Gesta Romanorum (Oesterley)/177

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
177. De persequucione.
1872
Fairytale left blue.png 176. De medicina spirituali. 178. De omnium divitiarum matre providentia. Fairytale right blue.png

Cap. 177.

De persecucione.

Rex Assuerus grande convivium cunctis principibus et populo regni sui fecit. Ad epulas reginam Vasti introduci jusserat, ut populus ejus pulchritudinem videret. Quam intrare renitentem rex regno privavit, Hester pro ea in sceptro sublimavit. Post hec rex quendam Aman super regnum exaltavit, cunctos principes ei subjugavit. Cum autem cepissent omnes genu curvare, solus Mardocheus patrinus regine noluit eum adorare, unde indignatus disposuit eum cum omni progenie sua neci tradere. Cum regis sigillo decrevit, omnes Judeos in regno Assueri exterminare, altumque erexit eculeum, in quo voluit suspendere Mardocheum. Interea duo volebant regem occidere, quos Mardocheus accusavit et proditos jussit rex perdere, Mardocheum purpura indui et coronam imponi et regio equo per civitatem duci, Aman cum militibus preire, laudes ei concinere. Hoc facto Mardocheus regine dixit, quod Aman eam cum omni populo scilicet parentela sua morti addixit, que omni populo jejunium indixit, se cum eis jejuniis et oracionibus affligit. Quo peracto convivium instruxit, regem invitans, Aman quoque adesse jussit. Inter epulas regem pro sui populique vita rogavit, se et omnes suos ab Aman damnatos narravit. Quem rex furore repletus jussit suspendi in eodem eculeo, quem ipse preparaverat Mardocheo. Porro ipsum Mardocheum principem constituit, qui omnem cognationem Aman perdidit, sic deo disponente populus innocens est liberatus et semen nequam funditus exterminatum.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, qui de radice Jesse surrexit. Hic principibus et populis regni sui convivium fecit, quia pluribus orbis principibus et fidelibus regni corpus suum et sacram scripturam in epulas dedit. Reginam Vasti coronatam ad convivium vocavit, quia synagogam lege et philosophis redimitam ad celestes epulas invitavit. Que renuens regno privatur, Hester captiva in solio ejus locatur, quia Judea incredula de regno [155] Christi ejicitur et eciam de gentibus a diabolo captiva in thalamum regis concors celestis regni ducitur. Aman, qui a rege exaltatur, est Judaicus populus, qui a deo in regno et sacerdotio ac divino cultu sublimatur, qui querit regine progeniem exstirpare, quia Judaicus populus querit ecclesie spiritum exterminare. Aman quoque eculeum Mardocheo erexit. In eundem eculeum ipse suspenditur, quia diabolus in crucis patibulo comprehenditur. Duo, qui contra regem conjuraverunt, sunt duo infideles populi, scilicet judaicus et gentilis, qui Christum occidi consilium dederunt, quos Mardocheus accusat, quia christianus populus opera eorum improbat. Illi a rege necantur et isti a Christo damnantur. Mardocheus purpura et corona vestitur, equo regio per civitatem ducitur, quia christianus populus a doctoribus per mundum totum colitur; ordo namque equus Christi regis dicitur, in quo ipse per orbem vehitur. Aman cum militibus laudes ei consonant, quia Judaicus populus cum gentibus velit nolit Christiani preconia propria celebrat. Regina regem ad convivium vocat, quia ecclesia Christum ad solemnia sui corporis invitat. Aman eciam adesse jubet, quia fideli populo suas epulas[1] predicando prebet. Aman quoque, qui Mardocheo eculeum erigit, est antichristus, qui populo pro fide minatur mortis supplicium, qui eodem eculeo suspenditur et ipse mortis supplicio interimitur; Mardocheus princeps a rege preficitur, quia fidelis populus peracto judicio super omnia bona domini sui constituitur. Semen nequam exterminatur, quia tunc generacio malorum damnatur, populus autem regine liberatur et tristicia ejus in gaudium commutatur, quia generacio rectorum benedicetur, leticia et exultacione perfruetur.




  1. epulas] orig. epistolas.