Gesta Romanorum (Oesterley)/20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
20. De miseria et tribulacione.
1872
Fairytale left blue.png 19. De peccato superbie. 21. De dolo et conspiracione et cautela ipsis contraria. Fairytale right blue.png

Cap. 20. (19.)

De miseria et tribulacione.

[22b] Conradus regnavit, cujus tempore erat quidam comes nomine Leopoldus, qui, iram regis metuens, cum uxore sua in silvam fugiens, in quodam tugurio latitabat. In qua silva memorata dum cesar Conradus venaretur nocte superveniente, in eodem tugurio ipsum oportuit hospitari. Cui hospita pregnans vicina existens partui decenter, ut potuit, stravit et necessaria ministravit. Eadem nocte mulier filium peperit et Cesar vocem audivit dicentem: Accipe, accipe, accipe. Expergefactus ipse a sompno totusque timidus et tremefactus ait intra se: Quid signat ista vox: Accipe, accipe, accipe? Quid debes accipere? cogitabat et statim obdormivit. Et ecce secunda vice audivit vocem dicentem ad ipsum: Redde, redde, redde. Cesar expergefactus a sompno contristatus est valde et ait inter se: Quid est hoc? primo audivi: Accipe, accipe, accipe, et nichil accepi; modo dicit: Redde etc. Quid debeo reddere, ex quo nichil accepi? Cesar iterum incepit dormire. Et ecce tercia vice audivit vocem dicentem sibi: Fuge, fuge, fuge Conrade! hic puer primogenitus gener tuus erit. Cesar vero cum talia audisset, commota sunt omnia viscera ejus. Mane vero surgens, duos armigeros suos secretarios ad se vocavit, dicens: Ite et parvulum illum de manibus matris violenter auferte et ipsum per medium scindentes cor ejus michi apportate. Conterriti euntes de gremio matris puerum rapuerunt, quem videntes elegantissime forme misericordia moti ipsum super quandam arboris superficiem, ne a feris devoraretur, reposuerunt, et leporem scindentes, cor ejus Cesari detulerunt. Eodem die dum quidam dux inde transiret et puerum vagientem audiret, ipsum in gremio suo private nullo sciente accepit, et, dum filium non haberet, uxori attulit et nutriri eum fecit et a se et uxore sua genitum fingens, Henricum vocavit. Cum puer jam crevisset, erat corpore pulcher nimis, ore facundus et omnibus graciosus. Quem cum tam decorum et prudentem vidit Cesar, a patre peciit, et in curia sua manere fecit. Sed cum videret puerum omnibus graciosum et ab omnibus commendari, dubitare cepit, ne post se regnaret, et ne iste sit, quem occidi mandaverat. Volens igitur esse securus, litteras manibus suis scriptas uxori dirigit in hunc modum: [23] In quantum est tibi cara vita tua, mox, ut istas litteras receperis, puerum hunc necabis. Dum vero pergens in quandam ecclesiam hospitatus fuisset et super banchum quiesceret, et bursa,[1] in qua erat littera, dependeret, sacerdos curiositate ductus, bursam aperuit et legens scelus abhorruit, et radens subtiliter, ubi dicebatur: Puerum hunc necabis, scripsit: Filiam nostram in uxorem ipsi dabis. Cumque regina istas litteras legisset et regis sigillo munitas videret et de manu imperatoris scriptas esse cognosceret, convocatis principibus nupcias celebravit, et suam filiam eidem in uxorem dedit; que nupcie Aquisgrani celebrate sunt. Dum autem Cesari Conrado narraretur, quod solempniter nupcie filie sue essent celebrate, ille obstupuit, et cum a duobus armigeris et duce et sacerdote veritatem comperisset, ordinacioni dei resistendum non esse vidit, et ideo pro puero mittens eum esse suum generum approbavit et post in imperio regnare instituit.

