Jump to content

Gesta Romanorum (Oesterley)/24

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
24. De suggestione diaboli per temporalia.
1872

 23. De spirituali medicina. 25. De beneficiorum oblivione et ingratitudine. 

Cap. 24. (23.)

De suggestione diaboli per temporalia.

De quodam mago narratur, qui habuit quendam ortum pulcherrimum, in quo erant tot flores redolentes, tot fructus suaves, tot divicie et delicie, quod valde delectabile fuit ibi esse. Hunc locum numquam volebat ostendere, nisi fatuis et inimicis suis. Et cum essent introducti, viderunt tot et tanta gaudia, quod mirabantur et instanter querebant, ut in illo poterant manere. Ille vero nulli consenciebat, nisi qui hereditatem ejus ei concederet. Fatui vero credebant, quod esset paradisus, in quo semper deberent permanere, et ei hereditatem illorum concesserunt. Magus vero de nocte surgebat, et eos dormientes invenit et occidit, et sic per ortum istum quasi infinita mala perpetravit.

Carissimi, magus iste cum orto suo est mundus iste cum diviciis suis et gloria sua. Magus dicitur, quia per incantaciones suas multos seducit, sicut isti joculatores faciunt. Talis ponit scutellam[1] et nichil ponit intus, interim fabulatur et trufat et ludificat circumstantes. Postea querit: Quid est ibi? et apparent denarii vel floreni. Distribuit et dat circumstantibus, accipiunt gratanter, et cum clauserint manus, credentes se habere denarium, postea aperientes manus nichil inveniunt. Sic mundus iste multos decipit et illudit, et sic de multis, quamdiu nichil est de re sub scutella[1] vel disco, hoc est quamdiu nichil habet, nisi ea tantum que victui sunt necessaria, modicum curat de mundo. Quod videns mundus volens eos decipere, elevat patellam et ostendit quod latet, i. e. modicum elevat personam et exaltat supra[2] vite necessaria, ut ad ecclesiam vel prebendam, et tunc incipit ostendere divicias et delicias. Statim miser homo appetit et concupiscit ea, que sunt contra salutem anime sue; et dantur ei multa, et credit ille bene ditari et in optimo statu esse, sed si aperiat manus ejus, nichil in fine inveniet, teste psalmista: Nichil invenerunt omnes [26] viri diviciarum in manibus suis. Studeamus ergo mundum istum spernere, si desideramus ad vitam eternam pervenire, ad quam etc.





  1. 1.0 1.1 scutellam] orig. scultellam.
  2. supra] orig. super.