2. De misericordia et de cognatis subveniendis. | 4. De justitia judicantium. |
Cap. 3.
Justum judicium.Quidam imperator regnavit, qui statuit pro lege, quod si mulier sub viro adulterata esset, sine misericordia de alto monte precipitaretur. Accidit casus, quod quedam mulier sub viro suo erat adulterata, statim secundum legem de alto monte fuit precipitata. Sed de monte tam suaviter descendit, quod in nullo lesa erat. Ducta est ad judicium. Judex videns, quod mortua non esset, sententiam dedit, iterum [deberet] precipitari et mori. Ait mulier: Domine, si sic feceritis, contra legem agitis. Lex vult, quod nullus debet bis puniri pro uno delicto. Ego eram precipitata quia semel adulterata, et deus me miraculose salvavit, [3] ergo iterato non debeo precipitari. Ait judex: Satis prudenter respondisti. Vade in pace! Et salvata est mulier.
Moralizatio super historiam precedentem. Carissimi, iste imperator est deus noster, qui facit istam legem, quod si quis in anima pollutus fuerit sub Christo, qui est sponsus anime, per peccatum mortale[1] debet precipitari de alto monte i. e. de regno celesti, sicut erat primus pater Adam. Sed deus per filii sui passionem salvavit. Homo cum peccat, deus non statim per infinitam suam misericordiam eum dampnat,[2] sed per graciam suam salvat, ut non precipitetur in infernum.[3]