Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/18

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
18. Quod omne peccatum, quamvis predestinatorie gravissimum, nisi desperationis baratro subjaceat, sit remissibile.
1872

 17. De perfectione vite. 19. De peccato superbie. 

Cap. 18.

[19b] Quod omne peccatum, quamvis predestinatorie gravissimum, nisi desperationis baratro subjaceat, sit remissibile.

Quidam miles erat nomine Julianus, qui utrumque parentem nesciens occidit. Cum enim Julianus iste nobilis ac juvenis quadam die venationi insisteret, et quendam cervum repertum insequeretur, subito cervus versus eum se vertit atque dixit: Tu me insequeris, qui patris et matris tue occisor eris. Quod ille audiens vehementer extimuit, ne forte sibi contigerit quod a cervo audierat. Relictis omnibus clam decessit et ad regionem valde remote pervenit, ibique cuidam principi adhesit. Ille vero tam strenue ubique tam in bello quam in palacio se habuit, quod princeps militem eum fecit et quandam castellanam viduam in conjugem ei tradidit et castellum pro dote accepit. Tunc parentes Juliani pro amissione filii nimium dolentes vagabundi ubique pergebant et filium suum sollicite querebant. Tandem ad castrum, ubi Julianus preerat, venerunt. Cum Julianus, quinam essent inquisisset, et illi omnia, que filio acciderat, enarrassent, intellexit, quod veri parentes viri sui essent, utpote que hec a viro suo frequenter forte audierat. Ipsos igitur benigne suscepit et pro amore viri sui lectum suum eis dimisit et ipsa sibi lectum alibi preparabat. Facto autem mane castellana ad ecclesiam perrexit et ecce Julianus mane veniens in thalamum quasi excitaturus uxorem suam intravit, et invenit eos pariter dormientes, uxorem cum adultero suspicatus, silenter extracto gladio ambos pariter interemit. Exiens autem domum vidit uxorem ab ecclesia redeuntem et admiratus et interrogatus, quinam essent illi, qui in lecto suo dormirent. At illa ait: Parentes vestri sunt, qui vos diutissime quesierunt et eos in nostro thalamo collocavi. Quod ille audiens, pene exanimis effectus amarissime cepit flere et dicere: Heu miser, quid faciam, quia dilectissimos parentes meos occidi. Et ecce impletum est verbum cervi, quod, dum vitare volui, misserrimus adimplevi. Jam nunc vale, dulcissima soror, quia de cetero non quiescam, donec sciam, quod deus penitentiam meam acceperit. Cui illa: Absit, dulcissime frater, ut me deseras et sine me abeas, sed que fui tecum particeps gaudii, ero particeps et doloris. Tunc insimul recedentes juxta quoddam magnum fluvium, ubi multi periclitabantur, quoddam magnum hospitale statuerunt, ut ibi penitenciam facerent, et omnes, qui vellent flumen transire, incessanter transveherent et hospicio universos pauperes reciperent. Post multum tempus media nocte, dum Julianus fessus quiesceret et gelu grave esset, audivit vocem et lamentabiliter clamantem ad Julianum, ut se transduceret voce lugubri invocantem. Quod ille audiens, concitus surrexit et jam pre gelu ipsum deficientem invenit et in domum suam portavit, et ignem accendens et ipsum calefacere studuit, sed cum calefacere non potuisset, et, ne ibi deficeret, timeret, ipsum in lectum suum portavit et diligenter cooperuit. Post paululum ille, qui sic infirmus et quasi leprosus apparuerat, splendidus ad celum [20b] scandit, et hec hospiti suo dixit: Juliane, dominus misit me ad te, mandans tibi, quod tuam penitenciam acceptavit et ambo post modicum in domino requiescetis, sicque ille disparuit, et Julianus cum uxore sua post modicum plenus operibus bonis et elemosinis in domino requievit.

Moralizacio. Carissimi, iste miles Julianus potest dici quilibet Christianus bonus et prelatus, qui debet debellare viriliter contra diabolum, mundum et carnem, et debet venationi insistere, scil. deo animas acquirere et sequi cervum i. e. Christum. Unde Psalmista: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum etc. Si vero fideliter prelatus sequitur Christum, audire potest et videre in sacra scriptura quod debes parentes tuos occidere i. e. propter dei amorem illos simpliciter relinquere, juxta illud: Qui dimiserit patrem et matrem propter me, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit. Miles iste perrexit in regionem longinquam etc. Sic prelatus in regionem longinquam, hoc est longe transire debet a mundo et ab illis, qui in mundo sunt, sancte et pure vivendo, et servire principi scil. Christo, et cum eo diversa bella committere contra diabolum, mundum et carnem. Christus cum perceperit sic militem suum triumphare, dabit tibi uxorem castellanam scil. gratiam suam, que custodiat castrum cordis tui, ut poteris deo per omnia placere. Sed sepius contingere videmus, quod parentes carnales et mundi vanitates talem sequuntur ipsum ad malum instigando, ponuntur in cordis tui lecto te probare, sicut fecerat Iob; sed resiste fortiter, et cum gladio penitentie eas deleas, ut dicitur in figura hujus, quod Absolon persequens patrem per capillos suspensus est in quercu, et Joab infixit tres lanceas in corde suo. Quercus ista est concupiscentia, capilli carnalia desideria, vulnus transiens est caro moriens, Joab diabolus, tres lanceas dum vivit, scil. cogitationes, operationes et consuetudines, et in morte tres angustias, scil. iram dei, quem offendit, carenciam celi, quod amisit, penam infernalem, quam meruit. Istos parentes debes occidere gladio penitentie, et post hec ad flumina sacre scripture pergere et ibi domum salutis erigere scil. orationem, jejunium et elemosinam perpetrare, et sic per consequens deum in lecto cordis tui poteris requirescere et ad vitam eternam pervenire ad quam etc.