Gesta Romanorum (Oesterley)/180

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
180. De fidelitate.
1872

Fairytale left blue.png 179. De gula et ebrietate. 181. De adulterio. Fairytale right blue.png

Cap. 180.

De fidelitate.

Refert Paulus Longobardus historiographus quendam Onulphum nomine papiensem militem domino [158] suo regi Portatico tanta fidelitatis signa monstrasse, ut se morti pro salute domini sui exponeret. Nam cum Grimoaldus dux beneventanus per Genebaldum ducem ravennensem primum proditorem corone regie interfecto Godoberto Longobardorum rege ad regis tabernacula per violentiam atque per fraudulentiam ascendisset, fugato dicti Godoberti regis germano usque ad Ungaros Onulphus miles predictus Portaticum reconciliare regi Grimoaldo curavit, ut de Ungaria, ubi nec ob timorem Grimoaldi venire poterat, saltem ad regis pedes veniam peteret, sicque securam vitam sine dignitate regali, que sibi debebatur, posset decenter ducere; reconciliatione igitur completa Grimoaldus rex post aliquot dies linguis maledicis nimium credulus ipsum Portaticum, quem sibi reconciliaverat, in crastinum occidere disposuit eique vina, que inebriare possent, ne sue saluti aliqualiter provideret, ministrari mandavit. Que res Onulphum militem Portatici minime latuit, ideoque accepto armigero suo Onulphus domum intravit Portatici ac ibidem armigero relicto in cubiculo ipsum Portaticum cooperto lectisternio tanquam proprium armigerum eduxit de domo cum minis, jurgiis et verberibus, eum deducens ad domum propriam regis, excubiis seu custodiis ante fores domus Portatici collocatis et opinantibus dictum armigerum Onulphi eductum, non dominum. Eadem autem nocte circa gallicantum Onulphus dominum suum Portaticum de muro civitatis, cui domus sua adherebat, fune submisso emisit, qui acceptis equis pascualibus fugiens ad civitatem Astensem pervenit et de loco illo ad regem Francie properavit. Cumque mane facto Onulphus et ejus armiger fuissent a rege detenti examinatique fuissent de modo et forma, qualiter Portaticum dominum suum liberassent, at illi respondissent simplicem veritatem, dixit rex consiliariis suis: Qua pena sunt illi digni, qui sic fecerunt contra nostram regiam voluntatem? Cumque unus capitali supplicio puniri, alius vivos excoriandos diceret, alius occulto crucis patibulo pendere affirmaret, rex respondit: Per illum, qui me nasci fecit, isti nulla morte sunt digni; sed omni honore, qui sic fideles suo domino [158b] extiterunt. Rex igitur Grimoaldus eos multis honoribus et muneribus premiavit, Geribaldus vero proditor et Canimentium dux per manum armigeri sui Godoberti quondam regis, quem sua proditione vita et regno privaverat, in solemni festo beati Johannis baptiste apud Thaurinum miserabiliter sed juste interfectus est.

Moralizacio. Carissimi, miles iste fidelis Onulphus bonus Christianus dicitur, qui domino suo regi Portatico i. e. anime in omnibus fidelis est, laborando, vigilando, dormiendo et omnes actus suos in servicium domini sui dirigendo, ita quod illud, quod anima per instinctum cujuslibet boni operis ad salvationem expostulat, corpus toto conamine juxta decem preceptorum formam aliaque mandata ecclesiastica sine tedio impleat et perficiat, ut cum mens interior ad vigilandum et in orationibus persistendum devote domino pro peccatis reconciliando supplicare satagit, corpus exterius ut tedio non vincatur, hoc opere perficere ad meritum clamat. Miles iste tanta fidelitatis signa domino suo ostendit, ut se periculis pro eo exponat, quia ut apostolus dicit sancti martires et alii Christo devoti quidam pro salvatione domini sui i. e. anime temptati sunt, quidam secti sunt, quidam in occisione gladii mortui sunt, insuper et plurima tormentorum genera, de quibus in sacris scripturarum locis legimus, ad reconciliandum dominum istum, qui transgressum per peccatum mortale fecerat Grimoaldum ducem i. e. Ihesum Christum accedunt, ut de Ungaria, ubi nec ob timorem Grimoaldi vivere poterat, liberaretur. Ungaria mundus iste dicitur, qui est miseriis et tribulationibus plenus, in quo anima periculose vagatur et de timore mortis extreme concutitur. Propterea miles i. e. corpus dominum suum i. e. animam ad hunc ducem Grimoaldum perducere de Ungaria istius mundi semper satagit et intendit, ut saltem ad pedes regis per humilitatem veniam obtineat, qui superbe sepius contra eum se erigens justiciam potius quam misericordiam meruerat, sed reconciliatione completa homo [159] sepius in peccatum recidivat, intantum ut Grimoaldus rex, qui pater noster et rex celestis est, Portaticum, qui est anima nostra, in crastinum damnare disposuit per justiciam et equitatem, sed misericordia preveniente, quam res hec minime latuit, corpus i. e. fidelem militem ad penitentiam sub lecto obedientie et satisfactionis occultavit, donec Grimoaldus rex et pater celestis Portatico per murum tribulationis deducto peccatum misericorditer dissimulavit, qui acceptis equis pascualibus i. e. aliorum sanctorum et electorum meritis ad civitatem Astensem pervenit. Civitas ista est, de qua Johannes in apocalypsi dicit: Vidi civitatem sanctam Iherusalem descendentem de celo etc. Et de loco illo ad regem Francie properavit. Francia est illa sanctorum, angelorum supercelestium curia; ubi rex in diademate sempiterne glorie coronatus cum leticia residet cum omnis gaudii plenitudine; sed cum mane facto corpus et anima a peccato, quod commiserant, et jam absoluti ad judicium venerint et per diabolum accusantur et examinantur de modo et forma, qualiter dominus i. e. anima liberata est a penis mortis eterne et vinculis ejus. Tunc Grimoaldus rex judex vivorum et mortuorum a consiliariis suis i. e. justicia vel equitate et misericordia vel benignitate, investigabit, qua pena tales digni sunt. Tunc justicia, quod capitali sententia plecti debeant i. e. eternaliter damnari per peccatum commissum, affirmat. Ex alia parte diaboli accusantes astabunt, qui eos excoriandos per justiciam judicis proclamabunt; sed benignus dux, quia peccatum per confessionem et penitentie satisfactionem deletum est, sententiabit eos ad vitam ingredi cum electis propter nimiam fidelitatem, quam unus alteri ostendit, et a morte liberabit et dicet: Isti digni sunt omni honore, qui sic fideles suo domino extiterunt! Et coronabit eos corona glorie et leticie sempiterne, ad quam etc.