et discreta et verbis et moribus modesta. Item assessores scilicet judices in cathedra; isti sunt prelati et predicatores, qui debent mandata domini custodire, libros i. e. sacram scripturam aperire populo. Miles est bonus Christianus, qui debet armari bonis virtutibus. Miles accingendus balneatur, ut novam vitam ducat, item in oracione pernoctat, petens sibi divinitus per gratiam, quod non potest per naturam; sic et bonus Christianus. Miles vero debet balneari aqua confessionis et sepius orationem infundere. Multa sunt necessaria militi, primo ut sit sapiens; sic Christianus, ut addiscat sapientiam contra diabolum; secundo incumbit militi, ut sit fidelis domino suo; sic Christianus domino suo Ihesu Christo; tercio miles debet esse liberalis; sic Christianus clarius; quarto miles debet esse fortis; sic Christianus contra vitia; quinto miles debet esse misericors; sic Christianus; sexto miles debet populares vigilanter custodire; sic Christianus verbo exemplo opere alios inquantum potest a peccatis custodire et precipue prelati. Item vicarii et unus miles positus in equo etc. Miles iste est judex, qui debet poni in equo justicie et clamide misericordie et capucio cum pellibus variis. Per capucium fidem cum multis auctoritatibus sanctorum et exemplis patrum in judiciis dandis. Virgam extensam scilicet tam pauperi quam diviti. Item populares ante judicem et homo in specie humana factus etc. Ad que tria reducitur omnis agricultura. Legitur, quod primus agricola fuit Kain, primogenitus Ade; necesse autem fuit hominem terram colere, ut ipsa, que est mater nostra et corporalis forme, commune inicium et que nobis in fine vite commune prebet domicilium, in medio vite nostre de nostro labore nobis prebeat nutrimentum. Agricola multa bona debet in se tenere; primo debet deum cognoscere et decimam dare, qui omnia sibi dedit; secundo debet legalitatem tenere et personam domini sui gerat et res ejus plus quam propria custodiat: tercio debent agricole mortem non timere, sed vitam diligere; quarto debent laborare, ocia dimittere. Tria sunt opera agricole propria; primum est agros colere; ideo in manu dextra defert ligonem pro terra [156b] fodienda; secundum est armenta nutrire; ideo tenet virgam ad animalia dirigenda, quia debet esse pastor non tantum arte sed virtute, sicut Abel primus pastor offerens deo primitias de optimo, quod habuit in grege; tercio pertinet ad eum virgulta mundare, arbores inserere, vineas plantare; sic bonus prelatus debet esse virtuosus, opera meritoria deo afferre, virgulta cordium peccatorum per bonam doctrinam mundare, arbores i. e. bonas virtutes inserere et vineas predicacionis divine plantare. In cingulo falcem, i. e. sententiam in corde, rectam sententiam atque prudenciam mundare vitia. Et faber ante militem cum malleo in dextra, per quem notantur omnes, qui fabricant malleo ferrum, argentum et es. In leva dolabrum, quo notantur omnes artifices in lignis operantes, ut navium rectores, carpentarii. In cingulo gessit trullam, per quam notantur omnes lapicide. In omnibus istis debent esse tria; primum est fidelitas et legalitas; secundo debet esse in eis sapientia, veritas, ne unus alteri invideat vel contra eum suspicionem habeat; tercio debet in eis esse et maxime in naucleris fortitudo inconcussa. Item homo in dextra tenens forpicem, in leva gladium, in cingulo pugillarem, notantur omnes notarii in panno et lana et lino operantes, ut sunt textores pannorum, cisores, doleatores; et pennam et pugillarem omnes notarii notantur, quorum officium est judici assistere, instrumenta scribere et multa legere. Ad hos omnes triplex veritas pertinet, scilicet vite contra omne peccatum contra affatum locutionis, ne sis mendax verbo vel opere; secundo ut habeant et servant justiciam ad quemcunque; tercio ut habeant morum honestatem contra discordiam, fidelitatem contra fraudolentiam, amiciciam contra invidiam. Item homo in dextra libram cum pondere, per quam signantur campsores, pecuniarum commutatores. In leva gessit ulnam cum qua notantur pannorum telarum vel aliarum rerum mensuratores. In cingulo gessit bursam cum varia moneta etc. Omnes isti debent avariciam fugere, que est idolorum servitus; secundo caveant gravia debita contrahere; tercio debent depositum sibi commissum, cum repetitur, sine mora reddere. Item sub regina ponitur homo in cathedra magistrali etc. In isto libro notantur medici et physici, omnium artium liberalium doctores. Omnes isti debent habere diversas curas propter diversas egritudines et auctoritates particulares pro eis, sicut Ypocras, Galienus et sic de ceteris. In urceo significantur apothecarii confectores. Secundo debent caste vivere, virtutem morum verbis, factis habere, sepius egros visitare, sanitatem introducere. Tercio pigmentarii debent habere summam diligentiam in confectionibus faciendis. [157] Item homo manum dextram extensam etc. que signat omnia bona hospitum apud eos reposita salva, sicut et in tuto. Hii primo debent vitare gulam et ebrietatem, ut eorum exemplo omnes ad eos venientes vite servant modestiam. Secundo debent exhibere hospitibus cum imitatione benigna et allocutione blanda et faceta receptiones hospitum. Tercio faciunt ipsum famosum hospitem; primo quos receperit hospitio de viarum periculis docere; secundo exeuntes de hospicio conducere in domo, et extra domum vitam et famam eorum cum omnibus rebus ut propriam defendere. Item in sinistra parte homo habens claves etc. quibus figurantur custodes civitatis. In leva habens ulnam, quibus designantur officiales civitatis sive communitatis, ut sunt prepositi. In cingulo notantur telonarii et omnes qui recipiunt pecuniam communitatis. Isti debent esse zelatores communis boni, providi et solliciti debent esse in conscientia et deum timere et revereri. Homo eciam habens scapulos hispidos etc. designantur prodigi rerum suarum dilapidatores. In leva habens taxillos tres, quibus ostenduntur lusores, meretricum concubitores. In cingulo habens pixidem litteris plenam; per hanc notantur cursores per mundum etc.




  1. erat] orig. erit.