[Moralizacio.] Carissimi, iste imperator est deus pater, qui propter peccatum primi parentis iratus erat et eum a paradiso expulit, qui fugiens in silvam istius mundi habitavit. Sed deus volens venari circa animas, misit filium suum in silvam istius mundi, quando carnem assumpsit de virgine gloriosa, qui in nocte natus. Rex, qui audivit vocem dicentem sibi: Accipe, accipe, accipe, potest dici quilibet homo, qui deberet esse rex sui ipsius seipsum regendo, quantum ad salutem corporis et anime sue. Unde cuilibet nostrum dictum est: Accipe etc. Per primum Accipe debemus intelligere, primo, quod accepisti animam ad dei similitudinem creatam. Per secundum Accipe corpus cum quinque sensibus et omnia quatuor elementa parata tibi ad ministrandum. Per tercium Accipe, quod si fideliter deo ministraveris, vitam eternam accipies. Carissimi, attendite diligenter ad ista tria Accipe. Unde celum dicet tibi, que est prima vox: Ministro tibi lucem per diem, ut vigiles, tenebras per noctem ut pauses; alterno tibi tempora, ut varietates tedium tollat. Terra dicet: Te porto, te nutrio, te pane conforto et te vino letifico, diversis animalibus mensam tuam repleo. Aqua tibi dicet: Potum tibi prebeo, sordes tuas lavo et diversa genera piscium ad usum tuum ministro. Aer dicet: Vitalem flatum tibi prebeo [23b] et omne genus avium tibi mitto ad tuum obsequium. Vox admonentis est mundus, cum dicit: Vide, homo, quomodo amavit te, qui propter te fecit me. Servio tibi quia factus propter te. Accipe benignitatem, redde caritatem! Vox comminantis est, cum dicit ignis: A me combureris, aqua: A me submergeris, terra: A me absorberis, infernus: A me deglucieris. Secunda vox: Redde etc. Quid reddere debes? Primo certe deo animam mundam, quam deus ad suam similitudinem creavit et per ejus passionem redemit. Per secundum Redde quid debes reddere? Certe divina precepta serviendo decimas oblaciones et totum corpus in ejus servicio voluntarie te offerendo ut poteris dicere cum Ps.: Reddam tibi vota mea. Per tercium Redde intelligas, quod deo debes reddere primo totum corpus tuum, ut eum diligas toto corde, tota anima, tota mente, ut sis paratus pro ejus amore omnia pacienter tolerare secundo ut diligas proximum tuum sicut teipsum. Tercia vox: Fuge etc. Per primum Fuge debes intelligere, quod fugere debes diabolum per opera misericordie et humilitatis, mundum per paupertatem, carnem per jejunium et castitatem. Per secundum Fuge intelligas, quod, in quantum poteris, vitare debes peccata et propriam voluntatem et mundi vanitatem et consorcium malorum. Per tercium Fuge intelligas, quod fugere debes infernum et ejus penam per contricionem, confessionem et satisfactionem, quia puer natus est nobis, cujus imperium super humeris[2] ejus. Puerum istum Ihesum Christum multi persequuntur et ipsum, quantum in eis est, cum viciis et concupiscenciis occidunt. Sed duo armigeri scil. potencia divina et sua gracia a cordibus talium puerum Ihesum rapiunt, quia puer Ihesus non libenter quiescit nisi in loco mundo. Puer Ihesus ponitur in arbore scil. in ecclesia, ubi dux bonus prelatus eum inveniet per opera meritoria et nutrit munde, sed homo miser non timens deum accipit eum in altari, et tunc poterit de eo dici, quod dicitur genes. xvi. de Joseph: Fera pessima devoravit filium meum i. e. Christum. Si vis ergo tute procedere, occide leporem scil. carnem tuam i. e. carnales affectiones per oracionem, jejunium et elemosynam, et sic extrahe cor tuum, ut puer Ihesus poterit salvari et tecum manere, et filiam tuam i. e. animam desponsare. [24] Sed sepius contingit, quod homo recidivat et litteras scribit manu propria etc. Littere iste sunt cogitaciones male et perverse ad perpetrandum mala, per que puer ille omnino a te extinguatur; et istas litteras scribit uxori i. e. carni appetendo gulam [et] luxuriam, sed sacerdos discretus scil. confessor atque predicator debet aperire sacram scripturam et stilum litterarum i. e. malorum operum mutare per penitenciam, et tunc puer Ihesus sine dubio tuam animam desponsabit. Ad quam desponsacionem principes erunt vocati scil. virtutes cardinales et theorice et sic poteris cum Christo regnare.




  1. bursa] orig. bursam.
  2. humeris] orig. humerum.