Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/2

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
2. De misericordia et de cognatis subveniendis.
1872

 1. De dilectione. 3. Justum judicium. 

Cap. 2.

De misericordia et de cognatis subveniendis.

Titus regnavit, qui statuit pro lege sub pena mortis, quod filii parentes suos alerent. Accidit casus, quod erant duo fratres ex uno patre. Unus filium habebat et vidit avunculum suum egentem; statim [2b] secundum legem eum aluit contra voluntatem patris, et ideo pater ejus a societate sua eum expulit. Verumtamen hoc non obstante non dimisit, quin avunculum suum egentem aleret, et necessaria ei in omnibus dedit. Post hec avunculus ejus dives factus est et pater ejus cepit egere. Filius vero hoc videns patrem aluit prohibente avunculo, et ideo a societate avunculi est expulsus dicensque ei: Carissime, tibi constat, quod aliquando egenus eram et contra voluntatem patris tui michi necessaria in omnibus ministrasti, et ideo jam te in filium meum et heredem accepi. Ingratus filius hereditatem non sequitur, sed filius adoptatus. Sicut tu ingratus fuisti, quia contra preceptum meum patrem tuum aluisti, ideo hereditatem meam non obtinebis. Filius respondit avunculo: Nullus debet puniri pro eo, quod facit illud, quod lex statuit et compellit; sed lex naturalis et scripture compellit filium parentibus subvenire in necessitate, maxime ac eos honorare, et ideo expelli ab hereditate de jure non debeo.

[Moralisatio.] Carissimi, duo fratres sunt filius dei et mundus, qui ambo a patre celesti processerunt, filius dei per generationem, mundus per creationem. Inter istos fuit et est discordia ab initio, intantum quod qui est amicus unius, est inimicus alterius, juxta illud Jac. iv: Quicunque voluerit esse amicus hujus seculi, inimicus constituetur dei. Sed filius unus est quilibet christianus, qui est filius Christi, quia ei adheret per fidem. Non ergo debemus alere mundum per superbiam, avariciam et sic de ceteris, si volumus filii dei esse; et si contrarium fecerimus, certe a societate Christi expellimur, quantum ad hereditatem celestem. Si Christum alere volumus per opera pietatis, mundus nos odio habebit; verumtamen melius est mundum odire, quam hereditatem celestem amittere.