Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/23

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
23. De spirituali medicina.
1872

 22. De timore mundano. 24. De suggestione diaboli per temporalia. 

Cap. 23. (22.)

De spirituali medicina.

Beatus Augustinus refert, quod mos antiquus erat, quod corpora imperatorum post mortem eorum comburerentur et cineres in eminenciori loco collocarentur. Contigit autem, quod quidam moriebatur, cujus cor non poterat comburi; multis autem super hoc mirantibus, omnes rhetores et sapientes illius provincie citaverunt, et ab eis causam inquirentibus tandem dixerunt, quod imperator fuit intoxicatus, et propter latens venenum accendi non poterat cor ejus. Tunc illi extrahentes cor de igne, apposuerunt [25b] tiriacam, sicque venenum fugaverunt; et cum iterum cor in ignem poneretur, mox in cineres est redactum.

[Moralizacio.] Carissimi, sic spiritualiter de hominibus veneno peccati mortalis intoxicatis impossibile est, ut eorum corda igne spiritus sancti accendantur, nisi per tiriacam i. e. per confessionem et contricionem prius peccati macula deleatur.